Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Funda iacit. volat illud, et incandefcit eundo:
Et quos non habuit, fub nubibus inuenit, ignes.
Vertit iter; coeloque petit diuerfa relicto.

Nec fe diffimulat: tanta eft fiducia formae.

Quae quamquam iufta eft; cura tamen adiuuat illam :
Permulcetque comas, chlamydemque, vt pendeat apte,
Collocat: vt limbus, totumque adpareat aurum:

730

Vt teres in dextra, qua fomnos ducit et arcet,
Virga fit: vt terfis niteant talaria plantis.

735

Pars fecreta domus ebore et teftudine cultos

Tres habuit thalamos. quorum tu, Pandrofo, dextrum,
Aglauros laeuum, medium poffederat Herfe.
Quae tenuit laeuum, venientem prima notauit
Mercurium: nomenque Dei fcitarier aufa eft,
Et cauffam aduentus. cui fic refpondit Atlantis
Pleïonesque nepos: Ego fum, qui iuffa per auras
Verba patris porto. pater eft mihi Iupiter ipfe :
Nec fingam cauffas. tu tantum fida forori
Effe velis, prolisque meae matertera dici.

740

745

Herfe cauffa viae. faueas, oramus, amanti.

Adfpicit hunc oculis îsdem, quibus abdita nuper

Viderat Aglauros flauae fecreta Mineruae:

Proque minifterio magni fibi ponderis aurum

750

Poftulat. interea tectis excedere cogit.

Vertit ad hanc torui Dea bellica luminis orbem,
Et tanto penitus traxit fufpiria motu,

Vt pariter pectus, pofitamque in pectore forti
Aegida concuteret. fubit, hanc arcana profana
Detexiffe manu tum, cum fine matre creatam
Lemnicolae ftirpem contra data foedera vidit:

[ocr errors]

Et gratamque Deo fore iam, gratamque forori:
Et ditem fumto, quod auara popofcerit, auro.
Protinus Inuidiae, nigro fquallentia tabo,
Tecta petit. domus eft imis in vallibus antri

[ocr errors]

Abdita, fole carens non vlli peruia vento;
Triftis, et ignaui pleniffima frigoris; et quae
Igne vacet femper, caligine femper abundet.
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

[blocks in formation]

Huc vbi peruenit belli metuenda virago;

765

Conftitit ante domum (neque enim fuccedere tectis

Fas habet) et poftes extrema cufpide pulfat.
Concuffae patuere fores. videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta fuorum,
Inuidiam: vifaque oculos auertit. at illa
Surgit humo pigra: femefarumque relinquit
Corpora ferpentum: paffuque incedit inerti.
Vtque Deam vidit formaque armisque decoram,
Ingemuit: vultumque ima ad fufpiria duxit.
Pallor in ore fedet: macies in corpore toto:
Nusquam recta acies: liuent rubigine dentes:
Pecora felle virent: lingua eft fuffufa veneno.
Rifus abeft, nifi quem vifi mouere dolores.
Nec fruitur fomno, vigilacibus excita curis :
Sed videt ingratos, intabefcitque videndo,

770

775

780

Succeffus hominum: carpitque et carpitur vnà.

Suppliciumque fuum eft. quamuis tamen oderat illam,

Talibus adfata eft breuiter Tritonia dictis:

Infice tabe tua natarum Cecropis vnam.

Sic opus eft. Aglauros ea eft. haud plura locuta
Fugit; et impreffa tellurem reppulit hafta.
Illa Deam obliquo fugientem lumine cernens;
Murmura parua dedit; fucceffurumque Mineruae
Indoluit: baculumque capit; quod fpinea totum
Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris,
Quacumque ingreditur, florentia proterit arua,
Exaritque herbas, et fumma cacumina carpit:
Adflatuque fuo populos, vrbesque, domosque
Polluit: et tandem Tritonida confpicit arcem,
Ingeniis, opibusque, et felta pace virentem:
Vixque tenet lacrimas; quia nil lacrimabile cernit.
Sed poftquam thalamos intrauit Cecrope natae ;
Iuffa facit, pectusque manu ferrugine tincta
Tangit, et hamatis praecordia fentibus implet,
Infpiratque nocens virus: piceumque per offa
Diffipat, et medio fpargit pulmone venenum.

Neue mali fpatium cauffae per latius errent;

[ocr errors]

785

790

795

800

Ger

Germanam ante oculos, fortunatumque fororis
Coniugium, pulchraque Deum fub imagine ponit:
Cunctaque magna facit. quibus irritata, dolore
Cecropis occulto mordetur: et anxia nocte,
Anxia luce gemit; lentaque miferrima tabe
Liquitur, vt glacies incerto faucia fole:
Felicisque bonis non fecius vritur Herfes;

805

Quam cum fpinofis ignis fupponitur herbis,

810

Quae neque dant flammas, lenique tepore cremantur.

Saepe mori voluit; ne quidquam tale videret:

Saepe velut crimen rigido narrare parenti.
Denique in aduerfo venientem limine fedit
Exclufura Deum. cui blandimenta, precesque,
Verbaque iactanti mitiffima, Detine, dixit:
Hinc ego me non fum nifi te motura repulfo.
Stemus, ait, pacto, velox Cyllenius, ifto:
Caelatasque fores virga patefecit. at illi
Surgere conanti partes, quascumque fedendo
Flectimur, ignaua nequeunt grauitate moueri.
Illa quidem recto pugnat fe attollere trunco :
Sed genuum iunctura riget, frigusque per vngues
Labitur, et pallent amiffo fanguine venae.

Vtque malum late folet immedicabile cancer
Serpere, et illaefas vitiatis addere partes ;
Sic letalis hiems paulatim in pectora venit:
Vitalesque vias, et refpiramina claufit.
Nec conata loqui eft; nec, fi conata fuiffet,
Vocis haberet iter. faxum iam colla tenebat;
Oraque duruerant: fignumque exfangue fedebat.

815

$20

825

830

Nec lapis albus erat. fua mens infecerat illam.

Has vbi verborum poenas, mentisque profanae

Cepit Atlantiades; dictas a Pallade terras

Linquit, et ingreditur iactatis aethera pennis.

835

Seuocat hunc genitor; nec cauffam faffus amoris,
Fide minifter, ait, iufforum nate meorum,
Pelle moram, folitoque celer delabere curfu:
Quaeque tuam matrem tellus a parte finiftra

[blocks in formation]

52 P. OVID. NAS. METAM, LIB. II.

[ocr errors]

Sufpicit, (indigenae Sidonida nomine dicunt)
Hanc pete: quodque procul montano gramine pasci
Armentum regale vides; ad littora verte.
Dixit: et expulfi iamdudum monte iuuenci
Littora iuffa petunt, vbi magni filia regis
Ludere, virginibus Tyriis comitata, folebat.
Non bene conueniunt, nec in vna fede morantur
Maieftas et amor. fceptri grauitate relicta,
Ille pater rectorque Deûm, cui dextra trifulcis
Ignibus armata eft, qui nutu concutit orbem,
Induitur faciem tauri; mixtusque iuuencis
Mugit, et in teneris formofus obambulat herbis.
Quippe color niuis eft, quam nec veftigia duri
Calcauere pedis, nec foluit aquaticus Auster.
Colla toris exftant: armis palearia pendent:
Cornua parua quidem; fed quae contendere poffis
Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae; nec formidabile lumen;
Pacem vultus habet. miratur Agenore nata,
Quod tam formofus, quod praelia nulla minetur.
Sed, quamuis mitem, metuit contingere primo.
Mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans: et, dum veniat fperata voluptas,
Oscula dat manibus. vix ah, vix cetera differt.
Et nunc adludit, viridique exfultat in herba :
Nunc latus in fuluis niueum deponit arenis.
Paullatimque metu demto, modo pectora praebet
Virginea plaudenda manu; modo cornua fertis
Impedienda nouis. aufa eft quoque regia virgo,
Nefcia quem premeret, tergo confidere tauri.
Cum Deus a terra, ficcoque a littore, fenfim
Falfa pedum primis veftigia ponit in vndis.
Inde abit vlterius, mediique per aequora ponti

Fert praedam. pauet haec: littusque ablata relictum
Refpicit et dextra cornum tenet; altera dorfo

:

Impofita eft: tremulae finuantur flamine veftes.

840

845

850

855

860

865

870

875

P. OVI

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER

[ocr errors]

III.

Iamque Deus pofita fallacis imagine tauri,
Se confeffus erat; Dictaeaque rura tenebat.
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat: et poenam, fi non inuenerit, addit
Exfilium, fa&to pius et fceleratus eodem.
Orbe pererrato (quis enim deprendere poffit
Furta Iouis?) profugus patriamque, iramque parentis,
Vitat Agenorides; Phoebique oracula fupplex
Confulit: et, quae fit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, folis occurret in aruis,
Nullum paffa iugum, curuique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, qua requieuerit herba,
Moenia fac condas: Boeotiaque illa vocato.
Vix bene Caftalio Cadmus defcenderat antro:
Incuftoditam lente videt ire iuuencam,
Nullum feruitii fignum ceruice gerentem.
Subfequitur, preffoque legit vestigia greffu;
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Iam vada Cephifi, Panopesque euaferat arua:
Bos ftetit; et, tollens fpatiofam cornibus altis
Ad coelum frontem, mugitibus impulit auras.
Atque ita, refpiciens comites fua terga fequentes,
Procubuit, teneraque latus fubmifit in herba.
Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae
Figit: et ignotos montes, agrosque falutat.
Sacra Ioui facturus erat: iubet ire miniftros,
Et petere e viuis libandas fontibus vndas.
D 3

ΤΟ

15

20

25

Silua

« AnteriorContinua »