Imatges de pàgina
PDF
EPUB

quum Vertumnus amaret, sumta primum anus forma, et Anaxaretes exemplo in saxum conversæ usurpato, deinde rursum juvenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquæ frigida redduntur calidæ. Cui qui successit Romulus, factus est Quirinus, ejusque uxor Ora Dea.

Lib. XV. Secutus est Numa, qui quum de originibus Crotonis quæreret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit, et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audivit. Mortuum deinde Numam deflet Egeria, nec Hippolyti, qui suas ipsi conversiones narrabat, consolationem admittens, in fontem liquescit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Tages e gleba ortus, Romuli lancea arbor, et cippus cornutus factus. Tum transit poeta ad præsentia, narratque, quomodo Esculapius coli a Romanis in insula Tiberis cœptus sit, Juliusque Cæsar in stellam commutatus.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON*

LIBER PRIMUS.

IN nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Di cœptis, nam vos mutastis et illas, Adspirate meis, primaque ab origine mundi

* Metamorphoseon, non Metamorphoseos inscriptum esse hoc opus ab Auctore, MSS. optimorum, auctorum hoc carmen laudantium, Planudis in metaphrasi Græca, et Græcorum, ad quorum imitationem Noster hæc scripsit, evincunt auctoritates, quas vide ap. Heins. Neque usus linguæ permittit, tot transformationum corpus metamorphosin vocare.

1. Fert animus.] Intell. me, impellit me; quod est simpliciter, volo, cupio. Sic etiam infra ver. 775; et A. A. iii. 467. Aliorum poetarum loca collegit Drakenb. ad Silium, xvii. 294. In nova mutatas formas corpora per hypallagen dictum volunt, pro corpora in novas formas mutata, ut dixit Noster, II. Trist. 556. Sed non opus est, ut ad hypallagen confugiamus. Formæ nunc sunt corpora ipsa, qua formam habent, ut infra, ver. 436; et xv. 172. species et figura. Noluit dicere, corpora prisca mutata esse in nova, aut formam priorem in aliam, sed posuit verba duo, quæ eodem redeunt. Et maluit formas in corpora mutatas, quam alterum, partim quia illud exquisitius et magis poeticum, partim quia mutatio forma potissimum VOL. III.

fit conspicua. Itaque et alibi memorat, cecinisse se, mutatas formas, ut I. Trist. i. 117. et vii. 13. Neque male sic Græcum μεταμορφώσεις quasi interpretatus est. Nimis anguste Burm. quem sequitur Schirachius, de solis hominibus accipit; insunt enim et aliarum rerum metamorphoses. Ii vero argutantur, qui poetam consulto carmen de corporum transformatione a verborum permutatione exorsum esse contendunt.

2. Di cœptis, etc.] Causam affert propriam, quare sibi non unum et alterum Deum, non Musam aliquam, sed omnino Deos adspirare velit; auctores enim rerum dicendarum fuerunt: nam vos, etc. Difficultas quam movet multis rò et, facili, opinor, tollitur negotio, si sententiam in hunc modum concipias: Di, vestrum est me adjuvare, quandoquidem vos non modo cætera regitis, verum etiam formas illas mutastis, quas ego hoc carmine persequar. Cui hoc displicet, is e lectionis varietate præferat easdem. Non bene Koppen. nam et conjunxit atque per etenim explicuit.

3. Adspirate meis.] Adeste, favete ; metaphora sumpta a navigantibus qui

B

Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
I. Ante, mare et tellus et quod tegit omnia cœ-

lum,

bus vento adspirante opus est. Hæc invocatio parum solemnis pro tanto et tam gravi opere. Virg. Æn. lib. ix. 525: Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti. Primaque ab origine mundi. Post Lucret. phrasis fere solemnis in hac re vid. Ciofan. Bene et ambitum operis et naturam propriam in limine indicat.

4. Perpetuum.] Ad naturam operis declarandam delectum est vocabulum, perpetuum, non interruptum, una serie procurrens; ut apud Cic. Verr. i. 4. perpetua oratio, et Or. ii. 54. sermonis perpetuitas. Ergo perpetuum carmen, in quo fabulæ omnes in unius corporis speciem conjunctæ sunt: a qua virtute laudem insignem Ovidius meruit. Simili fere modo Horat. i. Od. vii. 6: Athenas carmine perpetuo celebrare, omnes Athenarum laudes justo ordine persequi. Deducite, inde ab initio usque ad finem mihi scribenti adeste. Ducta est metaphora a lanificio, ubi fila deducuntur per radios, iv. 36. Usitatum autem est, scribendi operam cum textura et lanificio comparare. Ad mea tempora. Ad principium scilicet imperantis Augusti. Cæterum hoc totum exordium adeo displicebat Scaligero, Poet. lib. vi. pag. 862. ut ipse novum substitueret, sed invita Minerva; et gravissimas temeritatis suæ pœnas dedit tum aliis, tum Capoferreo.

5. Ante, mare et tellus, etc.] Creatio mundi, metamorphosis omnium prima, eademque gravissima. Amplexus autem est poeta, suoque modo exornavit sententiam, quæ jam olim fuerat Ægyptiorum. Horum enim in scitis erat, auctore Diog. Laert. proœm. s. 10. ἀρχὴν εἶναι τὴν ὕλην, εἶτα τὰ τέσσαρα στοιχεῖα ἐξ αὐτῆς διακριθῆναι, καὶ ζῶά τινα ἀποτελεσθῆναι :

quam sententiam latius explicat Diodor. Sic. tom. i. p. 11. ubi multa et his nostris, et iis, quæ infra, ver. 416 sqq. traduntur, quam simillima, nisi quod ibi omnia sine interventu et opera Dei, solis naturæ legibus perficiuntur. Noster autem multo sanior cum præstantissimis Græciæ philosophis opificem sapientem adhibet, cujus vi ac numine singula et segregata, et disposita, et exornata sint. Duci etiam potuerunt primæ hujus loci lineæ (quæ erat Burm. opinio) ex Apollon. Rh. Argon. i. 496; ubi Orpheus cecinisse dicitur, Ως γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδὲ θάλασσα Τὸ πρὶν ἐπ' ἀλλήλοισι μιῇ συναρηρότα μορφῇ Νείκεος ἐξ ὀλοοῖο διέκριθεν ἀμφὶς ἕκαστα : quem loc. certe respexit Virg. Ecl. vi. 30 sqq. Koppennio et Lenzio Ovidius omni h. 1. Anaxagoræ placita secutus esse videtur: non adsentior. Anaxagoras tot elementa statuit, quot corporum genera; Noster cum Empedocle quatuor tantum. Tum Anaxagoræ Nous non nisi primum motum elementis dat; quo facto vires Naturæ reliqua perficiunt; sed h. 1. opifex rerum cuncta absolvit. Sed primum usque ad ver. 20, rudem illam molem describit, ex qua Deus singula evolverit mundumque creaverit. Erat enim communis veterum philosophorum error, Deum ex materia quadam, subordinata quidem ipsi, æterna tamen, mundum finxisse; quam materiem Noster, Theogoniarum auctores secutus, atque Orphicos, Chaos vocat. Hesiod. Theog. 116: Пpúriσтa xáos YÉVETO. Locus satis elegans, si verba spectes, cæterum non exigendus ad physicas rationes, ut monuit etiam Baylius in Diction.. Ante, mare et tellus. Revocassem ego alterum Ante mare et terras, ut longe plurimis auc

Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,

Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles; Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque

eodem

Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan; 10

toritatibus fultum et multo facilius, nisi vidissem, Seidenstikerum in libro Philologisch-pedagogisches Magazin a Wiedeburg. Helmst. ed. vol. i. p. 3. et vol. ii. p. 1. atque Lenzium, acriter pro Heins. ratione stare. Urgent illi hoc, eam esse difficiliorem, adeoque veriorem ; quanquam Ovid. non impeditiora amat, sed faciliora præfert. Sine dubio lector aliquis, aut librarius, cui loca in notis allata succurrebant, hunc illis similem efficere voluit, mutato terras in tellus. Ante, ante rerum originem. In principio dixit legislator Judaicus. Mare igitur et reliqua, unus vultus erat, dictum foret, ut Art. Amat. ii. 468: Unaque erant facies sidera, terra, fretum, et Fast. i. 106: Ignis, aquæ, tellus unus acervus erant, quibus locis nostrum illustrat Heins. et quæ expressa videntur ex Euripid. Menalip. fragm. p. 454. tom. ii. edit. Lips. ubi Menalippe ait, se a matre accepisse, Ως οὐρανός τε γαῖα τ ̓ ἦν μορφὴ μία. Verum sic molesta sunt verba Naturæ et toto in orbe. Displicet etiam ante sic in principio operis, ubi nihil præcessit ad quod referatur. Vix ergo dubito præferre alteram lectionem, ab Heinsio duorum Codd. auctoritate pulsam, Ante mare et terras et quod tegit omnia cœlum, antequam mare et reliqua exornarentur, in toto orbe unus vultus Naturæ erat. Sic nihil hic impeditum. Non autem poeta, quæ erat Seidenstikeri opinio, hic elementorum numerum in ipso limine præcipere voluit, sed mundi partes e vulgari divisione nominare.

Quod tegit omnia, ὁ περιέχων τὰ πάνTa Græcis dicebatur cœlum cœli tegmen, Cic. Nat. D. ii. 14; cœli amictus, Lucr. vi. 1131.

6. Unus vultus.] Una species, una forma, in qua nullæ partes variarum figurarum discerni possent. Horatius, I. i. 90: Vultus mutans Proteus. Claudian. 87.i: Quis dedit innumeros uno de marmore vultus? Et h. 1. cum dilectu. Nature. Parentis et auctoris omnium rerum. Natura enim vis est quædam qua omnia nascuntur ; quam Seneca nihil aliud esse quam Deum sentit.

8. Iners.] Inutilis, nisi quid inde formatum esset. Sic Virg. Georg. i. 94: gleba inertes, inutiles, nisi comminuantur. De informi et inculta mole nolim cum aliis accipere, quia id jam præcessit. Sed quam nos inertiam intelligimus, ea vers. 16, 17. describitur. Semina rerum, elementa, σroixεia, unde omnia nata esse creduntur.

9. Discordia.] Heins. conj. dissortia. Frustra: male junctæ potius sunt dissortes. Inde vero oriebatur discordia illa, quam Auctor, 18-20. persequitur.

10. Nullus adhuc, etc.] Cavendum est poetæ, ne in notionibus generalibus subsistat; itaque et Noster copia poetica præcipuas mundi partes enumerat, quæ nondum digestæ fuerint. Sed vide, quam suaviter exornaverit tenuia illa, nondum erat sol, nondum. luna, etc. Pro his partibus nominantur persona mythologica, quibus hic

Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe;
Nec circumfuso pendebat in aere Tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite;
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aer:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno

locus mirifice animatur. Itaque et
Tellus litera majuscula in initio dedi-
mus. Sol non Phoebus, ver. sed ex an-
tiquiore mytho Titan; natus enim est
ex Hyperione, uno ex Titanibus.
Hesiod. Th. 371: Titania astra. Virg.
Æn. vi. 725. Lunam a propria, quam
habet, luminum varietate designat.

12. Circumfuso.] Nam terræ aerem undique circum fluentem subjici Physici demonstrant. Sic. Tibul. IV. i. 151 circumfuso considit in aere tellus. Sic ipse Ovid. Fast. lib. vi. ver. 269. hanc terræ in medio suspensæ iσopporíav luculenter exsequitur: Terra pila similis, nullo fulcimine nixa, Aere subjecto tam grave pendet

onus.

13. Ponderibus librata suis.] Oscillans gravitate sua æquilibrio servato, ita suspensa, ut æqualitate ponderum æquilibrium servaret, nec in alterutram partem inclinaret. Loca Veterum similia congesserunt Ciof. et Heins. Koppen. monet, cogitandum esse orbem planum ita impositum axi, ut ambæ orbis partes æquilibrium servent. Antiquissimi sane poetæ putarunt, terram esse orbem planum; sed, quod jam Thales, Anaximander et alii docuerunt, formam ei esse globosam, et Romani constanter crediderunt, iidemque nihilominus eam ponderibus libratam suis dixerunt.

14. Amphitrite.] Neptuni uxor, Dea et domina Oceani: nondum brachia, aquas suas, porrexerat, effuderat,

15

longo margine, circa longas oras ter

rarum.

15. Quaque fuit tellus, etc.] Hac redundantia non offendetur, qui comparaverit, quæ ad vers. 90. 206. 292. 401. monuimus. Quaque fuit, etc. Ut hactenus indigestam molem descripsit, sic nunc ad verba congesta eodem et vers. seq. ad pondus iners redit. Quaque, ubicunque. Sed nexus commodus cum antecedentibus desideratur. Vide igitur Varr. lect. Forte melius poeta omnem h. 1. usque ad ver. 20. omisisset. Non enim erat, cur post superiora lectorem moneret, instabilem fuisse terram, etc.

18. Obstabatque, etc.] Pugna autem illa, vers. 18-20. talis est, ut vix in cogitationem cadat. Instabilis, si passive accipis, qua insisti, in qua pes figi nequibat, nove quidem et paulo insolentius dictum erit, sed bene conveniet rinnabilis. In limoso illo acervo nec pes figi poterat, terra enim subacta erat multis aquis; nec natari, aqua enim terram dissolutam ferebat ; nec denique cerni quidquam (xáos ¿peßudes,) lucis enim, etc. Verissime igitur erat pondus iners. Et multum sibi indulserunt Veteres in usu adjectivorum in bilis desinentium: vid. Perizon. ad Sanctii Min. I. xv. 4; et Creech. ad Lucret. i. 11. Sin activam vim et hic præferas, instabilis tellus erit, quæ nondum firmum et immotum locum tenebat, nondum erat terra continens. Nulli sua forma manebat,

« AnteriorContinua »