Imatges de pàgina
PDF
[merged small][merged small][ocr errors]

Ambigui prosecta lupi: nec defuit illic
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri,
Vivacisque jecur cervi; quibus insuper addit
Ora caputque novem cornicis secula passæ.
His et mille aliis postquam sine nomine rebus
Propositum instruxit mortali barbara munus; 276
Arenti ramo jampridem mitis olivæ

[ocr errors]

uno glossa addita esset, id est, in mor-
tario, Heins. dedit mortari, quod et
Barth. Advers. xxxi. 3. conjecerat,
et approbat Burmannus. Verum mor-
tare ne verbum quidem Latinum est,
quod ipse Heinsius fatetur ; Latini
enim dicunt, mortarium: Lenzius igi-
tur conjungit mortari, mortarii, munus,
ut sit poetica circumlocutio ipsius mor-
tarii. Non placet. Quis enim putet,
NMedeam, illa medicamina jam in
aheno cocta, nunc in mortarium intu-
lisse, ibique instruxisse ? Nec porro
sequentia hoc patiuntur, ubi ramo
omnia confundit; et mox ahenum rur-
sus diserte commemoratur, sicut bene
notavit Schirachius. Denique vulgata
lectio sensum habet non incommodum.
Æso nunc mortalis dicitur sive,utSchi-
rachius putabat, quia senex jam de-
crepitus et morti proximus erat; sive,
quod ego malim, quia nihilominus
mortalis manebat, etsi ei istis medica-
mentis juventus redderetur. Proposi-
tum munus ; medicamentum autem
illud parabat seni mulier barbara;
quod invidiose additum puto. ltaque
nec hanc vocem tentari debebat. Bar-
bara Medea etiam apud Horatium,
Ep. v. 62 : Heinsius tamen et Bur-
mannus probant Daumii correctionem,
pro barbara reponentis, marmore, id
est, in marmore mortarii ; in mortario
marmoreo.
277. Mitis.] Lenzius interpretatur,
quæ jam diu desiit fructus ferre. Ea

Omnia confundit, summisque immiscuit ima.
Ecce vetus calido versatus stipes aheno,
Fit viridis primo; nec longo tempore frondem

[merged small][ocr errors]

At quacunque cavo spumas ejecit aheno
Ignis, et in terram guttæ cecidere calentes; [gunt.
Vernat humus: floresque, et mollia pabula sur-

Quod simul ac vidit, stricto Medea recludit

285

Ense senis jugulum; veteremque exire cruorem Passa, replet succis: quos postquam combibit

[ocr errors]

Aut ore acceptos, aut vulnere; barba, comæque
Canitie posita nigrum rapuere colorem:
Pulsa fugit macies: abeunt pallorque, situsque;

vero notio voc. mitis quo jure inseratur, non video. Num Ovidius putris scripsit? Rode omisit in versione. Im*miscuit ; Genevensis, remiscuit, quod placet Burmanno, ut apud Horatium, Art. Poet. 151. veris falsa remiscet. 281. Induit.] Basileensis, invenit, quod non damnat Burmannus, quia invenire sæpe de iis quæ subito, et præter expectationem, eveniunt. Induit tamen eleganter : Virgilius, Georg. i. 86: nuae se induit in florem ; et iv. 142. pomis se arbos induerat. Gravidis ; plenis succorum et tumidis. Etiam gravescere fætu et parturire dicuntur fruges. 284. Vernat exquisite, virescit, floribus et graminibus vestitur, ut solet fieri tempore verno. Trist. III. xii. 8. aves vernantes, lascivientes tempore verno. Propertius, IV. v. 57. vernans juvenis sanguis. 288. Ore accipere succos vix poterat, jugulo recluso. Barba, comæque, etc. Medea, inquit Palæphatus, herbam invenit quæ canos capillos in nigros verteret ; prima quoque invenit

lavacrum calidum, cujus vis medica vegetiores redderet homines et sanitati restitueret : compositioni illi 7rap£ιμησις nomen, seu decocti, fabulæ occasionem dedit. Diogenes, apud Stobæum, refert Medeam invenisse rationem qua molles et inertes fortes et prudentes redderet. Rapuere, illico traxere. In carmine Nöorrou Medea Jasonem facit κόρον ήβόovra, Tiipac άττοζύσaora. 290. Pulsa fugit, e copia poetica, ut paulo ante combibit acceptos. Situs, turpis corporis senio confecti habitus ; etiam Æn. vii. 440. ubi tamen omnino mala senectutis. Supplentur; ut iv. 140 : sed jam ante dixerat venas repletas novo sanguine. Nescio igitur, an non præstet antiqua lectio, quæ plurimorum auctoritate nititur, cavæ supplentur corpore rugæ ; namque corpus sæpe de carne et pinguedine dicitur : confer supra i. 408; Claudian. ii. Eutrop. 380. abundans corporis. Quod autem Burmannus putat, cavitatem melius convenire venis, quam rugis, id nihili est ; quis enim dubitet,

Adjectoque cavæ supplentur sanguine venæ, 291
Membraque luxuriant. Aeson miratur, et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
III. Viderat ex alto tanti miracula monstri
Liber: et admonitus juvenes nutricibus annos 295
Posse suis reddi, petit hoc Aeetida munus.
IV. Neve doli cessent, odium eum conjuge falsum
Phasias assimulat; Peliæque ad limina supplex
Confugit: atque illam, quoniam gravis ipse senecta,
Excipiunt natæ; quas tempore callida parvo 300

etiam rugas dicere cavas? Lururiare
eleganter de succulentis et vegetis
membris. Virgil. Georg. iii. 81. luru-'
riat toris pectus. Et olim Ante quater
denos, significat AEsonem, ex decre-
pito sene in virum quadraginta annos
natum, fuisse conversum : vel quem
vigorem ante annos quadraginta ha-
buerat, eum nunc, beneficio Medeæ,
recepisse. Hunc : talem, tam robus-
tum. Post hunc versum plures ha-
bent illum : Dissimilemque animum
subiit ætate relicta, quem jam impro-
bavit Constant. Fanen. Huc videtur
translatus e versu 170.
- 294—296. Viderat ex alto, etc.]
Liberi nutricibus juventus redditur.
Tractavit fabulam Æschyl. in Bacchi
nutricibus: confer Hygin. fab. 182.
Eæ relatæ posthac inter sidera Hyades
appellatæ sunt. Momstrum, transfor-
matio, ut ii. 367. Miraculum, omnis
res mira: iii. 673. in quae miracula
verteris ? De nutricibus Bacchi, vid.
iii. 314. Petit hoc Æetida ; vulgo a
Colchide ; sed Heinsius dedit Æetida
ductu MSS. in quibus Æthide aut a
Thetide. Verbis enim rogandi inter-
dum geminus accusativus additur.
Præterea Heinsius conjicit hos, scilicet
annos.
297—349. Neve doli, etc.] Pelias,
rex Iolci, Jasonis patruus, cujus jussu

Jason ad vellus aureum apportandum profectus erat. Filias ejus Medea impulit, ut patrem necarent, quum promisisset, se ei juventutem reddituram, arieteque in agnum mutato fidem promissis fecisset. Cum varietate aliqua et hæc tradita sunt. Alios enim auctores Diodorus Siculus, iv. 50—52. et Hygin. 24. sequuti sunt; alios Pausanias,VIII. ii. et Apollodorus, I. ix. 27; extabant olim et Euripidis Peliades. E cæteris auctoribus apparet, simultatem intercessisse Jasoni cum Pelia, sed res varie traditur. Cessent, absint. Odium—confugit. Apollodorus hoc unum habet, sic ßaoiXsua roù IIeXiov TrapeX9oüora. Simile tamen aliquid habet Pausanias : rj λόγφ άrex0ávoμενm ró'Iάσονι. Apud Hyginum, se simulat Dianæ sacerdotem. Gravis senecta ; versu 163. fessus senilibus annis. Natarum nomina, quæ monente Pausania non tradita erant a poetis antiquis, varie exhibentur. Vid. Heynius ad Apollodorum. Imagine, ut, i. 754. imago genitoris falsi. Cepit. Cum Argentino Burmannus mallet duxit, quia ducere est blanditiis sensim suum facere, ut viii. 122; sed nunc additur parvo tempore. Et capere etiam decipere notat: Her. xxi. 104: Visaque simplicitas est mea posse capi. j

Colchis amicitiæ mendacis imagine cepit:
Dumque refert, inter meritorum maxima, demptos
Æsonis esse situs, atque hac in parte moratur;
Spes est virginibus Pelia subjecta creatis,
Arte suum parili revirescere posse parentem. 305
Jamque petunt; pretiumque jubent sine fine pacisci.
Illa brevi spatio silet ; et dubitare videtur;
Suspenditque animos ficta gravitate rogantes.
Mox ubi pollicita est, “ Quo sit fiducia major 309
Muneris hujus," ait; ** qui vestras maximus ævo est
Dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.”
Protinus innumeris effoetus laniger annis *
Attrahitur, flexo circum cava tempora cornu.
Cujus ut Hæmonio marcentia guttura cultro
Fodit, et exiguo maculavit sanguine ferrum ; 315
Membra simul pecudis, validosque venefica succos

302. Inter meritorum, etc.] Noster id agit, ut Medeæ calliditatem, de qua cæteri silent, ostendat. Merita in Jasonem jactabat, ut doceret, quam ingratus ille esset. Situs ; squalores et senium, ut 290. Hac in parte, meritorum. Subjecta, proposita. Lactantius, Epil. xxx. 7: omni studio subjacet finis. Silius Italicus, xv. 134: Pars credunt torvos patrui revirescere vultus. Etenim viriditas, χλωρὸν, de vigore juvenili et virili. 306. Jamque petunt, etc.] Hunc versum Heinsius sine causa spurium judicabat: non male enim cupiditatem Peliadum exprimit ; jam enim idem quod, statim. Pretium, mercedem. Sine fine, infinitam, maximam άττερείσιον. Æn. i. 279: Imperium sine fine dedi. 308. Suspendit animos, virgines dubias inter spem et metum relinquit. Ficta gravitate ; simulata rei difficultate. Gravitas opponitur vulVOL. III.

[ocr errors][ocr errors]

Mergit in ære cavo: minuuntur corporis artus;
Cornuaque exuitur, nec non cum cornibus annos ;
Et tener auditur medio balatus aheno.
Nec mora; balatum mirantibus, exilit agnus; 320
Lascivitque fuga, lactantiaque ubera quærit.
Obstupuere satæ Pelia; promissaque postquam
Exhibuere fidem, tum vero impensius instant.
Ter juga Phoebus equis, in Ibero gurgite mersis,
Dempserat; etquarta radiantianoctemicabant 325
Sidera; quum rapido fallax Aeetias igni
Imponit purum laticem, et sine viribus herbas.
Jamque neci similis, resoluto corpore, regem,
Et cum rege suo custodes somnus habebat,
Quem dederantcantus, magicæque potentia linguæ.
Intrârant jussæ cum Colchide limina natæ ; 331
Ambierantque torum. ** Quid nunc dubitatis iner-

[merged small][ocr errors]

Stringite,” ait, “gladios; veteremque haurite cruUt repleam vacuas juvenili sanguine venas.

318. Annos.] Debebat dicere, et reliqua senectutis signa; sed ingeniose loqui voluit. Tener, qualis est et agni teneri.

320. Exilit.] Bene. Etiam Hyginus, unde agnus pulcherrimus prosiluisse visus est : sed apud Pausaniam extrahitur. Laseivire, lætos et petulantes motus indicat: Lactantius, Opif. xiv. 6. lasciviora animalia ; similiter lururiare, Æn. xi. 497. Fuga, cursus. Heinsius malit fugaae. Promissa. que, etc. experimento illo promissis fides facta est.

324. Ibero gurgite, Oceano occidentali trans Iberiam seu Hispaniam. Modo non vulgari triduum exornavit. Hic quoque omnia ex legibus magicis fiunt, ter, noctu, micantia sidera. Vul

go dabatur Ibero flumine, quod et ipsum defendi posse e Tibullo, II. vi. 2; III. iv. 18. Heinsius docet. Nostri quoque, flumine. Radiantia ; vide ad ii. 4.

326. Fallaa Æetias ; Medea fallendi perita. De rapido igne, vide ad ii. 123. Resoluto corpore ; vide ad versum 185. Habebat, oppressum tenebat. Cantus et lingua eodem redeunt, ut, versu 203. verba et caronem.

332. Nunc, quum manifesta et probata jam sit vis medicaminum meorum ex ariete in agnum verso. BuaM. Nisi malis putare, nunc, conspecto patre, abhorrere coepisse a vulnere infligendo. Haurite cruorem. Vide ad xiii, 331.

« AnteriorContinua »