Imatges de pàgina
PDF

Viderit ista Deus, qui nunc mea pectora versat. . .

Nescio quid certè mens mea majus agit.

EPISTOLA XIII.

LAODAMIA PROTESILAO.

MITTIT, et optat amans, quò mittitur, ire, salutem, · Æmonis Æmonio Laodamia viro. Aulide te fama est vento retinente morari.

Ah! me cùm fugeres, hic ubi ventus erat?
Tum freta debuerant vestris obsistere remis.

Illud erat sævis utile tempus aquis.
Oscula plura viro, mandataque plura dedissem:

Et sunt quæ volui dicere plura tibi.
Raptus es hinc præceps: et, qui tua vela vocaret,

Quem cuperent nautæ, non ego, ventus erat. 10 Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.

Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo; Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit;

Vix illud potuit dicere triste Vale.
Incubuit Boreas, abreptaque vela tetendit;

Jamque meus longè Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare juvabat:

Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Ut te non poteram, poteram tua vela videre:
Vela diu vultus detinuere meos.

20 At postquam nec te, nec vela fugacia vidi ;

Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat;
Lux quoque tecum abiit; tenebris exanguis obortis

Succiduo dicor procubuisse genu.
Vix socer Iphiclus, vix me grandævus Acastus,

Vix mater gelidâ mæsta refecit aquâ.
Officium fecere pium, sed inutile nobis.

Indignor miseræ non licuisse mori.
Ut rediit animus, pariter rediere dolores ;
Pectora legitimus casta momordit amor.

30

[ocr errors]

Nec mihi pectendos cura est præbere capillos:

Nec libet auratâ corpora veste tegi.
Ut quas pampineâ tetigisse Bicorniger hasta

Creditur; huc illuc, quò furor egit, eo.
Conveniunt matres Phylleides, et mihi clamant,

Indue regales, Laodamia, sinus.
Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes :

Bella sub Īliacis mænibus ille gerat ?
Ipsa comas pectar : galeâ caput ille prematur ?

Ipsa novas vestes: dura vir arma ferat?
Quâ possum, squalore tuos imitata labores

Dicar: et hæc belli tempora tristis agam, Dux Pari Priamide, damno formose tuorum,

Tam sis hostis iners, quàm malus hospes eras.
Aut te Tænariæ faciem culpâsse maritæ,

Aut illi vellem displicuisse tuam.
Tu, qui pro raptâ nimiùm, Menelaë, laboras,

Hei mihi, quàm multis flebilis ultor eris !
Di, precor, à nobis omen removete sinistrum:

Et sua det reduci vir meus arma Jovi.
Sed timeo: quotiesque subit miserabile bellum,

More nivis, lacrimæ, sole madentis, eunt.
Ilion et Tenedos, Simoïsque, et Xantus, et Ide,

Nomina sunt ipso penè timenda sono,
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,

Hospes erat: vires noverat ille suas.
Venerat (ut fama est) multo spectabilis auro,

Quique suo Phrygias corpore ferret opes. Classe virisque potens, per quæ fera bella geruntur:

Et sequitur regni pars quotacumque sui. His ego te victam, consors Ledæa gemellis,

Suspicor : hæc Danaïs posse nocere puto. Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit''

Ferrea sanguineâ bella movere manu.
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto.

Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi vitâris, alios vitare memento :

Et multos illic Hectoras esse puta.

[ocr errors]
[ocr errors]

Et facito dicas, quoties pugnare parabis,

Parcere me jussit Laodamia sibi.
Si cadere Argolico fas est sub milite Trojam;

Te quoque non ullum vulnus habente cadat.
Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes :

Ut rapiat Paridi, quam Paris antè sibi. Irruat; et caussâ quem vincit, vincat et armis.

Hostibus è mediis nupta petenda viro est. Caussa tua est dispar. Tu tantùm vivere pugna,

Inque pios dominæ posse redire sinus.
Parcite, Dardanidæ, de tot (precor) hostibus uni:

Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Non est, quem deceat nudo concurrere ferro,

Sævaque in oppositos pectora ferre viros.
Fortiùs ille potest multo, quum pugnat amore.

Bella gerant alii; Protesilaus amet.
Nunc fateor; volui revocare; animusque ferebat;

Substitit auspicii lingua timore mali.
Cùm foribus velles ad Trojam exire paternis,

Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ut gemui ; tacitoque in pectore dixi:

Signa reversuri sint, precor, ista viri.
Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus in armis:

Fac meus in ventos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,

Qui primus Danaûm Troada tangat humum, Infelix, quæ prima virum lugebit ademtum !

Di faciant, ne tu strenuus esse velis! Inter mille rates tua sit millesima puppis,

Jamque fatigatas ultima verset aquas. Hoc quoque præmoneo : de nave novissimus exi.

Non est, quò properes, terra paterna tibi. 100 Cùm venies, remoque move veloque carinam; .

Irque tuo celerem litore siste gradum. Sive latet Phæbus, seu terris altior exstat;

Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte, venis. Nocte tamen, quàm luce, magis. Nox grata puellis:

Quarum suppositus colla lacertus habet.

[ocr errors]

Aucupor in lecto mendaces cælibe somnos. "

Dum careo veris, gaudia falsa juvant. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago ?

Cur venit à verbis multa querela tuis? 110 Excutior somno; simulacraque noctis adoro,

Nulla caret fumo Thessalis ara meo. Tura damus, lacrimamque supér; quâ sparsa relucet,

Ut solet adfuso surgere flamma mero.
Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, '

Languida lætitiâ solvar ab ipsa meâ ?
Quando erit, ut lecto mecum bene junctus in uno

Militiæ referas splendida facta tuæ ?
Quæ mihi dum referes; quamvis audire juvabit;

Multa tamen capies oscula, multa dabis. 120 Semper in his aptè narrantia verba resistunt.

Promtior est dulci lingua retenta morâ.
Sed cùm Troja subit, subeunt ventique fretumque;

Spes bona sollicito victa timore cadit.
Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,'

Me movet : invitis ire paratis aquis.
Quis velit in patriam vento prohibente reverti?

A patriâ pelago vela vetante datis.
Ipse suam non præbet iter Neptunus ad urbem.

Quò ruitis? vestras quisque redite domos. 130 Quò ruitis, Danaï? ventos audite vetantes.

Non subiti casûs, numinis ista mora est. Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?

Dum licet, Inachiæ vertite vela rates. Sed quid ego revoco hæc? omen revocantis abesto,

Blandaque compositas aura secundet aquas. . Troäsin invideo. Quæ si lacrimosa suorum

Funera conspicient, nec procul hostis erit; Ipsa suis manibus forti nova nupta marito

Imponet galeam, barbaraque arma dabit. 140 Arma dabit: dumque arma dabit, simul oscula sumet,

(Hoc genus officii dulce duobus erit.) Producetque virum ; dabit et mandata reverti :

Et dicet: Referas ista, face, arma Jovi.

Ille, ferens dominæ mandata recentia secum,

Pugnabit cautè, respicietque domum.
Exuet hæc reduci clypeum, galeamque resolvet,

Excipietque suo pectora lassa sinu.
Nos sumus incertæ : nos anxius omnia cogit,

Quæ possunt fieri, facta putare timor. 150 Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,

Quæ referat vultus est mihi cera tuos.
Illi blanditias, illi tibi debita verba
· Dicimus : amplexus accipit illa meos.
Crede mihi; plus est, quàm quod videatur, imago.

Adde sonum ceræ; Protesilaus erit.
Hanc specto, teneoque sinu, pro conjuge vero:

Et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus, corpusque tuum, mea numina, juro;

Perque pares animi conjugiique faces;
Perque, quod ut videam canis albere capillis,

Quod tecum possis ipse referre, caput;
Me tibi venturam comitem, quocumque vocâris :

Sive, (quod heu timeo !) sive superstes eris.
Ultima mandato claudetur epistola parvo;

Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.

160

EPISTOLA XIV.

HYPERMNESTRA LYNCEO.

Mittit Hypermnestra de tot modò fratribus uni!

Cetera nuptarum crimine turba jacet. Clausa domo teneor, gravibusque coërcita vinclis.

Est mihi supplicii caussa, fuisse piam. . Quòd manus extimuit jugulo demittere ferrum, i

Sum rea: laudarer, si scelus ausa forem.
Esse ream præstat, quàm sic placuisse parenti.

Non piget immunes cædis habere manus.
Me pater igne licèt, quem non violavimus, urat;

Quæque aderant sacris, tendat in ora faces; 10

« AnteriorContinua »