Imatges de pàgina
PDF
EPUB

730

91

735

740

3

745

Funda iacit. volat illud, et incandescit eundo:
Et quos non habuit, fub nubibus inuenit, ignes.
Vertit iter ; coeloque petit diuerfa relicto .
Nec fe diffimulat : tanta est fiducia formae.
Quae quamquam iusta est; cura tamen adiuuat illam :
Permulcetque comas, chlamydemque, vt pendeat apte,
Collocat: vt limbus, totumque adpareat aurum:
Vt teres in dextra, qua fomnos ducit et arcet,
Virga sit: vt tersis niteant talaria plantis.
Pars secreta domus ebore et testudine cultos
Tres habuit thalamos. quorum tu, Pandroso, dextrum,
Aglauros laeuum, medium poffederat Herse.
Quae tenuit laeuum, venientem prima notauit
Mercurium : nomenque Dei fcitarier aufa eft,
Et cauffam aduentus. cui fic respondit Atlantis
Pleïonesque nepos : Ego fum, qui iuffa per auras
Verba patris porto. pater eft mihi Iupiter ipse :
Nec fingam caussas. tu tantum fida forori
Effe velis, prolisque meae matertera dici.
Herse caufla viae. faueas, oramus, amanti.
Adfpicit hunc oculis isdem , quibus abdita nuper
Viderat Aglauros flauae fecreta Mineruae :
Proque ministerio magni fibi ponderis aurum
Postulat. interea tectis excedere cogit.
Vertit ad hanc torui Dea bellica luminis orbem,
Et tanto penitus traxit suspiria motu,
Vt pariter pectus, positamque in pectore forti
Aegida concuteret. subit, hanc arcana profana
Detexisse manu tum, cum fine matre creatam
Lemnicolae ftirpem contra data foedera vidit:
Et gratamque Deo fore iam, gratamque forori :
Et ditem fumto, quod auara poposcerit, auro.
Protinus Inuidiae , nigro squallentia tabo,
Tecta petit. domus est imis in vallibus antri
Abdita , fole carens , non vlli peruia vento;
Tristis, et ignaui pleniffima frigoris ; 'et quae
Igne vacet semper, caligine femper abụndet.
P. Ouid. Nasa Opera. Tom. II.

D

750

755

760

Huc

[ocr errors]

765

770

775

780

Huc vbi peruenit belli metuenda virago;
Constitit ante domum (neque enim succedere tectis
Fas habet) et poftes extrema cuspide pulsat.
Concussae patuere fores. videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Inuidiam : visaque oculos auertit. at illa
Surgit humo pigra: semesarumque relinquit
Corpora serpentum: pasluque incedit inerti.
Vrque Deam vidit formaque armisque decoram,
Ingemuit: vultumque ima ad suspiria duxit.
Pallor in ore sedet : macies in corpore toto:
Nusquam recta acies: liuent rubigine dentes :
Pe&ora felle virent: lingua eft fuffusa veneno.
Risus abeft, nifi quem visi mouere dolores.
Nec fruitur fomno, vigilacibus excita curis :
Sed videt ingratos , intabefcitque videndo,
Successus hominum: carpitque et carpitur vnà.
Suppliciumque fuum est. quamuis tamen oderat illam,
Talibus adfata est breuiter Tritonia dictis :
Infice tabe tua natarum Cecropis vnam.
Sic opus est. Aglauros ea eft. haud plura locuta
Fugit ; et impressa tellurem reppulit hasta.
Illa Deam obliquo fugientem lumine cernens;
Murmura parua dedit ; successuruinque Mineruae
Indoluit: baculumque capit ; quod fpinea totum
Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris ,
Quacumque ingreditur, florentia proterit arua,
Exaritque herbas, et fumma cacumina carpit:
Adflatuque fuo populos, vrbesque, domosque
Polluit: et tandem Tritonida conspicit arcem,
Ingeniis, opibusque, et felta pace virentem :
Vixque tenet lacrimas; quia nil lacrimabile cernit.
Sed poftquam thalamos intrauit Cecrope natae ;
luffa facit, pectusque manu ferrugine tincta
Tangit, et hamatis praecordia sentibus implet ,
Inspiratque nocens virus: piceumque per offa
Diffipat, et medio fpargit pulmone venenum.
Neure mali spatium cauffae per latius errent ;

785

790

[ocr errors]

795

Ger.

[merged small][ocr errors][merged small]

Germanam ante oculos, fortunatumque fororis
Coniugium, pulchraque Deum sub imagine ponit:
Cunctaque magna facit. quibus irritata , dolore
Cecropis occulto mordetur : et anxia nocte,
Anxia luce gemit; lentaque miserrima tabe
Liquitur, vt glacies incerto faucia fole:
Felicisque bonis non fecius vritur Herses;
Quam cum fpinofis ignis supponitur herbis,
Quae neque dant flammas, lenique tepore cremantur.
Saepe mori voluit; ne quidquam tale videret :
Saepe velut crimen rigido narrare parenti.
Denique in aduerso venientem limine fedit
Exclusura Deum. cui blandimenta, precesque ,
Verbaque iactanti mitissima, Deiine , dixit:
Hinc ego me non sum nisi te motura repulso.
Stemus, ait, pacto, velox Cyllenius, isto :
Caelatasque fores virga patefecit. at illi
Surgere conanti partes, quascumque fedendo
Flectimur, ignaua nequeunt grauitate moueri.
Illa quidem recto pugnat se attollere trunco:
Sed genuum iunctura riget, frigusque per vngues
Labitur, et pallent amisso sanguine venae.
Vtque malum late folet immedicabile cancer
Serpere, et illaesas vitiatis addere partes ;
Sic letalis hiems paulatim in pectora venit :
Vitalesque vias, et respiramina claufit.
Nec conata loqui est; nec, fi conata fuisset,
Vocis haberet iter. faxum iam colla tenebat;
Oraque duruerant: fignumque exsangue sedebat.
Nec lapis albus erat. sua mens infecerat illam.

820

825

830

835

Has vbi verborum poenas, mentisque profanae
Cepit Atlantiades ; dictas a Pallade terras
Linquit, et ingreditur iactatis aethera pennis.
Seuocat hunc genitor ; nec cauffam faffus amoris ,
Fide minister, ait, iufforum nate meorum ,
Pelle moram , solito que celer delabere cursu:
Quaeque tuam matrem tellus a parte finiftra

D 2

Suspic

52

P. OVID. NAS. METAM, LIB. 11.

840

845

850

855

Suspicit, (indigenae Sidonida nomine dicunt)
Hanc pete : quodque procul montáno gramine pasci
Armentum regale vides; ad littora verte.
Dixit: et expulfi iamdudum monte iuuenci
Littora iufla petunt, vbi magni filia regis
Ludere, virginibus Tyriis comitata , folebat.
Non bene conueniunt, nec in vna sede morantur ,
Maiestas et amor. sceptri grauitate relicta ,
Ille pater rectorque Deûm, cui dextra trisulcis
Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
Induitur faciem tauri; mixtusque iuuencis
Mugit, et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color niuis eft, quam nec vestigia duri
Calcauere pedis , nec foluit aquaticus Auster.
Colla toris exstant : armis palearia pendent:
Cornua parua quidem ; fed quae contendere poflis
Facta manu ,

puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae ; nec formidabile lumen;
Pacem vultus habet. miratur Agenore nata ,
Quod tam formosus, quod praelia nulla minetur.
Sed, quamuis mitem, metuit contingere primo.
Mox adit : et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans: et, dum veniat fperata voluptas,
Oscula dat manibus. vix ah, vix cetera differt.
Et nunc adludit, viridique exsultat in herba :
Nunc lacus in fuluis niueum deponit arenis.
Paullatimque metu demto, modo pectora praebet
Virginea plaudenda manu; modo cornua sertis
Impedienda nouis. ausa eft quoque regia virgo ,
Nefcia quem premeret, tergo considere tauri.
Cum Deus a terra, ficcoque a littore, fenfim
Falsa pedum primis vestigia ponit in vndis.
Inde abit vlterius, mediique per aequora ponti
Fert praedam. pauet haec: littusque ablata relictum
Refpicit : et dextra cornum tenet ; altera dorso
Impofita est: tremulae finuantur flamine vestes.

860

865

870

875

[ocr errors]

P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

LIBER III.
Iamque Devis posita fallacis imagine tauri,
Se confeffus erat; Diétaeaque rura tenebat.
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat: et poenam, fi non inuenerit, addit
Exfilium , facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato (quis enim deprendere poffit
Furta louis ?) profugus patriamque, iramque parentis ,
Vitat Agenorides ; Phoebique oracula fupplex
Confulit: et, quae fit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, folis occurret in aruis,
Nullum palla iugum, curuique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, qua requieuerit herba,
Moenia fac condas: Boeotiaque illa vocato.
Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro:
Incustoditam lente videt ire iuuencam,
Nullum seruitii fignum ceruice gerentem.
Subsequitur, pressoque legit vestigia gresu;
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Iam vada Cephisi, Panopesque euaferat aria:
Bos ftetit; et, tollens fpatiofam cornibus altis
Ad coelum frontem, mugitibus impulit auras.
Atque ita , refpiciens comites sua terga fequentes,
Procubuit, teneraque latus fubmifit in herba.
Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae
Figit : et ignotos montes, agrosque salutat.
Sacra Ioui facturus erat : iubet ire ministros,
Et petere e viuis libandas fontibus vndas.

D 3

15

[ocr errors][ocr errors]

Silua

« AnteriorContinua »