Imatges de pàgina
PDF

^ Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit: 21
Nam coelo terras et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aere cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,

Dissociata locis concordi pace ligavit.

nulli certa et perpetua forma erat; nam veluti fermentatione quadam miscebantur. Nulli manebat. Hoc verbum admittit geminum casum, accusat. et dativ.; sed pro euspecto, tantum accusat. Virg. Æneid. ix. 298: nec partum gratia talem Parva manet ; Græci pariter utrumque casum admittunt. Corpore, mole, acervo: pugnabant, movebantur intestino quodam motu elementa: pugnabant calidis, Græca syntaxis, μάχεσθαι rtvi* nisi malis præpositionem cum, quæ sequitur, ad hæc quoque referre : sine pondere paulo durius, iis, quæ erant sine pondere, roic ävev ßápovc, scilicet oùoru. 21. Hanc Deus, etc.] Hoc chaos Deus ita tractavit, ut primum elementa separaret, et cuique suum locum assignaret. Ut quodvis erat levius, ita altiorem locum occupabat. Ciof. Fast. i. 106. v. 11. Claud. R. P. 249. Melior Natura. Quæ sit ex mente poetæ, aut quo modo differat a Deo, frustra quæritur. Ipse poeta infra, ver. 31, fatetur se nescire. Sufficit vim quandam divinam intelligere. Nempe philosophi disputabant de natura creatoris, quum ab aliis vocaretur Deus, ab aliis animus per omnia fusus, ab aliis mens aut natura ratione prædita: vid. Lactant. Inst. div. I. v. 16 sqq. Cic. Sen. 12 : Quum homini sive Natura, sive quis Deus nihil mente præstabilius dedisset. Koeppen. per Naturam e placitis Anaxagoræ vires elementorum intell. Sed ver. ad

25

ver. 5. litem, pugnam, fermentationem : v&ixoc δλοόν, Apollon. Arg. i. 498. Litem dixit variationis causa. Grav. Claudian. d. l. veterem qua lege tumultum Discrevit Natura parens.

22. Abscidit.] Sejunxit. Horat. I. Od. iii. 21. Deus abscidit Oceano terras, ubi vid. Bentlei. Cf. Virgil. Ecl. vi. 35 sqq. Cælum est æther. Pacuv. in Chrys. Nostri cælum memorant, Graii perhibent aethera : cf. Cic. N. D. ii. 42. Sed et apud Græcos ai0)p et oùpavòc usurpantur promiscue : vid. Walkenar. Diatrib. in Eurip. cap. vi. Vocat liquidum, quippe natura tenuiore et purum ab humoribus, aut, ut ipse, ver. 68. explicat, nihil terrenæ fæcis habens. Opponit spissum aerem, graviore pondere et repletum vaporibus et nebula. Cic. l. cit. comcretum aerem dixit. Cf. cum omni hoc loco, xv. 239 sqq.

24. Caeco.] In quo nullæ partes animadverti, discernique poterant. Dissociata ligavit. Tria insunt. Deus dissociavit elementa locis, diversa iis loca tribuit, terræ imum, alterum mari, etc. sed ligavit dissociata, ita dissociavit, ut tamen nexus eorum esset. Æther attingit aerem, aer attingit terram, etc. Tibul. IV. i. 20: Aeri contextus æther. Hinc concors par, qua non amplius permixta inter se pugnant. Dissociare, ut apud Horat. I. Od. iii. 22 : Oceanus dissociabilis, dissocians. Pace. A Claud. iii. 65, fides et faedus elementis tribuitur.

Ignea convexi vis et sine pondere coeli
Emicuit, summaque locum sibi legit in arce :
Proximus est aer illi levitate, locoque:
Densior his tellus, elementaque grandia traxit;
Et pressa est gravitate sui: circumfluus humor 30
Ultima possedit, solidumque coercuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,

26. Ignea converi, etc.] Cf. Tibul. IV. i. 19—23 ; Claudian. R. P. i. 246 sqq. ubi Proserpina hoc argumentum texit. Is elementorum seriem hunc primum Naturæ actum vocat. Ignea vis, periphrasis ignis ipsius. |Vis, ßim, apud poetas sæpe inservit periphrasi. Ignis porro cæli est æther, qui constat ignea natura (Virg. Ecl. vi. 33. liquidus ignis. Tibul. d. l. igneus æther,) quæ eadem est levissima. Conveaum, pro concavum ; quem usum Cic. in Arateis, ver. 314, primus invexisse videtur Heyn. ad Virg. Æn. iv. 451. 27. Emicuit.] Repente et celeriter prosiluit, quod verbum maxime convenit levitati ætheris. Summa arae, altissima mundi ora. Sibi legit, tanquam sua sponte fecerit, quod lege naturæ fiebat. Etiam ap. Claud. d. l. nonnulli legit flamma polum. Cf. xii. 43. ubi eadem verba de Fama. 29. Elementa grandia.] Crassiora corporum stamina attraxit, quæ pondere suo deorsum vergebant. Pressa est, ut subsideret. Fast. v. 13: Pomdere terra suo subsedit et æquora traait; quod sumtum e Tibul. d. 1. : Qualis in immenso desederit aere tellus. 30. Sui.] Cantab. et viginti alii sua. Nempe genitiv. pron. primitivi ponitur, ubi is casus a nomine adfectus aut facultatis pendet, sed deinde et sine tali nomine. Itaque sæpe in eo variant libri. Circumfluus, (7repiÂávroc) humor, Oceanus. 31. Ultima possedit.] Profundissima

occupavit, quia terræ eminent super Oceani superficiem. Aliter Sever. AEtn. 103. sors data caelo Prima, secuta maris, deseditque infima tellus. Lenzius vero per ultima int. marginem orbis terrarum plani, atque circumfluus putat esse Homeric. άιμάρροος, in se ipsum rediens ; sed vide ad ver. 12. Solidum orbem, terram continentem, quæ solidior multo aquis. Coercuit, amplectitur, ambit. Infra xv. 251 : Tellus cogitur unda. Cæterum huc respexit Lactant. Inst. div. II. ix. 2: Terram voluit humore circumflui et contineri. 32—88. Sic—redegit.] Ordo et sensus horum verborum debet haud dubie esse hic: quum Deus congeriem illam, rudem et indigestam molem, secuisset, divisisset, atque in membra, distinctas partes, aquam, terram, redegisset 2223, atque adeo disposuisset, cuique parti suum locum assignasset, 25-31. Amant poetæ ejusmodi transpositiones. Virg. Georg. i. 319: Quæ—segetem—sublime expulsam eruerent, i. e. eruerent et deinde in aerem expellerent. Idem, ver. 400: solutos jactare maniplos, jactare manipulos sic, ut solvantur. Similiter Noster passim. Vide ad ver. 303. Burm. tamen præfert alteram lectionem compositam, ut adeo composita comgeries sitille κόσμος, scil. mundus philosophorum. Bene. Sed me offendit hoc, quod illa moles nondum secta non poterat κόσμος, aut mundus sensu illo philosophico dici. Cic. in Timæo, cap. xxxi. p. 1114,

Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non equalis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. 35
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

[merged small][ocr errors]

In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis litora pulsant.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

atque hic illic se insinuare in terras,
ut sinus et similia efficiant.
36. Et rabies et insania ventis tri-
buitur ; vide Heins. rabies Noti, Hor.
I. Od. iii. 14.
37. Ambitæ.] Quæ cingitur a mari.
Qua ratione ambitus mediam producat,
disputatur : vide Burmann. Ambitæ
circumdare e copia poetica dictum.
39. Declivia.] Quia elocis altioribus
defluunt ; promos fluvios alii dicunt.
Obliquis eleganter exprimit cursum
fluviorum tortuosum. Cinxit, inclu-
sit.
40. Pro diversa locis, Georg. iv. 367.
in pedestri oratione usitatius, diversis
locis. Sorbentur, ut Arethusa. Qui-
dam subeunt terras, sed mox reddun-
tur, ut Lycus in Asia, Erasinus in
Argolica: vide Plin. H. N. II. 103.
41. Alios fluvios velut intercipit
terra, alii usque ad mare perveniunt.
Campus et æquor quamcumque plani-
tiem designant. Hinc utrumque vo-
cab. promiscue mox de planitie, agris,
mox de superficie aut de fundo maris
dicitur. Melius tamen nunc abstinu-
isset h. voc. quia proxime sequitur
extendi campos.
42. Liberioris.] Non inclusæ an-
gustis ripis. Vaga aqua a Nostro ap-
pellatur Heroid. x. 136. Pro ripis, etc.
merus lusus grammaticus. Sidere aut

Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextra coelum, totidemque sinistra 45
Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura Dei; totidemque plagæ tellure premuntur:
Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu:
Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit, mixtacum frigore flamma. 51

Imminet his aer, qui, quanto est pondere terræ Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes

Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,

subsidere de locis depressis et compla-
natis. Vid. Gron. Observat. p. 726:
surgere contra, (quasi surrigi, sursum
agi,) deiis, quæ excrescunt in altitudi-
nem. Drakenb. ad Silium, iii. 659:
Frons honor arborum, ver. 346.
44. Lapidosos.] Gebhard. Crep. i.
6. spatiosos crescere. Et ita Palat. sec.
At alterum agnoscit Lactant. ii. 5.
et surgere exquisitius quam crescere.
Etiam lapidosos minus vulgare, quam
spatiosos.
45. Utque duæ dextra, etc.] Quem-
admodum in cœlo quinque zonæ sunt,
duæ frigidæ, totidem temperatæ, una
torrida; sic et in terra. In harum
descriptione Nostro præiverant Virgil.
{Georg. i. 233 sqq. et Tibul. IV. i. 152-
174. qui cæteris copiosior est. Cf.
etiam Claud. R. P. I. 257-263. Multo
ornatior Ovidio est Virgilius. Pro
eo, quod hic legimus, est ardentior,
ille dixit : una corusco Semper sole ru-
bens, et torrida semper ab igni ; et de
frigidis non satis habuit altam nivem
commemorare, sed : caerulea glacie
concretæ atque imbribus atris.
46. Secant.] Dividunt : ductum a

[ocr errors]

sphæra, quam secant circuli. • Onus
inclusum, moles terræ, quam includit
cœlum. Cura Dei est Deus ipse, sed
quatenus curam gerit mundi. Fast. i.
37 : Hæc igitur vidit trabeati cura
Quirini.
48. Tellure.] Deest in. Premuntur
sonantius et exquisitius, quam sunt ;
nam premi eleganter dicuntur, quæ
finibus inclusa sunt. Virgil. Georg. i.
235: zonæ trahuntur.
49. Non est habitabilis, etc.] Nempe
ex opinione Veterum, qui zonas frigi-
das non minus, quam torridam, inco-
lis orbas putabant: vide Lucret. v.
205; Virgil. Georg. i. 237 s. et Macr.
Somn. Scip. ii. 5. late de hac re dis-
putantem. -
51. Flamma.] Poetice pro calore.
52. Imminet.] Superimpositus est.
Et viciniam et altiorem situm h. v.
indicat.
54. Consistere, colligi, oriri, ovvi-
σrao0au, aut immorari. Motura. Alias
terrere Jupiter dicitur fulminibus aut
tonitru. Facientes frigora, ut , apud
Virg. Georg. i. 352. agentes frigora
venti. -

Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aera permisit: vix nunc obsistitur illis,
Quum sua quisque regant diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum!
Eurus ad Auroram, Nabatæaque regna recessit, 61

Persidaque, et radiis juga subdita matutinis: Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque trio

[ocr errors][merged small]

57. Passim.] Sine ordine et lege, ut quisque spiret, unde velit. Vide Burmannum, ad Quintiliani Declam. iv. 13. Habendum, possidendum, vel agitandum : similiter Græc. £xsuv. 59. Quum—tractu.] Quum quisque ex diversa regione flat, ut Homer. {Od. v. 295. Regant sua flamina, Tanquam personæ : lanient, graviter, pro disrumpant. 60. Fratrum.] Habiti sunt Astraei et Auroræ filii. Hesiod. Th. 378. Sed Noster omni h. l. mythologia neglecta, rerum naturam sequitur ; itaque hoc nomine communem potius ventorum naturam respexisse videtur. Positum autem est in hoc epiphonemate cum virtute. 61. Auroram.] Laudat hanc ventorum cardinalium descriptionem Seneca N. Q. v. 16. Auroram, Æthiopiam, sedem Auroræ, ver. 774. Nabataeaque. Ita sine h, hoc nomen constanter legitur apud Plin. Tac. Strab. Nabataeos Strabo, lib. xvi. p. 767, inter Eabylonem et Arabiam Felicem collocat, metropolimque eorum nominat Petram. Sic et Plin. H. N. vi. 28-32. Iis præerat rer, qui a Tacito An. ii. 57. commemoratur. Inde Nabatæa regna. Nunc omnem Arabiam cogitabimus, quæ fere commemoratur, ubi VOL. III.

[ocr errors]

Orientis fines designandi sunt. Juga, haud dubie Emodi, Damasii et alii montes, quibus India cingitur, Plin. vi. 17-21. Subdita. Horat. i. Od. xii. 55. subjectos orientis oræ Seras. Nostrum expressit Senec. Thyest. 482: Eurus Orientem movet, Nabatæaque quatiens regna et Eoos sinus. Cf. idem, Agam. 477.

63. Vesper, et occiduo.] Euro contrarius Zephyrus ab occidente fiat. Litora dixit, non terræ, quia mare Atlanticum claudit orbem occidentalem. Tepescunt, quia Solis occidentis radii minus violenti sunt ; propterea etiam occidentales terræ minorem solis æstum sentire poetæ videntur. Ita et Horat. i. Sat. iv. 30: Sol, quo vespertina tepet regio. Similiter mox meridionalis terra madescere dicitur, quia Auster inde pluvias agit. Boreæ vero violentiæ satis accommodatum invusit. Manil. Asper ab axe ruit Boreas.

64. Scythiæ nomine Veteres comprehenderunt omnes terras septentrionales incognitas. Trionem, non trioques.

65. Horrifer.] Frigora enim, de quibus proprie horror, agit Boreas. De origine ejus cf. iv. Pont. x. 40. Contraria tellus. Meridionalis, Antarctica, Septentrionali opposita.

C

« AnteriorContinua »