Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[graphic]

1990.2

PUBLII

OV I DI I

NASONIS METAMORPHOSEON.

I

LIB. I.

n nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Di, coeptis (nam vos mutaftis et illas) Adfpirate meis: primaque ab origine mundi Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Chaos et mundi creatio.

FAB. I.

Ante mare et tellus, et, quod tegit omnia, coe

[blocks in formation]

Unus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigeftaque moles:
Nee quicquam, nifi pondus iners; congeftaque

eodem

Non bene iunctarum discordia femina rerum.
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 10
Nec nova crefcendo reparabat cornua Phoebe;
Nec circumfufo pendebat in aëre tellus,
Ponderibus librata fuis: nec brachia longo
A 2

Mar

Marine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus, et aër: 15
Sic erat inftabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli fua forma manebat.
Obftabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Trigida pugnabant calidis, humentia ficcis,
Mollia cum duris, fine pondere habentia pondus. 20
Hanc Deus et melior litem natura diremit.
Nam coelo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum fpiffo fecrevit ab aëre coelum.
Quae poftquam evolvit, caecoque excmit acervo,
Diffociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et fine pondere coeli
Emicuit, fummaque locum fibi legit in arce.
Proximus eft aër illi levitate, locoque:

25

Denfior his tellus, elementaque, grandia traxit; Et preffa eft gravitate fui. Circumfiuus humor 30 Ultima poffedit, folidumque coërcuit orbem.

Hominis Creatio.

FAB. II.

Sic ubi difpofitam, quisquis fuit ille Deorum',
Congeriem fecuit, fectamque in membra redegit:
Principio terram, ne non aequalis ab omni
Parte foret, magni fpeciem glomeravit in orbis. 35
Tum freta diffundi, rabidisque tumefcere ventis
luffit, et ambitae circumdare litora terrae.
Addidit et fontes, immenfaque ftagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:

Quae

Quae diverfa locis partim forbentur ab ipfa; 40
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquae, pro ripis litora pulfant.
Juffit et extendi campos, fubfidere valles,
Fronde tegi filvas, lapidofos furgere montes.
Utque duae dextra coelum, totidemque finiftrà 45
Parte fecant Zonae, quinta eft ardentior illis;
Sic onus inclufum numero diftinxit eodem
Cura Dei: totidemque plagac tellure premuntur.
Quarum quae media eft, non eft habitabilis aeftu:
Nix tegit alta duas: totidem inter utrumque lo-
cavit;

50 Temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma. Imminet his aër. Qui quando eft pondere terrae Pondus aquae levius, tanto eft onerofior igni. Illic et nebulas, illic confiftere nubes

Iuffit, et humanas motura tonitrua mentes, 55
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permifit. Vix nunc obfistitur illis,
Cum fua quisque regant diverfo flamina tractu,
Quin lanient mundum; tanta eft discordia fra-

[blocks in formation]

Eurus ad Auroram, Nabathaeaque regna receffit, Perfidaque, et radiis iuga fubdita matutinis. Velper, et occiduo quae litora fole tepefcunt, Proxima funt Zephyro: Scythiam Septemque

trionem

65

Horrifer invafit Boreas: contraria tellus Nubibus affiduis, pluvioque madescit ab Auftro.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »