Imatges de pàgina
PDF
EPUB

135

Nam placuisse nocet, vittis præsignis et auro,
Sistitur ante aras, auditque ignara precantem,
Imponique suæ videt inter cornua fronti,
Quas coluit, fruges; percussaque sanguine cultros
Inficit in liquida prævisos forsitan unda.
Protinus ereptas viventi pectore fibras
Inspiciunt, mentesque Deûm scrutantur in illis.
Unde fames homini vetitorum tanta ciborum?
Audetis vesci, genus o mortale? quod, oro, 139
Ne facite; et monitis animos advertite nostris ;
Qnumque boum dabitis cæsorum membra palato,
Mandere vos vestros scite, et sentite colonos.
Et quoniam Deus ora movet, sequar ora mo-
143

ventem

monet posse legi præstantis corpora forma. Fruges, nempe molam, farinam sale mixtam (salsa fruges, Virg. Æn. ii. 133.) qua frons victimæ, focus et cultri aspergebantur. Prævisos in unda, quia aqua in sacris per pelves disposita. Sed hoc nihil valet vel ad indignitatem rei demonstrandam, vel ad commiserationem faciendam. Fibra proprie extorum extremitates, deinde omnino exta, h. e. jecur, cor, pulmones. Mentes, consilia Deorum et fata; Silius, i. 124. Intrare mentes Superum; v. 59. Mentes Deorum explorare.

139. Audetis vesci nimis præcise additum ; quo interciditur flumen orationis.

Genus o mortale. Bersmanni MSS. genus immortale, quod placebat Grutero, ut ad metempsychosin respiciat; Bersmannus etiam accusativi casus tunc esse volebat: codices Regii ambo genus o mortale. Dare palato, mandere; palatum enim, tamquam gustus instrumentum, crebro commemoratur, imprimisque homines luxuriosi palato inservire dicuntur. Colo

nos. Sic etiam Plinius, viii. 45. de eo, qui bovem occiderat, exactus in exilium, tamquam colono suo interempto.

143. Et quoniam Deus, etc.] Hic videtur ad alia progredi, sed e ver. 173 sqq. apparet, hæc quoque cum superioribus cohærere. E metempsychosi novum sumit argumentum, non esse mactanda animalia. Sed quia illud dogma vulgo ignotum, propterea se fingit vatem θεοφορούμενον, qui Deo plenus oracula fundat. Hinc etiam oratio se attollit. Deus ora movet; Apollo me hortatur, ut loquar. Sequar, obsequar, parebo. Rite, decenter, ut in rite colere Deos, rite sacra facere. Qui explorant atque aliis indicant consilia Deorum, dicuntur cælo mentem insertare; Stat. Theb. iii. 549: superas mentes recludere Silius, i. 19: hinc h. 1. recludere Delphos et æthera, item reserare oracula augustæ mentis, h. e. docere homines incognitas adhuc sententias ab Apolline sibi Diisque revelatas. Evestigare verbum rarum pro, investigare: et quidem plurimi (et Regius codex A.) dant investigata;

148

Rite Deum; Delphosque meos, ipsumque reclu-
Æthera, et augustæ reserabo oracula mentis. [dam
Magna, nec ingeniis evestigata priorum,
Quæque diu latuere, canam: juvat ire per alta
Astra; juvat terris et inerti sede relictis,
Nube vehi, validique humeris insistere Atlantis;
Palantesque animos passim ac rationis egentes
Despectare procul, trepidosque, obitumque timen-
Sic exhortari, seriemque evolvere fati : [tes
O genus attonitum gelidæ formidine mortis !
Quid Styga, quid tenebras, quid nomina vana time-
Materiem vatum, falsique piacula mundi? [tis,
Corpora sive rogus flamma, seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis. 157

alterum accepit Heinsius ex Berneg. Thuan. primo Moreti et aliis. Priores, antiquiores homines; vide Heinsium ad ver. 104.

147. Juvat ire per alta Astra.] Heinsius putat versum sublimem fore et sonorum, si rescribatur per ardua Astra, ut ultima litera rov ardua elidatur ob sequentem vocalem initio sequentis versus. Si ultimam literam To ardua elidi nolis, versus dactylicus manebit et jam talem vidimus in libro xii. 395. In illo etiam loco revocavimus lectionem codicum, secundum quam versus non solum est dactylicus, sed etiam abundat syllaba, quæ, ob vocalem subsequentis versus, eliditur; hoc autem loco nihil mutandum credimus, quia primus Hamburg. unus Heinsianæ emendationis fuit auctor; immo codicis nostri Regii B. librarius scripsit juvat ire per astra alta, tamquam omnem dubii locum tollere voluerit. Mente me attollam supra terGraviter et vere iners sedes. Pro et inerti Sixi codex habet mortali ut sit appositio, terris mortali sede, relictis. Cæterum Horat. I. Od.

ram.

xxxiv. 9. dixit bruta tellus. Palantes, qui propter errores et cupiditates huc illuc vagantur, relicta salutari via. Respexit autem Lucretium, ii. 9 sqq. de editis Sapientium templis: "Despicere unde queas alios, passimque videre Errare, atque viam palantes quærere vitæ, Certare ingenio, contendere nobilitate," etc. idque paulo post tribuit rationis, sapientiæ, egestati. Seriem, perpetuum rerum cursum. Evolvere, enarrare; volvere fatorum arcana dixit Virgilius, Æn. i. 262.

154. Tenebras, Orci. Pro nomina multi numina: nomen sæpe est figmen. tum, et opponitur rei; Horatius, I. Od. iv. 24. nox fabulæque manes: ibi vide Lambin. Falsus mundus, subterraneus, quem finxerunt et in quo describendo occupati sunt vates. Ibi crimina in superis commissa piari credebantur debitis pœnis. Exemplo sunt Tantalus, Ixion, Tityos. Nec Pythagoræi negabant, animas impiorum post repetitas migrationes pœnas pati atque a Furiis vexari. Vetustas,

senectus.

Morte carent animæ, semperque, priore relicta Sede, novis habitant domibus vivuntque receptæ. Ipse ego, nam memini, Trojani tempore belli 160 Panthoïdes Euphorbus eram, cui pectore quondam Sedit in adverso gravis hasta minoris Atridæ. Cognovi clypeum, lævæ gestamina nostræ,

158. Morte carent animæ, etc.] Sequitur celebratum illud de animarum migratione dogma, quod Pythagoras, Herodoto, Diodoro Sic. et aliis auctoribus, ab Ægyptiis acceptum primus Græcis tradidit; vide Schæffer. de philos. Ital. p. 24. et 32. Quæritur autem, utrum proprie illa intellecta voluerit, quo fortius a carnium esu deterreret homines, quem in finem certe Noster h. 1. iis utitur, an allegoria potius quadam ostendere, statum animæ post mortem responsurum vitæ anteactæ, aut notare homines cupiditatibus indulgentes, quorum animæ melius inhabitarent porcorum et luporum corpora. Sunt etiam qui putent, Pythagoram jam obscure vidisse, quod recentiores philosophi apertius docent, animam semper cum schemate quodam conjunctam esse futuram. In illa eadem prava atque inepta hæresi fuerunt Druidæ, apud Gallos: qua de re Cæsar, Bell. Gall. vi. " imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios; atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto." Sed inter Pythagoræ et Druidarum opinionem hoc intererat, quod ille aiebat animas hominum ad pecudes etiam transire; hi vero ad homines alios tantum. Sedes et domus, corpus; vide ad xi. 788. Unus Moreti habet Sepe, quod pro septo, aut claustro capiendum esset; ut ita corpus carcer animæ vocaretur. Recipere de migratione animarum etiam apud Tibullum, IV. i. 210.

160. Ipse ego nam memini, etc.] Hoc commento vel ab ipso Pythagora, vel a discipulis ejus migratio animarum confirmari solebat. Reperitur, sed cum aliqua varietate, etiam apud Horatium, Od. I. xxviii. 10; Diogenem Laert. viii. 4 s. Gellium, iv. 11: Lactantium, Inst. iii. 18. qui id, more suo, acerbe exagitat; et Schol. Apollonii ad lib. i. p. 30. Euphorbus, Panthi filius, Trojanus fortissimus (Homer. II. II. 808 sqq.) cujus pectus Menelaus hasta perforavit (Il. P. 47.) clypeum autem in πpová templi Junonis Argivæ suspendit; Pausan. Corinth. p. 148. Anima ejus in Hermotimum, tum in Pyrrhum, tandem in Pythagoram transierat, qui inde et ipse ab Horatio, d. 1. Paníhoïdes vocatur. Iis autem omnibus singulari Mercurii munere datum erat, ut soli meminissent, qui antea fuerint. Pythagoras igitur quum quondam in templo Junonis plura donaria suspensa videret, clypeum ex iis monstravit, quem, quum Euphorbus esset, gestàsset; clypeusque detractus nomen Euphorbi prætulit. Clypei enim ex more veterum cum titulo inscripto consecrari solebant; Virgil. En. iii. 286 sqq. Sedere solenne de hasta, telo et vulnere. Minor Atrides, Menelaus; Agamemnon erat major natu. Abanteis ab Abante, Lyncei filio (Pausan. Corinth. p. 145.) qui a patre insignem clypeum, quem Danaus olim gesserat, e templo Junonis acceperat; Hygin. fab. 273.

Nuper Abanteïs templo Junonis in Argis.

Omnia mutantur: nihil interit; errat, et illinc 165 Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus Spiritus, eque feris humana in corpora transit, Inque feras noster, nec tempore deperit ullo. Utque novis facilis signatur cera figuris,

Nec manet, ut fuerat, nec formas servat easdem, Sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper

eandem

171

Esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
Parcite, vaticinor, cognatas cæde nefanda
Exturbare animas; nec sanguine sanguis alatur.
Et quoniam magno feror æquore, plenaque ventis

165. Omnia mutantur, nihil interit.] Hoc est principium, unde et immortalitatem et migrationem animarum derivavit. Multa quoque de Pythagoræ metaphysica retulit Laert. in ejus vita. Spiritus pro anima non insolens veteribus; vide Brouckhusium ad Propert. III. xvi. 10. Quoslibet artus, cujuscunque generis corpora. Tractat hoc uberius Tibull. IV. i. 206: "Mutata figuram Seu me finget equum rigidos percurrere campos Doctum; seu tardi pecoris sim gloria taurus; Sive ego per liquidum volucri vehar aera penna; Quandocunque hominem me longa receperit ætas, Incœptis de te subtexam carmina chartis."

169. Utque novis facilis.] Defendi potest fragilis, quod Heinsius e primo Gronovii, uno Vossii et uno Mediceo recepit; quia eam ipsam ob causam simulacra cerea novam subinde accipiunt figuram, quia facile franguntur. Exquisitius tamen et sententiæ loci convenientius videtur, quod habent reliqui (et Regii ambo,) facilis, quæ tractari facile potest, ut facile lutum

apud Tibull. I. i. 40; ubi etiam Heynius monet, sibi h. 1. magis placere facilis; Virgilius, Georg. i. 266. facilis fiscina; iii. 165. faciles animi; Plin. VII. Ep. ix. 11. cera mollis cedensque, si sequatur digitos. Revocavi ergo antiquiorem lectionem; et vidi, idem factum a Mitscherlichio. Signantur ea, quibus nota imprimitur, sed h. 1. quibus nova figura induitur. Totus versus sequens, Nec munet-easdem tautologiæ vitio laborat, et melius abesset. Omnis autem hæc similitudo non urgenda nimis est. Exturbantur, qui e sede sua ejiciuntur.

176. Et quoniam magno, etc.] Novum dogma, cui ansam dederunt superiora. A migratione animarum pergit ad mutationem omnium rerum, motumque perpetuum. Itaque exponit de tempore vers. 179-185; de cœli mutationibus vers. 186-198; de quatuor anni partibus vers. 199— 213; de hominum corporibus et ætatibus, 214-236; de elementis, origine et mutatione terrarum, 237-272; de mutationibus variorum corporum

Vela dedi; nihil est, toto quod perstet in orbe :
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago.
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,
Non secus ac flumen: neque enim consistere
flumen,
180

Nec levis hora potest; sed ut unda impellitur unda,
Urgeturque prior veniente, urgetque priorem;
Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur,
Et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum
est;
[vantur.
Fitque, quod haud fuerat, momentaque cuncta no-
Cernis, et emersas in lucem tendere noctes, 186

terrestrium, 273-430; de incrementis futuris civitatis Romanæ, 431452. Redit eo, unde exorsus erat, ad esum carnium mactationemque animalium. Et quoniam―vela dedi, quoniam copiosam disputandi materiam tractare cœpi, liberrimeque partem ejus absconditam exposui, pergam quo cœpi. Ventis vela dare de oratore copiose lateque disputante etiam apud Plinium, II. Ep. xi. 3. ubi vide notam nostram. Perstet, semper idem maneat absque mutatione. Fluunt, mutantur, transeunt fluminis instar. 'Pe τὰ πάντα, καὶ οὐδὲν μένει. Verba omnisque-imago facillima mihi videntur: non nisi vagantes, continuo transeuntes, imagines formantur; ver. 259: Nil equidem durare diu sub imagine eadem Crediderim. Burmannus tamen fatetur, se hæc non intelligere, ideoque suadet, amnisque vagi formetur imago, h. e. fingite vobis, auditores, omnia ritu fluminis ferri. At hoc mox sequitur ver. 180. Itaque et carere poteramus altera ejus conjectura, quæ longius etiam abit a vulgata scriptura, amnisque vagi versatur imago. Bernegger. (et codex Regius B.) vaga.

179. Ipsa tempora, in quibus fiunt illæ mutationes. Labi de celeri temporis decursu dici, notum est. Plurimi tamen veteres non deterius, volvuntur, quod eodem sensu de tempore, fluminibus, stellis, dicitur. Itaque multis in locis hæc duo verba confusa a librariis reperiuntur. Volvuntur legitur in Regiis codicibus. Consistere flumen. Si quis vellet calumniari, posset objicere, at consistit hieme glacie constrictum. Levis hora ingeniose, quia celeritur transit. Ciofanus et Heinsius probabant repellitur, quod nonnulli habent. Impelli et urgeri, verba delecta, quia fluctus fluctum proxime sequitur, acriterque premit. Non minore delectu Horatius, II. Od. xviii. 15. Truditur dies die.

186. Cernis, et emersas, etc.] Non intelligebant hujus versus elegantiam Heinsius et Burmannus, qui e MSS. Oxon. Arond. et viginti aliis præferebant emeritas, quia emeritus de cursu finito, tempore exacto, dici solet. At cursu finito non amplius tendimus. Immo noctes emersa e mari, incipientes, non manent diu, sed iter tantum per cœlum instituunt, festinantque in eum locum, unde mox lux oritur. Si

« AnteriorContinua »