Imatges de pÓgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

gliæ nobilitas, a propriis per Normannos expulsa A.D. 1067. finibus, ad reges est devoluta Scotorum.

Sed hæc infra,

the Con

sought in

the nation.

Quod Anglia peccatis exigentibus fuerit subjugata.

Ecce regni Angliæ dulcis patriæ excidium do- Occasion of lendum, cujus olim reges, primo sui adventus quest to be tempore, vultu et gestu barbarico, usu bellico, the sins of ritu profano incitati, omnes ad omnia provocabant, omnia armis et astutia edomabant; sed postmodum, Christi fide suscepta, paulatim religioni operam dantes armorum exercitium neglexerunt, siquidem reges tunc habitu mutato, quidam Romæ, quidam in patria, cæleste regnum luctati, pro temporali commutabant æternum; multi tota vita sua mundum amplectentes ecclesias et coenobia fundabant, thesauros pauperibus erogabant, et, ut breviter dicatur, omnia misericordiæ opera adimplebant. De martyribus, confessoribus et sacris virginibus, insula adeo plena refulget, ut vix aliquem vicum famosum prætereas, ubi alicujus novi sancti nomen insigne non audias; sed postmodum, refrigescente caritate et aureo sæculo in luteum mutato, religionis studia absolverunt. Sicut prius in adventu Danorum, et nunc in expulsione Anglorum a Normannis, peccatis exigentibus, exterminium accessit incolarum ; nam optimates gulæ et veneri servientes more Christiano ecclesiam mane non petebant, sed in cubiculis et inter uxorios amplexus matutinarum solemnia ac missarum a presbytero festinante auribus tantummodo prælibabant. Clerici quoque et ordinati adeo literatura carebant, ut cæteris esset stupori qui grammaticam didicisset; potabatur ab omnibus in commune, qui tam dies quam noctes in hoc studio produxerunt; in cibis urgebant crapulam, in potibus

A.D. 1067. vomicam irritantes. Veruntamen hæc mala non

de omnibus dicta intelligas, cum multos omnis conditionis homines et dignitatis in eadem gente constet Domino placuisse.

1

Siege of
Exeter.

2

Qualiter rex Willelmus Exoniam obsedit et cepit.

Eodem tempore rex Willelmus 'urbem Exoniam sibi rebellem obsidione vallavit, ubi quidam stans nudato inguine sonitu partis inferioris auras turbavit, in contemptum videlicet Normannorum ; unde Willelmus in iram conversus civitatem levi negotio subjugavit; deinde ? Eboracum petens, eam penitus delevit, civibus flamma ferroque necatis. Qui autem ab hac clade

. evadere potuerunt, ad regem Malcolmum in Scotiam confugerunt, qui omnes Anglorum profugas libenter recipiebat, et singulis tutamentum, in quantum poterat, impendebat, propter sororem Eadgari Margaretam, quam sibi fecerat conjugalem ; cujus causa conterminas Angliæ provincias rapinis et incendiis infestabat. Quapropter rex Willelmus, coacta militum et peditum multitudine copiosa, aquilonales Angliæ partes petens, totius regionis urbes, vicos, agros et oppida conteri et fruges o jubet igne consumi; maritima maxime, cum propter recentem iram, tum quia Cnutonem Danorum regem adventare rumor asserebat, ut nihil circa maris crepidinem vitalis subsidii prædo piraticus inveniret. Malcolmus quoque rex ad manus veniens deditionem cessit.

1 Urbem Exoniam. ] Many lowing year, according to the MSS, have. Oxoniam,' a reading Saxon Chronicle and Florence. which agrees with a statement 3 Jubet igne consumi.] The land in Domesday Book, that at this which had belonged to Edwin time Oxford was much spoiled. and Morcar in the Domesday Introd. to Domesday, p. 194. Survey is almost everywhere

described

6 wasta.

See 2 Eboracum petens ;] in the fol. Malmsb. p. 423, note ?.

as

Deinde rex Willelmus,'compositis in Anglia civi- A.D. 1067. tatibus et castellis, propriisque ministris impositis, ad Normanniam transfretavit, obsides Angliæ cum immensa pecunia secum ducens; sed non multo post ad Angliam rediens, commilitonibus suis, qui in bello Hastingensi patriam secum subjugaverant, terras Anglorum et possessiones affluentiori manu contulit, illudque parum, quod illis remanserat, sub jugo posuit perpetuæ servitutis. Unde recesserunt a regno Eadgarus Etheling, filius Edwardi, legitimus hæres regni, Morcardus et Eadwinus fratres, Mercherus et Wealthefus, Northanhumbrorum comites ; exceptis episcopis et clericis, aliisque nobilibus multis, quos longum esset exprimere sigillatim.

2

the papacy.

3

De contentione inter duos de papatu. Hoc igitur tempore, duobus Romæ, Alexandro Struggle for et ’Cadelo, de papatu contendentibus, Mantuæ synodus colligitur, et mediante Annone, Coloniensi archiepiscopo, Alexandro de simonia se purgante, in sede apostolica statuitur, et Cadelus expellitur, simoniacus comprobatus. Eodem tempore ad septem millia hominum orandi gratia Hierosolymam petentium ab Arabibus in Parasceue obsessa sunt in quodam castello, et tot ex eis vulnerati vel occisi, ut de omnibus vix duo millia sint elapsa.

Natus est regi Willelmo filius et vocatus est

Henricus. Anno Domini mLXVIII. natus est regi Willelmo A.D. 1068. filius in Anglia, et vocatus est Henricus ; nam Henry I.

of

1

2

Compositis in Anglia civita- Alexandro,] the second, bitibus.] The following passage to shop of Lucca; he died in April the end of the chapter is a repe- 1073. tition of what he had before said, p. 1, 1. 16.

3 Cadelo,] bishop of Parma.

A.D. 1068. primogenitus 'Willelmus Rufus et Robertus in

Normannia nati fuerunt antequam pater eorum Angliam subjugaret. Eodem anno rex Willelmus Roberto comiti dedit Northanhumbriæ comitatum, cui statim homines illius regionis adversantes ipsum cum nongentis viris suorum peremerunt; sed rex Willelmus superveniens omnes hujus rei actores usque ad unum delevit.

Egelricus, Dunelmensis episcopus, in carcerem

truditur. Anno Domini MCXIX. venerunt quidam ad regem Willelmum, Dunelmensem episcopum ?Egelricum de ejus proditione accusantes ; qui in villa, quæ Burgum dicitur, a regis ministris captus, ad Westmonasterium adductus est, sub carcerali custodia detrudendus; et postea Augusto mense frater ejus Egelwinus, ejusdem loci factus episcopus, fuit in exterminium relegatus. Eodem vero tempore, inter duo festa beatæ Mariæ in autumno, venerunt filii Swani et frater ejus Osbernus de regno Danorum cum cogonibus trecentis in Angliam, ut regem Willelmum ab Anglia exturbarent ; quorum adventus cum divulgatus fuisset, exierunt illis obviam Eadgarus Etheling, filius Edwardi, et Waltheofus comes, cum multis millibus armatorum, cupientes eorum auxilio regem Willelmum capere et carceri illum perpetuo mancipare. Tunc foedere confirmato, junctis viribus ad Eboracum venientes, urbem cum castello quantocius occuparunt, et multa ibidem hominum millia peremerunt; deinde majores urbis et provinciæ vinculis constringentes, tamdiu eos crudeliter torquebant, quousque omnes facul

A.D. 1069.
Bishop of
Durham
imprisoned.

1 Willelmus Rufus et Robertus.] · Egelricum.] Compare above,
These names should be trans- vol. i. p. 496.
posed.

[ocr errors]

tates eorum ab eis extorsissent. Tunc ibi inter A.D. 1069. duo flumina Usam et Trente hiemantes, omnes regionis incolas immisericorditer affligebant; sed Willelmus, hieme transcursa, cum maxima armatorum copia superveniens, fortiores hostium fugavit, et minores usque ad unum in ore gladii trucidavit. Veruntamen Waltheofus, amplæ prosapiæ comes, in eadem pugna plures Normannorum solus detruncaverat, singulos per castelli portas decapitans gradientes ; sed Willelmus tandem victoriam adeptus est, adversariis penitus profugatis. Tunc Eadgarus Etheling, ad regem Willelmum veniens, pacem ab eo et misericordiam postulans impetravit, et ei fidelitatem fecit.

State of

De servitute ecclesiæ Anglicana. Anno Domini Mlxx. rex Willelmus, pessimo A.D. 1070. usus consilio, omnia Anglorum monasteria auro the church. spolians et argento, ad majorem [sic] sanctæ ecclesiæ opprobrium calicibus et feretris non pepercit. Episcopatus quoque et abbatias omnes, quæ baronias tenebant et eatenus ab omni servitio seculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari, irrotulans singulos episcopatus et abbatias pro voluntate sua, quot milites sibi et successoribus suis, hostilitatis tempore, voluit a singulis exhiberi ; et rotulos hujus ecclesiasticæ servitutis ponens in thesauris, multos viros ecclesiasticos huic constitutioni pessimæ reluctantes a regno fugavit. Sub hac tempestate Stigandus, Cantuariensis archiepiscopus, et 'Alexander Lincolniensis, facto ad Scotos diffugio, moram ad tempus fecerunt ibidem ; solus inter omnes Angliæ prælatos Egelwinus, Dunelmensis

1

Alexander.] He is not men have been transferred to Lincoln tioned by Malmsbury, nor is the until after this date. see of Dorchester supposed to

« AnteriorContinua »