Imatges de pàgina
PDF

Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro. Hæc super imposuit liquidum, et gravitate caren

tem,

Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,
Quum, quæ pressa diu massa latuere sub illa, 70
Sidera coeperunt toto effervescere coelo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent coeleste solum, formæque Deorum :
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ:

[merged small][ocr errors][merged small]

67. Liquidum—Æthera.] Purum et ab omni noxio vapore liberatum. 68. Nec quidquam terrenæ fæcis.] 'Arpóysrov ai9£pa dixit Homer. Il. P', 425; nam τρύζ et fer, omne impurum : vid. Gronov. Observat. ii. vii. p. 207. 69. Dissepserat.] Dissepire, describere, verbum paulo rarius et poeticum. Lucret. i. 998: aer dissepit colles. Senec. Med. 335, forte ex nostro loco: Bene dissepti fœdera mundi. 71. Effervescere etiam exquisitius, quam quod alii, ex interpretatione, habent; sidera enim sunt ignes ferventes, et fervidus sol passim occurrit. Lenzio h. v.idem esse videbatur, quod ver. 27. emicare, et celerem motum in superiora loca significare. Verum tunc saltem scribendum fuisset effervescere in cælum, ut Virg. Georg. lib. i. 471. effervere in agros. 72. Suis.] Sibi propriis. 73. Etiam astra sunt animantia, in primis ex mente Stoicorum: vide Cic. N. D. ii. 16 et 21. quanquam et ex opinione vulgi. Inde inter sidera referri, Deum fieri. Cæleste solum, coelum tanquam pavimentum, quo insistunt: formæ Deorum, sidera, quæ

habentur numina: forma, species et similia inserviunt periphrasi. Infra ii. 78: formæ ferarum ; Virg. Æn. vii. 18: formae luporum ; Cic. N. D. ii. 40, sidera dicuntur formæ igneae; Heroid. x. 95: simulacra Deorum astra et formæ, èv διὰ δυοῖν. 74. Nitidus aptum piscium epitheton, propter squamarum lævitatem et lubricitatem : ix. 264. de serpente, squamaque nitere recenti. 75. Agitabilis.] Significanter agitabilis. Senec. N. Q. vi. 16: nihil est tam versabile et agitatione gaudens, quam aer*. 76. Sanctius his animal, etc.] Originem hominis describit, ut postulat ejus dignitas. Non enim mutum et turpe pecus e terra erepsimus Ovidio, sed sanctius, Deo similius, atque adeo reverentia dignius animal. Ergo comparativus pro positivo bene usurpatur: non enim cætera animalia sancta erant. Mens alta, ratio, quæ alta cogitare, cogitando se ad coelum attollere potest. Cic. Mil. 8: homo sapiens et alta et divina quadam mente præditus. Apud Juvenal. xv. vocamur divinorum capuces ; qui loc. cum hoc nostro conferendus est.

Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. Natus homo est; sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo:

[merged small][ocr errors]

AEthere, cognati retinebat semina coeli.
Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum ;
Pronaque quum spectent animalia cetera terram,

78. Natus homo est.] Valde fluctuarunt philosophi veteres in definienda et origine et natura animæ : vide Ciceron. Tusc. i. 9, 10. Noster sequitur eos, qui cœleste quidquam et divinum in animis inesse putabant: Cic. Fin. ii. 34. Unde vero divinum illud traxerint, dubium relinquit. Divino semine, deest ex. 79. Origo.] Palat. et alii, melioris imago, quo Dan. Heins. respici putat ad ideam, quæ in Deo fuerit, et ad quam mundus ille melior dispositus sit. Sed unde talis philosophia in hoc carmine ? Sæpe origo et imago permutata sunt, ut i. Fast. 65. Origo, auctor, creator ; vid. lib. v. ver. 262. Tacit. Mor. G. ii: Celebrant Tuisconem et Mannum originem gentis comditoresque. Melioris, dispositi et exornati. Refertur ad rudem indigestamque molem. 81. Cognati.] Non terræ, sed animæ. Male igitur Lenzius addit: quatenus cœlum et terra olim conjuncta fuerunt. Cognationem et domicilium pristinum animæ nostræ cœlum vocat etiam Cic. Legg. i. 9. Sed omnium optime Hipparchus approbaverat, animam nostram esse partem coeli. Plin. H. N. ii. 26; Lucret. ii. 990: Cælesti sumus omnes semine oriundi. 82. Quam satus Iapeto.] Prometheus, Iapeti filius, habebatur generis humani auctor haud dubie propterea, quod mores hominum agrestium molli

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Sic, modo quæ fuerat rudis et sine imagine tellus,

Induit ignotas hominum conversa figuras.
II. AUREA prima sata est ætas, quæ, vindice
Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant; nec verba minacia fixo
Ære legebantur; nec supplex turba timebant
Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas;
Nullaque mortales, præter sua, litora norant. 96
Nondum præcipites cingebant oppida fossæ:
Non tuba directi, non æris cornua flexi,

nullo,

85. Tueri intueri, ut x. 389. Virg. Æn. iv. 451: cæli convera tueri. 86. Erectos.] Erectam hominis formam urget poeta. Ad sidera, ut corporibus coelestibus contemplandis, Dei cognitionem capere possimus. Hæc respexerunt alii. Senec. de Otio Sap. 32 : ** Nec erexit tantummodo hominem, sed etiam ad contemplationem factum, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset, et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput.” Silius, xv. 84: Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora? Inde homo Græcis άνθρωττος dictus. 87. Sine imagine.] Informis. Fast. i. iii. sine imagine moles. Imago passim pro forma, ut iii. 1. 88. Induit conversa, e copia poetica, accepit. 89-150. Aurea prima, etc.] Nobilis locus de ætatibus, in quas priscum, quod effluxerat inde ab origine mundi, ævum describere, quibusque, pro cujusque ratione, a fetallis nomina imponere, antiquis poetis placuit. Claudian. xxii. 446: vario faciem distincta metallo Secula. Quo sine dubio nil aliud exprimere volebant, nisi hoc, genus hominum a statu naturali et animi integritate gradatim delapsum esse ad hanc et vitæ rationem, et vitiositatem. Varro, R. R. ii. 1. In numero autem harum ætatum, poetæ, ut fit, inter se dissentiunt. Nam Hesiod. "Epy. 109-208. quinque recenset ; Noster, omissa post æneam heroica, quatuor; Aratus, Phænom. 100-134.

tres ; duarum tantum mentionem faciunt Virgil. Georg. i. 125 sqq. coll. Æn. viii. 314 sqq. et Tibul. I. iii. 35 sqq ; nec pœnitebit cum his Lactant. Inst. div. v. 5. contulisse. Erat præterea in vaticiniis, exacta hac misera ætate, fore traXiyyeveaiav, h. e. fore, ut inverso ordine secula illa denuo revolvantur et renoventur: vid. Virg. Ecl. iv. ibique Heynium, in primis ad ver. 4. Ovidius Hesiod. et Virgil. maxime secutus reperitur, æmulumque habuit Senec. Hipp. ver. 524 sqq. Med. 330; Octav. 397 sqq. Ferrea ætas secundum Nostrum periit Deucalioneo diluvio.

89. 112. Aurea prima sata est ætas.] Status primorum hominum naturalis describitur, qualis v. c. vita Cyclopum apud Homer. Od. I'. 106. sqq. atque etiam hodie multarum gentium barbararum. Sed accesserunt colores mythici et poetici. Vide super hac re philosophantem Posidonium ap. Senec. Ep. 90. Ætas, genus hominum. Cic. N. D. ii. 63: aureum genus. Virgil. Ecl. iv. aurea gens, ex Hesiod. xpùoreov 7£voc. Virg. Georg. ii. 538: adeo aureus Saturnus, sub quo aurea ætas. Nempe aurea præstantissima quæque dicitur. Hoc igitur epitheton quum primæ ætati datum esset, reliquæ deteriores facile suum nomen invenerunt; quanquam ahenea et ferrea etiam ab armis aheneis et ferreis dici potuerunt. Vindice nullo, nemine scelera coercente. Virgil. Æneid. vii. 203: Saturni gentem haud vinclo nec legibus aequam, Sponte sua veterisque Dei se more tementem.

[merged small][ocr errors]

ut Cyclopes apud Homer. d. 1. Cf. Platon. de Legg. iii. init. et Aristot. . Rep. i. 2. Leges vocat (etiam v. 669) verba minacia, quia poenas minantur. Hæ apud Romanos in æneis tabulis incisæ in Capitolio, aut alio loco publico, figebantur, seu affigebantur, unde figere leges et refigere, pro ferre et abrogare, ut ab omnibus legerentur. 92. Suppler turba sunt rei, eorumque amici, qui sordidati et moesti causam suam defendunt. Simplex turba, quod Cod. Douzæ et quinque Heinsii exhibent, Burmannus aptius judicabat et convenientius integritati aurei seculi. At si hoc præferas, major etiam erit tautologia illa, quam in notis vituperavimus. Male etiam ætas illa turba vocaretur. 93. Sine judice.] Diu dubitavi, utrum sine vindice, an sine judice præferrem. Prætuli tandem posterius: præcessit, non erant judicia ; recte

igitur subjicitur, sed erant sine judice
tuti; præsertim quum Ovidius voc.
præcedens varie repetere soleat, atque
h. 1. cum vi repetitum videatur. Vin-
deae, si quis id malit, potest et de ju-
dice et de defensore capi.
94. Nondum cæsa suis.] Cf. Virg.
Ecl. iv. 32-38; Tibul. I. iii. 37-40.
Navigatio summæ aureæ ætatis sim-
plicitati et integritati non satis conve-
nire videbatur, partim quia maxime
quæstus causa instituta est, partim
quia hominum vitam in ultima pericula
conjicit, atque adeo voluntati divinæ
repugnare credebatur. Propert. iii.
El. v. 41 sqq.
95. Pinus.] Lignum resinosum, in
primis apta habebatur navigiis facien-
dis : suis, sibi ab ipsa natura assigna- .
tis: peregrinum orbem, peregrinas ter-
ras. Orbis sæpe pars orbis terrarum,
ut ii. 254. 322; Tacit. An. ii. 2. De-
scenderat. Statius Sil. ii. 2. 6. 28:
invitas dejecit in æquora pinus. Liqui-
das, epith. ornans.
97-100. Nondum præcipites.] Non-
dum bella gerebantur. Vivebant
#jσυχοι, pace fruentes. Hesiod. ver.
120; Tibul. I. iii. 47: Non acies, non
ira fuit, non bella; nec ensem Immiti
sævus duxerat arte faber ; i. x. 9 : Non
arces, non vallus erat. Præcipites, pro-
fundæ.
98. Tuba directi æris.] Turba recta
ex ære. Juvenal. ii. 117: recto canta-

Non galeæ, non ensis, erant: sine militis usu

Mollia securæ peragebant otia gentes.

100

Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus; Contentique cibis, nullo cogente, creatis, Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant,

[ocr errors]

duobus aut quatuor dentibus, quo glebæ in agris comminuebantur : Virgil. Georg. i. 94: quanquam et sarritioni inserviebat, ver. 155. 102. Saucia.] Sulci sunt veluti vulnera, quibus dilaceratur tergum terræ. Latius hæc Plin. H. N. ii. 63. persequitur, et plura lacerationis genera invidiose commemorat. Non mirum autem est, agriculturam diu fuisse ignoratam, quippe quæ multarum rerum scientiam, magnam curam, multum laboris requirat. 103. Nullo cogente.] Virgil. Georg. i. 128. pari elegantia, nullo poscente; quanquam idem et nullis cogentibus, Georg. ii. 10: utrumque verbum non minus eleganter, quam imperare arvis, de agricolis dicitur, qui veluti cogunt terram fruges reddere cultoribus: vide ' Burmann. Arva vero quum fruges reddunt, dicuntur parere, respondere, etc. Sed cibi, qui jam narrantur, mi

' nime lauti sunt, neque ob eos invi

denda aurea ætas. 104. Arbuteos faetus.] Arbuta. Arbutus, arbor fruticosa, in Italia frequens, poma ferens rubentia (x. 101) fragis sinilia, et difficilia concoctioni (Plin. xxiii. 8.) quibus tenuioris sortis homines vesci solebant: vid. Martyn. ad Virgil. i. 148. Etiam Varro, R. R. ii. i. et Virgil. d. 1. eos foetus in antiquissimorum hominum victu commemorant. Sed arborei fætus, quæ est altera lectio, forent poma x. 669. Hæc vero magis culturam postulant, minusque adeo primo seculo conveniunt : tribuuntur ei tamen, xv. 97. Heins. conj.

« AnteriorContinua »