![[ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA84&img=1&zoom=3&q=Iuno&cds=1&sig=ACfU3U0d8y8hflNls2PWg_fyvRKDbxCNIw&edge=0&edge=stretch&ci=857,277,69,522)
Pars abit in vites : et quae modo fila fuerunt, Palmite mutantur : de stamine pampinus exit : Purpura fulgorem pi&tis adcommodat vuis. Iamque dies exactus erat , tempusque subibat, Quod tu nec tenebras, nec poslis dicere lucem; Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis. Tecta repente quati, pinguesque ardere videntur Lampades, et rutilis collucere ignibus aedes : Falsaque saevarum fimulacra vlulare ferarum. Fumida iamdudum latitant per tecta forores; Diuersaeque locis ignes ac lumina vitant. Dumque petunt latebras ; paruos membrana per artus Porrigitur , tenuique inducit brachia penna. Nec qua perdiderint veterem ratione figuram Scire finunt tenebrae. non illas pluma leuauit: Sultinuere tamen se perlucentibus alis. Conataeque loqui, minimam pro corpore vocem Emittunt: peraguntque leui ftridore querelas. Tectaque, non filuas, celebrant: lucemque perosae Nocte volant: seroque trahunt a vespere nomen.
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis Numen erat; magnasque noui matertera vires Narrat vbique Dei: de totque fororibus expers Vna doloris erat, nisi quem fecere forores. Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem Sublimes animos, et alumno numine, Juno; Nec tulit: et fecum, Potuit de pellice natus Vertere Maeonios, pelagoque immergere, nautas, Et laceranda fuae nati dare viscera matri, Et triplices operire nouis Minyeïdas alis : Nil poterit Iuno, nisi inultos flere dolores ? Idque mihi fatis eft ? haec vna potentia nostra est? Ipfe docet , quid agam; (fas est et ab hofte doceri) Quidque furor valeat, Penthea caede fatisque Ac super ostendit. cur non stimuletur, eatque Per cognata suis exempla furoribus Ino ? Eft via decliuis, funesta nubila taxo:
Ducit ad infernas per muta filentia fedes. Styx nebulas exhalat iners: vmbraeque recentes Descendunt illac , fimulacraque functa fepulcris.
435 Pallor Hiemsque tenent late loca senta : nouique, Qua fit iter , manes, Stygiam quod ducit ad vrbem , Ignorant: vbi fit nigri fera regia Ditis. Mifle capax aditus , et apertas vndique portas Vrbs habet. vtque fretum de tota flumina terra,
440 Sic omnes anintas locus accipit ille ; nec vlli Exiguus populo est, turbamue accederé sentit. Errant exsangues fine corpore et offibus vmbrae : Parsque forum celebrant , pars imi te&ta tyranni; Pars alias artes, antiquae imitamina vitae.
445 Sustinet ire illuc, coelesti fede reli&ta , (Tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno. Quo fimul intrauit , facroque a corpore pressum Ingemuit limen ; tria Cerberus extulit ora : Et tres latratus fimul edidit. illa sorores
450 Nocte vocat genitas, graue et implacabile numen. (Carceris ante fores claufas adamante sedebant : Deque suis atros pectebant crinibus angues. ) Quam fimul agnorunt inter caliginis vmbras ; Surrexere Deae. fedes fcelerata vocatur.
455 Viscera praebebat Tityos lanianda; nouemque lugeribus distentus erat. tibi, Tantale, nullae Deprenduntur aquae ; quaeque imminet, effugit arbos. Aut petis , aut vrgues ruiturum, Sisyphe, saxum. Voluitur Ixion, et se fequiturque fugitque.
460 Molirique suis letum patruelibus ausae , Adfiduae repetunt, quas perdant, Belides vadas. Quos omnes acie poftquam Saturnia torua Vidit, et ante omnes Ixiona ; rursus ab illo Sisyphon adspiciens, Cur hic e fratribus, inquit,
465 Perpetuas patitur poenas; Athamanta superbum Regia diues habet: qui me cum coniuge femper Spreuit? et exponit cauffas odiique viaeque ; Quidque velit. quod vellet, erat, ne regia Cadmi
F 3
Sta.
Staret; et in facinus traherent Athamanta Sorores. Imperium, promiffa, preces confundit in vnum: Sollicitatque Deas. fic haec Iunone locuta , Tisiphone canos, vt erat, turbata capillos Mouit; et obstantes reiecit ab ore colubras. Atque ita , Non longis opus est ambagibus, infit. Facta puta, quaecumque iubes. inamabile regnum Desere: teque refer coeli melioris ad auras.
Laeta redit Iuno : quam coelum intrare parantem Roratis lustrauit aquis Thaumantias Iris. Nec mora ; Tisiphone madefactam fanguine sumit Importuna facem; fluidoque cruore rubentem Induitur pallam; tortoque incingitur angue: Egrediturque domo. Lu&tus comitantur euntem, Et Pauor, et Terror, trepidoque Infania vultu. Limine constiterat: poftes tremuiffe feruntur Aeolii; pallorque fores infecit acernas: Solque locum fugit. monstris exterrita coniux, Territus est Athamas: tectoque exire parabant : Obstitit infelix, aditumque obsedit, Erinnys: Nexaque vipereis distendens brachia nodis, Caesariem excuffit. motae foniere colubrae. Parsque iacens humeris; pars circum tempora lapfae Sibila dant, faniemque vomunt, linguasque coruscant. Inde duos mediis abrumpit crinibus angues ; Pestiferaque manu raptos immisit. at illi Inöosque finus Athamanteosque pererrant ; Inspirantque graues animas: nec vulnera membris Vlla ferunt.
nens est, quae diros sentiat i&tus. Attulerat fecum liquidi quoque monstrà veneni , Oris Cerberei spumas, et virus Echidnae ; Erroresque vagos, caecaeque obliuia mentis , Et fcelus, et lacrimas, rabiemque, et caedis amorem ; Omnia trita simul : quae fanguine mixta recenti Coxerat aere cauo, viridi versata cicuta. Duinque pauent illi; vertit furiale venenum Pectus in amborum: praecordiaque intima mouit.
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA87&img=1&zoom=3&q=Iuno&cds=1&sig=ACfU3U3J640pSKpV06gUPIxQcx56MSVXHA&edge=0&edge=stretch&ci=817,124,11,29)
![[ocr errors][ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA87&img=1&zoom=3&q=Iuno&cds=1&sig=ACfU3U3J640pSKpV06gUPIxQcx56MSVXHA&edge=0&edge=stretch&ci=0,529,10,268)
Tum face iactata per eumdem faepius orbem , Consequitur motos velociter ignibus ignes. Sic victrix, iusfique potens, ad inania magni Regna redit Ditis: sumtumque recingitur anguem.
510 Protinus Aeolides media furibundus in aula Clamat, lö, comites, his retia tendite filuis : Hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena. Vtque ferae , fequitur vestigia coniugis amens: Deque finu matris ridentem, et parua Learchum
515 Brachia tendentem, rapit, et bis terque per auras Morae rotat fundae : rigidoque infantia faxo Discutit offa ferox. tum denique concita mater , ( Seu dolor hoc fecit, feu sparsi caussa veneni ;) Exululat; passisque fugit male fana capillis.
520 Teque ferens paruum nudis, Melicerca, lacertis , Euoë, Bacchie, fonat. Bacchi sub nomine luno Risit: et, Hos vsus praestet tibi, dixit, alumous. Imminet aequoribus fcopulus. pars ima cauatur Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus vndas :
525 Summa riget, frontemque in apertum porrigit aequor. Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino : Segue super pontum, nullo tardata timore, Mittit, onusque fuum. percussa recanduit vnda. At Venus immeritae neptis miserata labores,
530 Sic patruo blandita suo est : O numen aquarum, Proxima cui coelo ceflit, Neptune, potestas; Magna quidem pofco : fed tu miserere meorum, Jactari quos cernis in Tönio immenso: Et Dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est.
535 Si tamen in dio quondam concreta profundo Spuma fui, Graiumque manet mihi nomen ab illa. Adnuit oranti Neptunus ; et abstulit illis , Quod mortale fuit; maiestatemque verendam Imposuit ; nomenque fimul faciemque nouauit:
540 Leucotheëque Deum cum matre Palaemona dixit.
Sidoniae comites, quantum valuere , fecutae Signa pedum, primo videre nouiffima faxo :
F 4
Nec
![[ocr errors][ocr errors][merged small]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA87&img=1&zoom=3&q=Iuno&cds=1&sig=ACfU3U3J640pSKpV06gUPIxQcx56MSVXHA&edge=0&edge=stretch&ci=-4,1100,15,549)
Nec dubium de morte ratae, Cadmeïda palmis Deplanxere domum, fciffae cum veste capillos. Vtque parum iuftae, nimiumque in pellice faeuae Inuidiam fecere Deae. conuicia Iuno Non tulit: et,
Faciam vos ipsas maxima, dixit, Saeuitiae monumenta meae. res dicta fecuta eft, Nam quae praecipue fuerat pia , Persequar, inquit, In freta reginam. faltumque datura, moueri Haud vsquam potuit: fcopuloque adfixa cohaelit. Altera, dum folito tentat plangore ferire Pectora, tentatos sentit riguisse lacertos. Illa, manus vt forte tetenderat in maris vndas, Saxea facta manus in easdem porrigit vndas : Huius, vt adreptum laniabat vertice crinem , Duratos subito digitos in crine videres. Quo quaeque in gestu deprenditur , haefit in illo. Pars volucres factae ; quae nunc quoque gurgite in illo Aequora diftringunt sumtis Ismenides alis.
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA88&img=1&zoom=3&q=Iuno&cds=1&sig=ACfU3U2e_aaIAkRspQ8cF1-R6PSb4gS03A&edge=0&edge=stretch&ci=859,595,56,33)
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA88&img=1&zoom=3&q=Iuno&cds=1&sig=ACfU3U2e_aaIAkRspQ8cF1-R6PSb4gS03A&edge=0&edge=stretch&ci=60,615,6,11)
Nescit Agenorides natam paruumque nepotem Aequoris effe Deos. luctu serieque malorum Victus, et ostentis , quae plurima viderat, exit Conditor vrbe fua ; tamquam Fortuna locorum, Non sua se premeret: longisque erratibus actus Contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. Jamque malis annisque graues , dum prima retractant Fata domus, releguntque suos sermone labores ; Num facer ille mea traiectus cuspide serpens, Cadmus ait, fuerit; tum, cum Sidone profectus Vipereos sparsi per humum , noua femina, dentes? Quem fi cura Deûm tam certa vindicat ira , Ipse precor ferpens in longam porrigar aluum. Dixit : et, vt serpens, in longam tenditur aluum; Durataeque cuti squamas increscere sentit, Nigraque caeruleis variari corpora guttis : In pectusque cadit pronus: commissaque in vnum Paullatim tereti sinuantur acumine crura. Brachia iam restant: quae restant, brachia tendit ;
« AnteriorContinua » |