Devorat ipse dolor, duroque simillima saxo 540 non attendit ad loci seriem. Conspecto corpore, obstupescit; spectatis paulisper vulneribus, ira excandescit. Qua simul ac exarsit, tum demum ulcisci statuit perfidiam Polymestoris. Præclare additum, tamquam regina maneret; sæpe enim casu gravi jacentibus redit pristinus animus, veteris dignitatis recordatio. Pana in imagine tota est: vi. 586; animum intendit ad pœnam inveniendam. 552. Relictum; et opes in agro Trojano defossas, et pecunias secum allatas se indicaturam simulabat; Euripid. vers. 1002-1020. Odrysius; 551 555 Polymestor Thracius, nam Odrysæ sunt populi Thraciæ, et Odrysa urbs eorum. Assuetus amore; verbo assuescere sæpe ablativus addatur; vide Burmannum. Tolle moras; vide ad xi. 685. 561. Involare aliquem, aut in aliquem, frequenter de impetu in aliquem facto; vide Heinsium. Idem ad Art. Amat. i. 714. correptum explicabat, objurgatum, sed h. 1. rectius illustrat e Phædr. i. 1: Atque ita correptum lacerat injusta nece. Ante agmine subintelligend. ab; Troades erant ouppaxo: Euripid. 882. 1043. [rit. 566 Exspoliatque genas oculis, facit ira valentem ; Exspoliare verbum probum et antiquum, quod apud Cic. Sallust. aliosque auctores egregios legitur; est autem h. 1. simpliciter privare, ut spoliare lucum ramo, Fast. iv. 753; spoliare anima aliquem Ibide, 623. apud Euripid. ver. 1170. fibulis effodiunt oculorum pupulas. Lectionem exspoliatque genas oculis dedit Heinsius, quia ita legitur in Jureti excerptis, et pro diversa lectione in Arondeliano. Codex Regius A. habet expilatque genis oculos; codex B. expellitque genis oculos; utrumque bene, quamvis aliter quidam putare videatur, qui dicit expellit femineam infirmitatem repugnare. Fucit ira valentem, validam, vires dat. Talia aspergit Noster, quum mulieres insigne facinus ausas esse narrat. Non lumenhaurit ; hæc verba condonabimus luxurianti Ovidii ingenio: si oculis jam exspoliaverat genas, sane non potuit eos denuo haurire, effodere; loca luminis (viii. 805. locus ventris) non possunt effodi, itaque nunc cogitabimus vicinas oculis partes. 566. Lapidumque incessere jactu; unus Ambrosianus et Heinsii lacessere ; sed Amor. III. xiii. 21. jaculis incessitur index; et infra xiv. 402. sævisque 572 parant incessere telis. At hæc-insequitur, etc. Canis facta est, ut prædixerat Polymestor apud Euripidem, Hec. 1265. Ingeniose, saxum morsibus insequitur, accurrit, ut mordeat saxum missum, more canum. In verba (plurimi, et nostri Regii, ad verba) parato, quum conformaret et aperiret os, ut voces humanas proferret, ut Lycaon, i. 233. et Io, ver. 637. Extat, adhuc ostenditur, et ex re dictus Cynossema (κυνὸς ταλαίνης σῆμα, Euripid. ver. 1275.) quod Julius Pollux, v. 5. ad Sestum, et Dictys, lib. v. pag. 137. ad Abydum collocat. Vid. et Strabo, lib. xiii. p. 812; Steph. Byz. h. v. Nempe Hecuba ob animi acerbitatem quandam et rabiem in canem transiisse tradita est, et sepulcrum ejus dictum Cynossema; Cicero, Tusc. iii. 26; Dictys d. 1. A Græcis eam esse lapidatam narrat Schol. Euripidis ad Hec. ver. 1257. Alii aliter; vide Hygini fab. 111; Servium ad Virg. Æn. iii. 6. Ille: in Hellespontum mare se præcipitavit, et canis dicitur facta esse, unde et Cyneum est appellatum. Confer et Quintum Calabr. xiv. 345 sqq. Jovis conjux, quæ stabat a partibus Græco rum. Illius fortuna Deos quoque moverat omnes; III. Non vacat Auroræ, quanquam îsdem faverat armis, 576 580 Cladibus et casu Trojæque Hecubæque moveri ; 576-622. Memnon, Auroræ et Tithoni filius, rex Æthiopum. Fabula tractata, ut ex Arg. Lactantii apparet, ab Hesiodo, tum ab Arctino Milesio in vetusto carmine Ethiopis. Extabat etiam Sophoclis Memnon. Confer et Q. Calabri II. fere totum. Nempe rex aliquis Orientis australis socios adduxerat Trojanis; inde poetæ hunc Memnona ejusque fata finxerunt ; vide Jablonsky de Memnone. Æthiopes autem Græcis et Asia orientalis incolæ. 579. Lutea, flava: vide ad vii. 703. Mater se abscondidit, ut Lucifer in morte Ceycis, xi. 570. Tryphiodorus, ver. 29 . ήδ ̓ ἐπὶ πότμῳ Μέμνο νος οὐρανίην νεφέλην ἀνεδύσσατο μή Tηp, etc. Sic et Q. Calaber, ver. 548. et Seneca, Troad. 237. Achillea cuspide, quemadmodum ab eo interfectus Antilochus; Homerus, Od. A. 187; Hyginus, fab. 112. 585. Genibus, ad genua. Sustinet, habet. Aureus, pulcher: sed quia modo præcessit ather, propterea Heinsius malit ex uno Argent. aureus axis: idem etiam volebat quot susti net. 590. Sacrificum poetis est, quidquid ad sacra pertinet: sacrifica securis, sacrifica ara, sacrifici ritus. Ergo etiam licuit sacrificos dies dicere, quibus sacra fiunt. Schirachius interpretatur, sacerdotes, quod ferri non potest. Calituras ignibus pro, in quibus victimæ adoleantur; confer xii. 12. Si tamen aspicias, quantum tibi femina præstem, Tum cum luce nova, noctis confinia servo; Præmia danda putes: sed non ea cura, neque hic est Da, precor, huic aliquem, solatia mortis, honorem, 591. Si tamen aspicias, consideres, quantum tibi femina præstem, quantum tibi prosim quamvis femina sim. Luce nova, exoriente. Confinia lucis et noctis amat Noster de crepusculo et Aurora; iv. 401; vii. 706. Servo, teneo. 594. Status conditio, fortuna. Pro putruo; nam Tithonus, pater Memnonis, frater erat Priami: inde Aurora iisdem faverat armis, ver. 576. Primis sub annis, vide ad xii. 183. Occidit a forti, vide ad v. 192. Sic vos voluistis, ut sic visum Superis, sollennis formula solatii in rebus duris. 601. Volvi fumum dixerat Virgil. An. iii. 206: hinc eleganter volumina ei tribuuntur: etiam undare suavi metaphora dicitur Æneid. ii. 609. Natas exhalant, exhalant sic, ut nascantur, exhalant nascendas, ex usitata poetarum loquendi ratione, quam illustravimus ad i. 32. et alibi. Frustra igitur hic se torquet Burmannus qui suadet latas. Nec sol admittitur infra, solis radii non admittuntur in terram; conf. i. 603. 604. Glomerataque-Densatur, ut ix. 222. spissa glomerari grandine corpus. Calor, vis vitalis; hinc cum anima conjungitur. Propter motum celerem, quidam philosophi animam ignea esse naturæ dixerunt. Levitas sua, leves particulæ favillæ præbuerunt materiam alarum. Pluma et ala sollenni epitheto leves dicuntur. Vera volucris, confer ad x. 250. Insonare de clangore alarum; etiam v. 294. pennis sonuere per auras. Satis fuisset, eadem origo; sed addidit natalis, quia natalis dies, natale solum dicitur. Innumeræ, quibus est eadem natalis origo; 615 610. Consonus, quia conjunctim so nant. Ciofano male placet ex uno et ter sonus. Exit in auras, fit in aere. Seducunt castra bene pro, discedunt, in diversa loca volant; bella enim gerunt. Populus, ut gens et apud Græcos voc, sæpe de animantibus. Diversa de parte, partibus factis. Iras exercent; vide ad xii. 581. 615. Inferiaque cadunt, etc.] Plinius, x. 26: "Auctores sunt, omnibus annis advolare Ilium ex Æthiopia aves, et confligere ad Memnonis tumulum, quas ob id Memnonidas vocant. Hoc idem quinto quoque anno facere eas in Ethiopia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit." Confer Ælianum, Nat. An. v. 1. Hellespontii tradebant, eas quotannis ad Memnonis sepulcrum advolantes humum everrere, eamque aqua pennis collecta aspergere; Pausanias, x. p. 875. Græcis illæ aves, monente Burmanno, dictæ sunt ȧvrí↓vXo, quia pro anima Memnonis suam perdunt. Apud Q. Calabrum, ii. ver. 550 sqq. venti auferunt Memnonis corpus, et e guttis decidentibus oritur fluvius Paphlagonius, qui, quoties VOL. IV. funesta Memnonis dies illucescit, sanguinolentus labitur. Corpus a ventis deponitur in Æsepi ripa, ibique a Nymphis extruitur monumentum. Milites Memnonis, dum lugent ducem, ab Aurora mutantur in aves, quæ, partibus factis, quotannis pugnant ad monumentum illud, donec aut altera alteram conficiat, aut ambæ pereant. Parentali Marte, pugna, qua parentatur, h. e. inferiæ fiunt in honorem Memnonis; Amor. i. xiii. 3. sic Memnonis umbris Annua sollenni cæde purentet avis. 620. Ergo-visum.] Hic versus deest in multis. Dymantida, Hecubam, Dymantis filiam Homero; Euripidi, Cissei regis Thraciæ; vide et Apollodorum, III. xii. 5. Rorat in orbe: Servius ad Virg. Æn. i. 493. de Memnone, cujus mortem mater Aurora hodieque matutino rore flere dicitur. Ros matutinus, cujus guttas in herbis et floribus videmus, poetica phantasia sunt lacrimæ Aurora: ideo autem toto orbe sparguntur, quoniam et ipsa Aurora amplitudine sua, totum orbem, arcticum puta, complectitur. Y y |