Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Pars abit in vites: et quae modo fila fuerunt,
Palmite mutantur: de stamine pampinus exit:
Purpura fulgorem pictis adcommodat vuis.
Iamque dies exactus erat, tempusque fubibat,
Quod tu nec tenebras, nec poffis dicere lucem;
Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis.
Tecta repente quati, pinguesque ardere videntur
Lampades, et rutilis collucere ignibus aedes:
Falfaque faevarum fimulacra vlulare ferarum.
Fumida iamdudum latitant per tecta forores;

400

405

Diuerfaeque locis ignes ac lumina vitant.

Dumque petunt latebras; paruos membrana per artus

Porrigitur, tenuique inducit brachia penna.

Nec qua perdiderint veterem ratione figuram

Scire finunt tenebrae. non illas pluma leuauit:
Suftinuere tamen fe perlucentibus alis.

410

Conataeque loqui, minimam pro corpore vocem
Emittunt: peraguntque leui ftridore querelas.

Tectaque, non filuas, celebrant: lucemque perofae
Nocte volant: feroque trahunt a vefpere nomen.
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis

415

Numen erat; magnasque noui matertera vires
Narrat vbique Dei: de totque fororibus expers

Vna doloris erat, nifi quem fecere forores.

Adfpicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem
Sublimes animos, et alumno numine, Iuno;

420

Nec tulit: et fecum, Potuit de pellice natus

Vertere Maeonios, pelagoque immergere, nautas,

Et laceranda fuae nati dare vifcera matri,

Et triplices operire nouis Minyeïdas alis:

425

Nil poterit Iuno, nifi inultos flere dolores?

Idque mihi fatis eft? haec vna potentia noftra eft?

Ipfe docet, quid agam; (fas eft et ab hofte doceri )

Quidque furor valeat, Penthea caede fatisque

Ac fuper oftendit. cur non ftimuletur, eatque

430

Per cognata fuis exempla furoribus Ino?

Eft via decliuis, funefta nubila taxo:

Ducit ad infernas per muta filentia fedes.
Styx nebulas exhalat iners: vmbraeque retentes
Defcendunt illac, fimulacraque functa fepulcris.
Pallor Hiemsque terrent late loca fenta: nouique,

435

Qua fit iter, manes, Stygiam quod ducit ad vrbem,
Ignorant: vbi fit nigri fera regia Ditis.

Mille capax aditus, et apertas vndique portas

Vrbs habet. vtque fretum de tota flumina terra,
Sic omnes animas locus accipit ille; nec vlli
Exiguus populo eft, turbamue accedere fentit.
Errant exfangues fine corpore et offibus vmbrae :
Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni ;
Pars alias artes, antiquae imitamina vitae.
Suftinet ire illuc, coelefti fede relicta,
(Tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.
Quo fimul intrauit, facroque a corpore preffum
Ingemuit limen; tria Cerberus extulit ora:
Et tres latratus fimul edidit. illa forores

440

445

450

Note vocat genitas, graue et implacabile numen.

(Carceris ante fores claufas adamante fedebant:

Deque fuis atros pectebant crinibus angues.)

Quam fimul agnorunt inter caliginis vmbras;
Surrexere Deae. fedes fcelerata vocatur.

Vifcera praebebat Tityos lanianda; nouemque
Jugeribus diftentus erat. tibi, Tantale, nullae
Deprenduntur aquae; quaeque imminet, effugit arbos.
Aut petis, aut vrgues ruiturum, Sifyphe, faxum.
Voluitur Ixion, et fe fequiturque fugitque.
Molirique fuis letum patruelibus aufae,

[merged small][ocr errors][merged small]

Adfiduae repetunt, quas perdant, Belides vadas.
Quos omnes acie poftquam Saturnia torua
Vidit, et ante omnes Ixiona; rurfus ab illo
Sifyphon adfpiciens, Cur hic e fratribus, inquit,
Perpetuas patitur poenas; Athamanta fuperbum
Regia diues habet: qui me cum coniuge femper
Spreuit? et exponit cauffas odiique viaeque;
Quidque velit. quod vellet, erat, ne regia Cadmi

465

[blocks in formation]

Staret; et in facinus traherent Athamanta Sorores.

470

Imperium, promiffa, preces confundit in vnum:
Sollicitatque Deas. fic haec Iunone locuta,
Tifiphone canos, vt erat, turbata capillos
Mouit; et obftantes reiecit ab ore colubras.
Atque ita, Non longis opus eft ambagibus, infit.
Facta puta, quaecumque iubes. inamabile regnum
Defere: teque refer coeli melioris ad auras.

475

Laeta redit Iuno: quam coelum intrare parantem Roratis luftrauit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora; Tifiphone madefactam fanguine fumit
Importuna facem; fluidoque cruore rubentem

480

Induitur pallam; tortoque incingitur angue:
Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem,
Et Pauor, et Terror, trepidoque Infania vultu.
Limine conftiterat: poftes tremuiffe feruntur
Aeolii; pallorque fores infecit acernas:
Solque locum fugit. monftris exterrita coniux,
Territus eft Athamas: tectoque exire parabant :
Obftitit infelix, aditumque obfedit, Erinnys:
Nexaque vipereis diftendens brachia nodis,
Caefariem excuffit. motae fonuere colubrae.

485

490

Parsque iacens humeris; pars circum tempora lapfae

Sibila dant, faniemque vomunt, linguasque corufcant.
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues;
Peftiferaque manu raptos immifit. at illi

495

Inöosque finus Athamanteosque pererrant ;

Infpirantque graues animas: nec vulnera membris
Vlla ferunt. mens eft, quae diros fentiat ictus.

Attulerat fecum liquidi quoque monftra veneni,
Oris Cerberei fpumas, et virus Echidnae;

500

Erroresque vagos, caecaeque obliuia mentis,

Et fcelus, et lacrimas, rabiemque, et caedis amorem;

[blocks in formation]

Tum face iactata per eumdem faepius orbem,
Confequitur motos velociter ignibus ignes.
Sic victrix, iuffique potens, ad inania magni
Regna redit Ditis: fumtumque recingitur anguem.

Protinus Aeolides media furibundus in aula
Clamat, Iö, comites, his retia tendite filuis:
Hic modo cum gemina vifa eft mihi prole leaena.
Vtque ferae, fequitur veftigia coniugis amens:
Deque finu matris ridentem, et parua Learchum
Brachia tendentem, rapit, et bis terque per auras
Morae rotat fundae: rigidoque infantia faxo
Discutit offa ferox. tum denique concita mater,
(Seu dolor hoc fecit, feu fparfi cauffa veneni ;)
Exululat; paffisque fugit male fana capillis.
Teque ferens paruum nudis, Melicerta, lacertis,
Euoë, Bacche, fonat. Bacchi fub nomine Iuno
Rifit: et, Hos vfus praeftet tibi, dixit, alumnus.
Imminet aequoribus fcopulus. pars ima cauatur
Fluctibus, et tetas defendit ab imbribus vndas:
Summa riget, frontemque in apertum porrigit aequor.
Occupat hunc (vires infania fecerat) Ino:
Seque fuper pontum, nullo tardata timore,
Mittit, onusque fuum. percuffa recanduit vnda.
At Venus immeritae neptis miferata labores,
Sic patruo blandita fuo eft: O numen aquarum,
Proxima cui coelo ceffit, Neptune, poteftas ;
Magna quidem pofco: fed tu miferere meorum,
Jactari quos cernis in Iönio immenfo:

510

515

520

525

530

Et Dîs adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est.

535

Si tamen in dio quondam concreta profundo

Spuma fui, Graiumque manet mihi nomen ab illa.

Adnuit oranti Neptunus; et abftulit illis,
Quod mortale fuit; maieftatemque verendam
Impofuit; nomenque fimul faciemque nouauit:
Leucotheëque Deum cum matre Palaemona dixit.

Sidoniae comites, quantum valuere, fecutae

Signa pedum, primo videre nouiffima faxo:
F 4

540

Nec

Nec dubium de morte ratae, Cadmeïda palmis
Deplanxere domum, fciffae cum vefte capillos.
Vtque parum iuftae, nimiumque in pellice faeuae
Inuidiam fecere Deae. conuicia Iuno

Non tulit: et, Faciam vos ipfas maxima, dixit,
Saeuitiae monumenta meae. res dicta fecuta eft.
Nam quae praecipue fuerat pia, Perfequar, inquit,
In freta reginam. faltumque datura, moueri
Haud vsquam potuit: fcopuloque adfixa cohaelit.
Altera, dum folito tentat plangore ferire
Pectora, tentatos fentit riguiffe lacertos.
Illa, manus vt forte tetenderat in maris vndas,
Saxea facta manus in easdem porrigit vndas:
Huius, vt adreptum laniabat vertice crinem,
Duratos fubito digitos in crine videres.

545

550

555

Quo quaeque in geftu deprenditur, haefit in illo.

Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo
Aequora diftringunt fumtis Ismenides alis.

560

Nefcit Agenorides natam paruumque nepotem

Aequoris effe Deos. luctu ferieque malorum

Victus, et oftentis, quae plurima viderat, exit
Conditor vrbe fua; tamquam Fortuna locorum,
Non fua fe premeret: longisque erratibus actus
Contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.

565

Jamque malis annisque graues, dum prima retractant
Fata domus, releguntque fuos fermone labores;

Num facer ille mea traiectus cufpide ferpens,
Cadmus ait, fuerit; tum, cum Sidone profectus
Vipereos fparfi per humum, noua femina, dentes?
Quem fi cura Deûm tam certa vindicat ira,
Ipfe precor ferpens in longam porrigar aluum.

570

Dixit: et, vt ferpens, in longam tenditur aluum ;

575

Durataeque cuti fquamas increfcere fentit,
Nigraque caeruleis variari corpora guttis:

In pectusque cadit pronus: commiffaque in vnum

Paullatim tereti finuantur acumine crura.

Brachia iam reftant: quae reftant, brachia tendit;

580

Et

« AnteriorContinua »