Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, [tat, Ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exTransformata foret: scopulum quoque navita vitat.

II. Hanc ubi Trojanæ remis, avidamque CharybEvicere rates, quum jam prope litus adessent [din Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. 77 Excipit Ænean illic animoque domoque, Non bene discidium Phrygii latura mariti, Sidonis inque pyra sacri sub imagine facta Incubuit ferro, deceptaque decipit omnes. Rursus arenosæ fugiens nova mœnia terræ,

ut sibi caveret ab hoc monstro; Homer. Od. M. 85-100. et 245 sqq; Virg. Cir. 57. Sed Æneas, monitus ab Heleno, fugit conspecta Scylla; Virg. Æn. iii. 684.

75-153. Cercopes et Sibylla.] Presso pede Virgilium sequitur, sed fabulas de Cercopibus et Sibyllæ vivacitate aliunde inseruit. Hanc ubi Trojanæ, etc. Redit oratio, unde xiii. 730. digressa erat. Reditum commodum ver. 72. Teucra carine præbent. Avidam, quia absorbet quæcunque appropinquant. Evincunt, aut vincunt pericula, qui ea effugiunt: evasere, quod habet unus Sixian. MS. est ex interpretatione; etiam xv. 706. evincere fretum; vide Burmannum ad Valer. Flacc. iii. 482.

77. Libycas referuntur ad oras.] Cf. Virgil. En. iii. 687 sqq. Litus legunt Sicilia australe et occidentale, ad Drepanum, supra Lilybæum promontorium, faciunt escensum, ibique moritur Anchises. Vere anni sequentis classis e Sicilia solvit versus Latium; sed tempestate ab Eolo Junouis precibus excitata (En. i. 34 sqq.) naves omnes Libycas ad oras referuntur, sed diversis partibus, Eneas quidem cum septem navibus eo, ubi nunc Tunitanus sinus. Egressus de

80

colle Carthaginem subjectam prospicit (ver. 418.) et quum in Junonis templo singula lustraret, eo incessit Dido Sidonis, quæ Æneam animoque domoque excipit (ix. 279. thalamo animoque recipere,) h. e. ipsum in regia tecta ducit, comitibus pecora vinumque mittit, epulum instruit laudatissimum, etc. Æneid. i. 630 sqq. Mox correpta insano Æneæ amore, ad nuptias animum intendit; Æn. iv. init. Quod quum a Mercurio edoctus esset Æneas, nec precibus nec lacrimis Didonis retineri potuit, quin abitum pararet, noctuque aufugeret. Hoc est discidium Phrygii mariti, quod Dido non bene (non sine summo furore, per λrórŋra) tulit. Furens igitur dolore pyram, scrobem superstructa lignorum mole, facit sub imagine sacri, simulans sacra magica Hecate; sed quum sola esset, conscendit pyram, incumbitque ferro. Atque ita decepta ab Ænea decipit omnes (lusus non magnopere probandus,) Barcen nutricem, Annam sororem et famulas, putantes vere sacra parari; En. iv. 504 sqq. et 632 sqq. Cæterum pro pyra sacri sub imagine facta, unus Leidensis habet ficti, quod referatur ad sacri.

82. Nova mania, urbem, quæ illo ipso tempore condebatur. Ab arenis

85

Ad sedemque Erycis, fidumque relatus Acesten,
Sacrificat, tumulumque sui genitoris honorat:
Quasque rates Iris Junonia pæne cremârat,
Solvit; et Hippotadæ regnum, terrasque calenti
Sulfure fumantes, Acheloïadumque relinquit
Sirenum scopulos: orbataque præside pinus
Inarimen, Prochytenque legit, sterilique locatas
Colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
Quippe Deûm genitor fraudem, et perjuria quon-

dam

Cercopum exosus, gentisque admissa dolosa,

infamis Africa. Italiam petens Æneas refertur, denuo defertur in Drepani portum. Prope erat sedes Erycis, urbs Eryx, quam condiderat Eryx, Veneris et ipse filius. Ibi etiam Ægestus Tros, quem Ovidius cum Virgilio Acesten nominat (vid. Heyn. ad Virg. Æn. i. 195.) conditor urbis Ægestæ s. Segestæ, a quo et nuper erant benigne excepti, et nunc excipiuntur: hinc apud Virg. d. 1. bonus Acestes, h. 1. fidus. Ibi et tumulum sui genitoris honorat, genitori, quem superiore anno eodem die ibi sepeliverat, sacrum facit anniversarium; Virgil. Æn. v. 45 sqq. 85. Iris a Junone missa mulieribus Trojanis, errorum maritimorum perosis, persuasit, ut classi ignem inferrent. Quatuor navibus combustis, Jupiter incendium extinxit pluvia immissa; Eneid. v. 606. Hippotada regnum, Æoliæ insulæ, plenæ cavernarum et sulfuris fumantis, quapropter et oli regnum et Vulcani officinam huc transtulerunt poetæ. Acheloïadum pro Acheloidum, metri causa. Sirenum scopuli, petræ tres non longe a Capreis, naufragiis infames. De Sirenibus vide supra v. 551. Pinus, navis, orbata præside, gubernatore Palinuro, qui cum gubernaculo excussus erat in mare; Æn. v. 867. Prochyta et Pi

91

thecusa (hodie Procida et Ischia) insulæ promontorio Miseno objectæ. Has a figlinis doliariorum (dolium enim Græcis Ti0oç) nomen traxisse, auctor est Plinius, iii. 6. Noster autem, ut postulabat operis sui ratio, sequitur eos, qui a simiis, inкoic, insulam dictam esse malebant: hanc eandem esse atque Inarimen s. Ænariam, auctoritatibus geographorum Græcorum contendit Salmasius ad Solinum, pag. 97. Diversas faciunt Ovidius, Mela et alii. Fluxit autem hoc nomen ex loco vel depravato vel male intellecto Homeri, Il. B. 783. Είν 'Αρίμοις : quos Arimos nonnulli in hanc insulam transferebant. Strabo, v. pag. 379. addit, simios Etruscis dictos esse arimos; vide Heins. ad h. 1. Munker. ad Lactant. Argum. et Heyn. Exc. ii. ad Virg. Æneid. ix.

92. Cercopes, Lydia populus, fraudulentissimus, malitiosa versutia insignis. Jovi adversus Saturnum opem promiserant; sed, accepta pecunia, eum riserunt: inde versuti impostores Κέρκωπες dicti, et κερκωπίζειν, fraudes moliri; vide Zenobium Cent i. 5; iv. 50. Sed Græcis cercopes et genus simiorum caudatorum: cercopithecos in Æthiopia memorat et describit Plinius, Hist. Nat. viii. 21.

In deforme viros animal mutavit, ut idem
Dissimiles homini possent, similesque videri: 94
Membraque contraxit, naresque a fronte resimas
Contudit, et rugis peraravit anilibus ora:
Totaque velatos flaventi corpora villo

100

Misit in has sedes: nec non prius abstulit usum
Verborum, et natæ dira in perjuria linguæ ;
Posse queri tantum rauco stridore relinquit.
Has ubi præteriit, et Parthenopeïa dextra
Monia deseruit, læva de parte canori

93. In deforme animal, in simias mutavit. Sed more suo formam simiarum jucunde describit. Viros, homines, ut sæpe apud Nostrum. Membra contraxit. Amm. Marc. xxii. 14. de Juliano, Videbatur, ut Cercops, homo brevis. Sima nares, id est contractæ, simiis dantur. Etiam qui fastidiunt aliquid retortis naribus, simare nares dicuntur. Sed Noster maluit, ex emendatione quidem Salmasii ad Solin. pag. 68. resimus, áváσiμoc, quo et Varro, Columella et alii usi sunt; vide Heinsium. Ita contudit resimas erit, contudit, ut essent resimæ, et a fronte, sub fronte. Jam vulg. remissas sensum mihi fundere videtur satis bonum: Nares hominum elatiores et cum fronte coeuntes a fronte remisit et contudit. Regii codices habent vulgatam. Exquisite peruravit (ut Art. Am. ii. 218; Horat. Epod. viii. 3.) quia rugæ veluti sulci sunt. Hine supra iii. 276. Sulcavit cutem rugis. Posse queri, ut posse loqui ii. 483.

101. Parthenopeia mania, Neapolis, ab una Sirenum sic dicta; Sil. xii. 32. Eolide tumulus, h. promontorium, quod paulo post a Miseno, Æoli filio, tubicine classis, nomen accepit; Dionys. Halic. i. 53. Æneas enim infra Cumas egressus statim antrum Sibyllæ intrat. Ibi quum responsum

tulisset, ante condendum esse corpus amici insepultum, quam oracula consulat, rediens ad litus reperit Misenum, a Tritone, quocum cantu certaverat, interemptum. Tum corpus ejus comburit, reliquiasque sub proximo monte sepelit; Æn. vi. 163 sqq. In illo litore speluncæ erant, fontes calidi, loca sulfure fumantia, paludes ferrugineis aquis et ulvis obsitæ, hine loca feta palustribus ulvis. Ibi etiam antrum immane, secretum horrendum Sibyllæ, cujus responsa, a Phœbo inspirata, per centum ostia antri remeabant. Æn. vi. ver. 43. Sibyllam adit Æneas olim ab Heleno (Æn. iii. 441 --59.) postea ab Anchisa patre in somnis monitus (v. 731-37.) ut ea duce in campos Elysios descendat, fataque instantia cognoscat. Fundus fabulæ est hic: Eneas antequam ex Troade discederet, adierat Sibyllam Erythræam, h. vatem quandam Erythris in Eolide; Dionys. Halic. i. 55. Jam quum Cume in Italia ex Cuma Eolidis colonos accepisse crederentur. in Italia autem non minus Sibyllæ alicujus priscæ memoria circumferretur, Cumana illa et Erythræa pro eadem a nonnullis haberi cœpit; vide Heynium ad Tibullum, II. v. 19. Vivacis; vide mox ver. 132 sqq. De Avernis vide ad x. 51.

Æolidæ tumulum, et loca feta palustribus ulvis
Litora Cumarum, vivacisque antra Sibyllæ
Intrat; et, ut manes adeat per Averna paternos, 105
Orat: at illa diu vultus tellure moratos

Erexit; tandemque Deo furibunda recepto,

[ocr errors]

Magna petis," dixit, "vir factis maxime, cujus Dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. Pone tamen, Trojane, metum: potiere petitis; 110 Elysiasque domos, et regna novissima mundi, Me duce, cognosces, simulacraque cara parentis. Invia virtuti nulla est via." Dixit; et auro Fulgentem ramum silva Junonis Avernæ

Monstravit, jussitque suo divellere trunco. 115
Paruit Æneas: et formidabilis Orci

Vidit opes, atavosque suos, umbramque senilem
Magnanimi Anchise: didicit quoque jura locorum,
Quæque novis essent adeunda pericula bellis.
Inde ferens lassos averso tramite passus,

109. De pietate Æneæ ad xiii. 623. Novissima regna v. 368.

114. Fulgentem ramum, etc.] E Virgilio, Æn. vi. 137 sqq. 204-211. Ramo aureo instructum Æneam voluit Sibylla, vel ut supplex ad Proserpinam accederet, vel quia Mercurius virga aurea animas deducit ad inferos, vel denique propter mali punici comestionem, de qua supra v. 535. Et quum omnia Deorum aurea essent, etiam in lucis eorum arbores et rami aurei esse fingebantur; vide Heynii Excurs. vi. ad Æneid. vi. Juno Averna, Proserpina; Virgilius, ver. 138. Juno inferna. Divellere trunco. Multi devellere; sed Burmannus prætulit divellere, quia ab arbore discerpitur, et dilaceratur ramus: devellere autem est, depilare, vellere.

116. Formidabilis, etc.] ScheppeVOL. IV.

120

rus corrigit, formidabilis Orco Cernit avos; temere. Opes, multitudo animarum, et quidquid potentiam Orci, omnia ad se rapientis, declarat. Atavos, omnino majores. Jura locorum dictum e formula, qua peregrinantes cultus, habitus et jura locorum discere dicuntur; iv. 765. Novis bellis. Secundum nostri Reg. codicis B. glossatorem, bella nova sunt ea, quæ cum Turno gessit Æneas propter Laviniam Latini regis filiam, quæ sibi desponsata erat, quamque Turnus auferre voluit.

120. Aversus proprie ipse Æneas rediens; hinc etiam trames reducens ad superas auras. Fullit laborem eleganter quidem, ut vi. 60: sed æque eleganter multi MSS. (ut noster Regius B.) mollit laborem, idque parum abest, quin h. 1. præferam; vix enim

3 C

Cum duce Cumæa fallit sermone laborem. [pit;
Dumque iter horrendum per opaca crepuscula car-
"Seu Dea tu præsens, seu Dîs gratissima," dixit;
"Numinis instar eris semper mihi: meque fatebor
Muneris esse tui, quæ me loca mortis adire, 125
Quæ loca me visæ voluisti evadere mortis.
Pro quibus aerias meritis evectus ad auras
Templa tibi statuam, tribuam tibi turis honorem."
Respicit hunc vates, et suspiratibus haustis,
"Nec Dea sum," dixit, "nec sacri turis honore 130
Humanum dignare caput: neu nescius erres,
Lux æterna mihi, carituraque fine dabatur,
Si mea virginitas Phobo patuisset amanti.

[ocr errors]

136

Dum tamen hanc sperat, dum præcorrumpere donis Me cupit; Elige, ait, virgo Cumæa, quid optes: Optatis potiere tuis: ego pulveris hausti Ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, Tot mihi natales contingere vana rogavi.

Excidit optarem juvenes quoque protinus annos : Hos tamen ille mihi dabat, æternamque juventam,

a librariis profectum videtur, quum fallit facile potuerit repeti ex vi. 60.

122. Opaca crepuscula, lux maligna et similis crepusculo, quale apud inferos esse solet: sic obscura crepuscula de vespera in noctem inclinante, Fast. v. 163; inferos vero opacum mundum dicit Metam. v. 507; Burm.

125. Muneris esse tui, fatebor, me debere me meaque cuncta tibi; v. 343. Cereris sumus omnia munus. Aerius auras ix. 219.

128. Templa tibi statuam, etc.] Cf. Virgil. d. 1. 71-74. ubi libris Sibyllinis honorem habendum promittit. De libris illis etiam hæc nostra verba capienda esse censet Heynius ad d. 1.

[blocks in formation]

mihi instar eris, templa tibi statuam, et turis honorem tribuam. Nec Dea sum, nec ture dignum humanum caput.

134. Præcorrumpere donis, ante corrumpere donis, quam concubitu. Dupliciter corrumpitur virgo patens, quæ sui facile copiam facit. Præcorrupta etiam ix. 296; vide ad ver. 55.

137. Quot haberet, etc.] Unus Mediceus quot haberent. Excidit optarem ex altero Hamburgensi, uno Leidensi et uno suo dedit Heinsius; cæteri, excidit ut peterem. Hanc postremam lectionem habent codices Regii: et in codice A. legitur interlinearis hæc glossa excidit a mente.

[ocr errors]
« AnteriorContinua »