Imatges de pàgina
PDF

Hinc Anaphen sibi jungit, et Astypaleia regna;
Promissis Anaphen, regna Astypaleia bello.
Hinc humilem Myconon, cretosaque rura Cimoli,

Florentemque Cythnon,

riphon,

Scyron, planamque Se[Arne 464

Marmoreamque Paron, quamque impia prodidit Sithonis, accepto, quod avara poposcerat, auro:

Mutata est in avem, quæ nunc quoque diligit auNigra pedem, nigris velata monedula pennis. [rum; At non Oliaros, Didymæque, et Tenos, et Andros,

461. Hinc Anaphen, etc.] Catalogus harum insularum Cretæ vicinarum commode quidem nunc potuisset omitti, quandoquidem non historia Minois narratur; sed eruditionis ostentandæ causa talia inserebantur a poetis. Astypaleia, pro Stuphaleia, bene dedit Regius. Illius enim nominis insula nulla in Archipelago.

463. Humilem—planam.] Quum Myconos a Virgilio, Æn. iii. 74. celsa dicatur; Seriphos autem inter saxosas insulas referatur, varie interpretes hæc epitheta etemendârunt, et explicàrunt, Fatetur Burmannus manere sibi nodum non solvendum. Nempe insulæ illæ videntur litus acclive habuisse, et sic illa humilis, hæc plana fuisse. Sic certe, humilis Italia, Virg. Æn. iii. 522: vide Heynii Excurs. iv. ad illum librum. Pro planamque tamen cum Constant. Fanens. parvamque legendum arbitror, quia parva Seriphos, etiam v. 242. et apud Juvenalem. Fuit enim, auctore Plinio, circuitus ejus nonnisi xii. millia passuum. Plana contra non fuit, sed aspera. Cretosa rura Cimoli. Cimolus cretam habebat, quæ purgandis vestibus adhibebatur: vide Plinium xxxv. 17. Cythnos Cimolo vicina. Florentem nude positum, tum Scyron sine epitheto offendebant nonnullos, ut Micyl

lum et Heinsium quorum ille suadebat vel Florentemque auro (aut viris) Syrom, vel Florentem viro (Achille, qui illo tempore apud Lycomedem servabatur) Scyrom. Hic malebat, Florentemque thymo Cythnon vel Syrom ; laudatissimum enim fuisse omne mel Cycladium. Sine causa. Florens civitas omnino pollens opibus, opulenta. Cic. Rosc. 18. majores rempublicam florentissimam nobis reliquerunt. Cornelius Nep. xxi. 2. Decessit florente regno. 465. Marmoreamque Parom.] Paros etiam una e Cycladibus, primo Platea, deinde Minois appellata, quæ lapidem producit, quem vocant Parium, ad marmoreas sculpturas aptissimum. Quamque, etc. Fabula ignota, hinc lectio incerta. Revocavi equidem veterem a Burmanno motam, quamque impia prodidit Arne. Ex sententia tamen Lactantii lege Arne, nominativo casu. Præterea pro Sithonis Heinsius conjicit Siphnon, et accepto, ut allusum sit ad aurifodinas Siphnias, de quibus plura congessit. Certe, non satis apparet, cur Ovidius insulæ ipsius nomen omiserit et periphrasi obscura usus sit. Monedula ; quia sæpenumero mometas aureas aufert, inde nomen accepisse credebatur. Velari, de pennis, ut xiii. 53.

Et Gyaros, nitidæque ferax Peparethos olivæ,
Gnosiacas juvere rates: latere inde sinistro 47I
OEnopiam Minos petit, Æacideia regna.
OEnopiam veteres appellavere: sed ipse
Æacus Æginam genetricis nomine dixit.
Turba ruit, tantæque virum cognoscere famæ 475
Expetit: occurrunt illi, Telamonque, minorque
Quam Telamon, Peleus, et proles tertia Phocus.
Ipse quoque egreditur, tardus gravitate senili,
AEacus ; et quæ sit veniendi causa requirit.

[merged small][ocr errors]

Dicta refert rector populorum talia centum :
** Arma juves oro pro gnato sumpta ; piæque
Pars sis militiæ : tumulo solatia posco.”
Huic Asopiades, “ Petis irrita,” dixit, ** et urbi
Haud facienda meæ : neque enim conjunctior ulla
Cecropidis hac est tellus: ea fœdera nobis.” 486

[ocr errors][merged small]

ii, qui honoris causa obviam eunt venienti. Phocum ignorat Isocrates in Evagora iv. Egreditur in litus. Gravitas, debilitas corporis, quæ tardat 1nCeSSum.

480. Admonitus patrii luctus, paternæ mœstitiæ, quam Minos de filio ab Atheniensibus interfecto conceperat. De admonitus, vide ad ix. 324. Rector. Minos, cujus imperio paruit Creta. Centum populorum. Nota est Creta £karópto\ις ex Homero, Il. B. 649; vid. Strabo, lib. x. p. 735. Populi pro urbibus ; incolæ enim urbis populum faciunt. Pro gnato, pro ulciscenda filii morte. Tumulo, etc. nempe occisos hostes inferias vult filio mittere, xii. 2.

484. Asopiades, Asopi ex Ægina nepos. Ea, tam sancta : Cic. Or. ii. 40. quod eam legem tulisti, tam perniciosam.

Tristis abit; “ Stabuntque tibi tua fœdera magno.”

Dixit: et utilius bellum putat esse minari,

Quam gerere, atque suas ibi præconsumere vires. Classis ab CEnopiis etiamnum Lyctia muris

[merged small][ocr errors]

Attica puppis adest, in portusque intrat amicos, Quæ Cephalum, patriæque simul mandata ferebat. Æacidæ longo juvenes post tempore visum Agnovere tamen Cephalum; dextrasque dedere,

Inque patris duxere domum.

Spectabilis heros,

Et veteris retinens etiamnum pignora formæ,
Ingreditur; ramumque tenens popularis olivæ,

[merged small][ocr errors]

Major habet, Clyton et Butem, Pallante creatos. Postquam congressu primo sua verba tulerunt

487. Magno stabunt.] Vide ad x. 547. Præconsumere, ante bellum, quod moliebatur, minuere : viii. 7. praetentare vires: Livius, xxi. 29. antelibare vires.

490. Lyctia a Lycto, urbe Cretæ. Velo; Burmannus e tribus MSS. malit vento, quod magis concita conveniat. Frustra: AEn. i. 400 : Aut portum tenet, aut pleno subit, ostia velo ; ibid. v. 281. velis subit ostia plenis. Portum intraturi solent quidem vela contrahere, sed vide ad vi. 445. In portusque intrat amicos. Codices nostri Regii simplicius et lenius, et portus intrut amicos. Lectio altera nescio quid rude et contortum habet. Cephalus, Deionis aut, ut alii tradunt, Mercurii filius, qui Procrida, Erechthei filiam, in matrimonio habebat. Fuisse Cephalum juvenem apud Æginenses e versu 516. apparet. Longo post tempore. Ita et Virgilius, Eclog. i. 30. Respexit tamen, et longo post tempore venit.

496. Spectabilis.] Forma conspi

cuus: sic notat Cephalum propter fabulam sequentem inde a versu 661. ubi ob formam rapitur. Pignora exquisitius quam signa, vestigia: vi. 603. sacrorum pignora demit. Veteris formæ, pristinæ pulchritudinis. Popularis, præstat. Oliva popularis, quia nata apud Athenienses, et ideo populo grata; si ad signum pacis spectes, Virgilius, Æn. viii. Paciferæque ramum prætendit olivæ. Buten. Nonnulli, Brutem, unde Meursius, Reg. Attic. ii. 6. facit Bryten, a quo Brytadarum familia apud Athenienses descendebat, ut a Bute Butadarum. Pallas, filius Nelei qui fuit frater Thesei. Vid. Hyginus, fabula 244. Eum et filios res novas molientes postea Theseus interfecit. Pausan. Attic. p. 51 et 70. 501. Postquam congressu—Cecropidæ.] Hos versus aliter dederat cl. Gierig : Postquam congressus primi sua verba tulerunt ; Cecropidum Cephalus, etc. et hæc subjicit, “ Congressus dixit pro congredientibus: non tamen hanc 505

Cecropidæ, Cephalus peragit mandata, rogatque Auxilium ; foedusque refert, et jura parentum; Imperiumque peti totius Achaidos addit.

Sic ubi mandatam juvit facundia causam ;

Æacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
“ Ne petite auxilium, sed sumite,” dixit, “ Athenæ.
Nec dubie vires, quas hæc habet insula, vestras
Ducite ; et omnis eat rerum status iste mearum.
Robora non desunt; superat mihi miles, et hosti:

Gratia Dis; felix, et inexcusabile tempus.”

nostri loci lectionem defenderim, quam Heinsio debemus. Vulgo Congressi primi Cecropidæ. Multi veteres, comgressu primo ; nonnulli bonæ notæ, congressus primi. Hinc Heinsius etiam Cecropidæ in Cecropidum mutavit, quum Cecropidarum esse deberet.” Obscuram judicavimus quam dedit Gierig, et quamvis non una eadem in nostris sit lectio, utraque tamen recipi potest ; Codex B. Postquam congressi primum sua verba tulerunt Cecropidae; Codices A lectionem prætulimus, quæ jam antea, ut testatur Gierig, fuerat data: et hanc ita interpretemur : ubi congressi fuerunt Cecropidæ, et verba gratulantia tulerunt, Cephalus peragit mandata de auxilio petendo. Primo eongressu tulerunt verba. Cicero, Fin. iii. 2: surrexit ; deinde prima illa, quæ in congressu solemus. De auxilio hoc cæteri scriptores silent : Diodorus, iv. 61. narrat, in hoc bello quum fames orta esset, Athenienses ab AEaco petiisse, ut opem sibi a Diis impetraret: quod Isocrates, Evag. iv. de universis Græcis tradit. Jura, necessitudines. Plinius, VII. Ep. ii. 4. Sunt mihi et eum marito ejus vetera jura. 506. Capulo, parti inferiori sceptri, quæ manu tenebatur, sedentes innitebantur. 508. Nec dubie—ducite, non dubitate ducere. Et Burmannus emendari

[ocr errors]

volebat, Nec dubita—ducere. Male ; tres enim legatos alloquitur, et præcessit petite, sumite. Sequentia omnis— mearum molestiam creant. Heinsius conjecturat commis, id est, communis rerum status ; Burmannus, et, ut rerum nunc est status ille mearum. Potest tamen vulgata lectio utcunque explicari. Status rerum quum omnino sit regni conditio, potest etiam de copiis militaribus intelligi, et ire de exercitu proficiscente recte dicitur: vid. Cornel. Nepos, Ages. iii. 5. Neque hoc mos offendere debet, quod omnes suas copias ire vult; is enim sensus bene convenit antecedentibus, Ne petite—ducite : et poterat in tanta suorum multitudine novos facile milites conscribere. 510. Superat—hosti.] Hæc verba vir doctus in Ephem. lit. Jen. anni 1793. n. 280. argute et breviter dicta putat, ut intellig. superat miles mihi, ad me defendendum, et hosti, et ad hostem impugnandum. Etiam Lenzius hosti explicat, adversus hostem. Alii de loco sanando cogitârunt: Heinsius, Superat sat militis hospes ; Burmannus suadet vel ut hosti, vel in hostem. Prius minimum aberrat a vulgata scriptura; posterius melius favet sensui. Ineacusabile tempus, conditio regni adeo prospera, ut excusatio de auxilio negando locum non habeat.

“ Immo ita sit!” Cephalus, “ crescat tua civibus
opto
Res,” ait: “ adveniens equidem modo gaudia cepi;
Quum tam pulchra mihi, tam par ætate juventus
Obvia processit: multos tamen inde requiro, 515
Quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.”
AEacus ingemuit; tristique ita voce locutus:
Flebile principium melior fortuna sequuta est.
Hanc utinam possem vobis memorare sine illo ! 519
Ordine numc repetam: neu longaambage morervos:
Ossa, cinisque jacent, memori quos mente requiris.

Et quota pars illi rerum perire mearum !
Dira lues ira populis Junonis iniquæ
Incidit, exosæ dictas a pellice terras.
Dum visum mortale malum, tantæque latebat 525

512. Immo ita sit vim habet confirmandi, quod ab altero dictum est. Requiro, sentio abesse. 519. Memorare sine illo! Ordine, etc.] Libri omnes, memorare ! sine ullo Ordine, etc. Sed ego Schepperi conjecturam recipere non dubitavi. Cur enim sine ullo ordine rem narrare voluisset? et cur optet, ut fortunam narrare possit, quam et poterat narrare, et revera ordine memoravit? Et vidi conjecturam eandem tam viro docto in Biblioth. Tigur. p. 75. quam Lenzio esse probatam. Ac hic quidem hæc, cum sqq. neu longa, etc. conjungit. Regius noster A habet sine illo ; id est, sine proœmio. Ordine repetere, referre, formulæ sunt solennes de iis, qui rem diligenter per partes narrant. Longa ambage morer vos; superflua oratione. 522. Et quota pars illi.] Codex Regius B. illic. Illi, quos tu quondam vidisti, fuere minima pars eorum, qui perierunt. Quotus adhibetur et ad augendam et ad minuendam rem. VOL. III.

Rerum mearum, subditorum meorum.
Res, ut trpâyμa et xpijpa, de homi-
nibus. Vide Gronovii Obs. iv. p. 706.
Infra, ver. 583. pars meorum.
523. Dira lues ira, etc.] Notabilis
pestilentiæ descriptio, in qua Noster
sequutus est Lucretium, vi. 1136;
Virgil. Georg. iii. 474 sqq. Confer
Seneca, CEdip. 35 sqq. Dira dicitur
a Diis iratis immissa et præter modum
magna. Sic dira grando, Horatius i.
Od. ii. 1. Populis. Vide ad versum
481. Inique, iratæ ; vid. Heinsius,
ad Sil. iii. 2. Incidere proprie de
morbo, calamitate, malo Apud Thucy-
didem, ii. 47. aliquoties pestis dicitur
§μπrirrstv. A pellice. Ægina ex Jove
AEacum peperit : vi. 113.
525. Mortale, usitatum inter mor-
tales, adeoque naturale. Sic huma-
mum malum, humanae res, humani
sensus. Virgilius, Æneid. xii. 797.
vulnus mortale, a mortali illatum. Ibi
quoque, ut nunc, divinitus immisso
opponitur; sed Schirachius hoc loco
interpretatur mortiferum contra lin-
3 G

« AnteriorContinua »