85 90 Quod pretium speret pro tam furialibus ausis, 84. Pretium, mercedem, poenam ; nam juxta Callimach. h. Apoll. 25. κακὸν μακάρεσσιν ἐρίζειν. Sperare, ut ἐλπίζειν, etiam de expectatione mali: vide Heinsium ad vii. extr. Certamina illa hominum erant cum Diis se comparantium. Clara, eminentia, quo facilius Arachnes oculos in se adverterent. Sigilla, imagunculæ, quibus distincta, variegata, illa certamina. 87. Hamus et Rhodope, montes Thraciæ, olim fuerant homines ex iis dem parentibus editi. Hi quum mutuo inter se amore flagrarent, Hæmus sororem appellavit Junonem, illa fratrem Jovem. Id ægre ferentes Dii ambos mutaverunt in montes. 90. De Pygmæorum, homunculorum brevissimorum, bellis cum gruibus, vid. Strabo, i. p. 60. Fons fabulæ est Homer. Il. г. 6. Copiosius eam exposuerat Boeus in Ornithogonia, unde eam Athen. ix. p. 393. et Anton. 95 Liber. xvi. repetierunt. Nempe Enoe, quam Eustath. ad Homer. Il. v. 1444. Geranen vocat, fuit regina Pygmæorum, quam, quum se pulchritudine Deabus anteferret, Juno in gruem vertit. Grues autem multitudine sua invisæ Pygmæis. Inde bellum. 93. Antigone, Laomedontis, regis Trojani, filia, ob comam promissam cum Junone se comparare ausa, et mutata in ciconiam. Vid. Servius ad Virgilium, Georg. ii. 320. Non profuit seu longe fuit illi, vox solennis de iis, qui, quanquam genere rebusve gestis clari, tamen puniuntur. iv. 648. Crepitante. Crepitus ciconia bene fabulæ accommodatus. 98. Cinyran fuisse aiunt regem Assyriorum, cujus filias, Junoni se præferre ausas, Dea in gradus templi sui commutaverit. Vide Lactantium, in Argumento. Videri, de figuris ad naturæ veritatem expressis etiam versu 105. Amplectens, saxoque jacens, lacrimare videtur. Circuit extremas oleis pacalibus oras: 101 105 Is modus est; operique sua facit arbore finem. 101. Circuit extremas, etc.] Sequuntur rápɛpya, hoc est ornamenta, quæ addebantur tabulis. Plin. xxxv. 10. Circuit, pingit in oris imaginem circumeuntibus. Dum manum circumducit, ipsa circuire videtur. Sic Æneid. x. 243. Vulcanus clypei oras ambiit auro. Pacalis, pacifera, olea enim signum pacis; xv. 591. pacalis laurus. 103. Mæonis elusam, etc.] Tacite malitia Arachnes ostendit, quid de Diis sentiat, exhibens plurima Deorum flagitia. Hic quoque, ut Æn. i. 641. in vasis cælatis Didus, expressa series longissima rerum. Initium fit a Jove, qui innumeris figuris mulieres decepit. Amor. I. x. 8: quidquid magno de Jove fecit Amor. De Raptu Europa, vide ad librum ii. 833; V. Fast. 607 sqq. Designat, pingendo exprimit. Eludi passim apud Nostrum de decepta virgine. Verum, vivum vide ad x. 250. Bene notat et sollicitudinem raptæ puellæ, et artem lanificæ. Reducere. H. 1. reducere simpliciter, subducere; repetiti enim motus in tela exprimi non pote rant. 108. Fecit teneri-recubare; exhibuit eam sic, ut teneretur, etc. Prisci ævi mulieres solebant ad Deos ȧva φέρειν τὴν ἁμαρτίαν λέχους. Euripid. Bacch. 29. Asterie, Cœi Titanis filia, Jovis amplexus fugiens, in coturnicem mutata, atque in mare abjecta est, unde insula Ortygia orta. Hygin. fab. 53; Apollod. I. iv. 1; cf. Spanhem. ad Callim. h. Del. 37. 39. Videtur Jupiter ea in re aquila ministerio usus. 110. Celatus.] Vide ad v. 326. Nycteida, Antiopen, Nyctei, regis in Boeotia, filiam, ex qua nati sunt gemini, Zethus et Amphion. Hygin. fab. 8; Apollod. III. v. 5; Schol. Apollon. Rhod. iv. 1090; Lutat. ad Stat. Theb. ix. 423. Sed Homerus, Od. A. 259. eam facit Asopi filiam: de quo dissensu vide Pausan. Corinth. p. 124; cf. omnino Valkenar. Diatrib. p. 58 sqq. ubi fragm. Antiope Eurip. Tyrinthia, Alcmena, quam Jupiter, sumpta Amphitryonis conjugis forma, vitiavit. Hygin. fab. 29; Homer. d. l. versu 265. Asopida, Æginam, Asopi filiam; confer vii. 616: vide Spanhem ad Callimachum, hymn. Del. 78. Eam vitiavit Jupiter in ignem, aut, ut Clemens Hom. v. 13. Nonnus Dionys. vi. 212. Lutat. ad Stat. vii. 427. malunt, in aquilam conversus. In insula Ægina peperit acum. Apollod. I. ix. 3; III. xii. 6. Deoida. Ceres Græcis Δηώ dicta, unde Proserpina Δηούς Jupiter implêrit gemino Nycteïda fœtu; Et te, flava comas, frugum mitissima Mater, Kópη, quod Noster et Ausonius, Epist. 116. Æolia virgo, vel Arne, vel Canace, Æoli filia, quam Neptunus in taurum conversus vitiavit. Enipeus, fluvius Thessaliæ, in quem Neptunus conversus Iphimediam, Aloï uxorem, compressit, ex qua nati Othus et Ephialtes, Aloida dicti. Homer. Od. A. 304 sqq.; Virgil. Æneid. vi. 582 sqq. Bisaltida, Theophanen, Bisalti filiam, quam Neptunus in ovem, se autem in arietem mutavit. Hygin. fabula 188. 118. Et te, flava, etc.] Ceres, ut Neptuni insidias fugeret, se in equam mutavit; quod quum Neptunus rescisset, in equum et ipse conversus 125 eam iniit. Inde natus Arion, equus. Crinita colubris; Medusa, quæ ex Neptuno concepit Pegasum. Melantho, Deucalionis filia. 121. Faciem suam, formam eam, sub qua mulieres compresserunt. Agrestis, quum pavit Admeti armenta. 124. Macareïda, Macarei filiam, vel Lesbiam vel Euboeam. Erigone, Icari filia. 126. Ut Saturnus in equum conversus ex Philyra genuit centaurum Chirona. Geminum, quia ex parte equus, ex parte homo. Tenui limbo, subtili fascia; est enim limbus fascia ultimam vestis partem ambiens. 129. Non illud Pallas, etc.] Jam hic expectat lector exitum certaminis, et judicium de utriusque lanifica tela. Non victrix, sed invidia, quæ 130 Possit opus: doluit successu flava virago; 66 est: etiam Deos tangit, commota Pallas punit, atque invidia ejus exacerbatur etiam criminibus Deorum effictis. Non livor illud opus carpere possit, proverbii speciem habuisse videtur, monente Zinzerl. Promuls. cap. 41. Calestia crimina Deorum stupra et adulteria dicuntur. Vide Burm. Sic et Propertius, II. v. 25: Non istis olim variabant tecta figuris. Tum paries nullo crimine pictus erat. Crimina, vestes, telam, in qua flagitia. 132. Cytoriaco.] Vide ad iv. 311. Animosa refertur melius ad guttura, quam ad ipsam Arachnen; sed quæritur, quo sensu vir doctus in Biblioth. Tigur. Vol. III. P. i. p. 94. explicet spirantia, et comparet ex vii. 604. pars animam laqueo claudunt. Laudat idem Amor. I. vi. 51; ubi animosum ventum putat esse spirantem, flantem, et e Cic. N. D. ii. 6. animum spirabilem. Haud scio tamen, an possis superba explicare, ut versu 206, ut gutturi more poetarum tributa sit affectio dominæ. In junctura verborum ligavit, levavit sane est negligentia quædam, neque tamen illa sollicitare Heinsius debebat ad corrigendum. Vide ad ii. 398. Levavit, leviorem ei sortem tribuit. Pœna 137. Lex, modus et ratio. ejusdem modi constituta esto. Per genus et nepotes araneas intelligit. Ita nepotes etiam xi. 48. Inde autem et aranea invisa Minerva, Virg. Georg. iv. 246. 139. Hecateis, venenata et magica, ut xiv. 44. Hecateia carmina sunt incantationes. Hecate enim invocabatur a veneficis. Medicamen, omnis succus, quo inficitur aliquid. Defluere et defluvium dicitur de capillis. Totoque in corpore Burmannus dedit ex tribus MSS.; vulgo toto quoque corpore. Licet habeat totum et integrum corpus, parva tamen est, et omnia ejus membra sunt exilia. Mox Heinsius mallet venter obit, sed male. Eleganter, Cetera venter habet, sunt venter. III. Trist. iv. 46. habet cetera pontus. Obire potius de actu, quo mutatur aliquid. i. 552. Exercet. Debebat sequi artem, sed dixit telas, et quidem antiquas, pristinas. Nam exercere omnino est tractare. In latere exiles digiti pro cruribus hærent: Cetera venter habet; de quo tamen illa remittit Stamen, et antiquas exercet aranea telas. [facti II. Lydia tota fremit; Phrygiæque per oppida Rumor it, et magnum sermonibus occupat orbem. Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, 148 Tum quum Mæoniam virgo Sipylumque colebat: Nec tamen admonita est pœna popularis Arachnes Cedere Cælitibus, verbisque minoribus uti : Multa dabant animos; sed enim nec conjugis artes, 146-312. Niobe, Tantali filia, Amphionis, regis Thebani, uxor. Fabula a multis scriptoribus, multis deperditis tragoediis, multis monumentis, multis denique epitaphiis celebrata. Cf. Hom. Il. Q. 602 sqq.; Callimach. h. Apoll. 22; Pausan. Corinth. p. 160; Apollod. III. v. 6. qui in plurimis consentit cum Nostro; et Diod. Sic. iv. 74; Schol. Eurip. ad Phoen. 162. e Cod. Voss.; Hygin. fab. 9. 10. 11. Tractaverant hæc et Hesiod. Pherecydes, Hellanicus et plurimi poetæ. Signum vetustum Niobes cum liberis excellentissimum Florentiæ servatur, de quo Winkelm. in Hist. Art. p. 170.205. 226; et in Mon. Ined. n. 89. Palæphat. cap. 9. fabulam sic explicat, Nioben fecisse sibi statuam lapideam in tumulo liberorum. Philemon fab. inde natam arbitrabatur, quod Niobe præ doloris magnitudine nihil proloqui potuerit. Nec aliter Cic. Tusc. iii. 26: Niobe fingitur lapidea, propter æternum, credo, in luctu silentium. Hinc ab Eschylo inducta fuerat velato capite. Fremere hic non de indignatione et dolore popularium Arachnes capiendum, sed, ut Schirach. recte observat, de fama pervagante Lydiam, quia hæc dignior facto Minervæ, quam indignatio. Phædrus, I. fabula v. 20: Rumor de tibicine fremit in theatro. De Fama VOL. III. fremere est, xii. 748. It per oppida, ut apud Virgilium, fama it per urbes. Male Heinsius suadet magnam urbem, id est, Sardes. Immo fama serpit primum per Lydiam, mox per vicinam Phrygiam, tandem per totum terrarum orbem, penetratque adeo et Thebas ad Nioben. 149. Mæoniam, imprimisque Sipylum colebat. Nam Sipylus et mons et urbs Lydiæ. Plin. ii. 59. Anacr. Od. 20. annumerat quidem eam Phrygiæ; sed Lydia relata olim fuit a multis ad Phrygiam Magnam. Vid. Strabo, ii. p. 89. Etiam mox versu 177. gentes Phrygiæ. E Mæonia eam cum Pelope in Peloponnesum venisse, putat Heynius ad Apollod. d. 1. nisi potius in Lydia jam nupsit Amphioni. Certe a Pausan. ix. p. 720. Amphion ob Tantali affinitatem Lydios modos a Lydiis didicisse narratur. Admoneri exemplis, iis impelli, ut tibi consulas. Verbis minoribus uti, submissius loqui, ut versu 368. Vide ad ix. 31. 152. Animos, superbiam. Sed enim, at vero. Artes, musica, qua excellebat Amphion, quæ inde Amphionia ars apud Sidonium Apoll. ab Heinsio laudatur. In Twisd. Cod. glossa adscripta erat, quia citharœdus erat: vide ad versum 178. Sed Brouckh. ad Propert. III. vii. 39. per artes h. 1. U u |