Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Huc omnes populi paflim, matrumque, patrumque

Obuia turba ruit; quaeque ignes Troïca feruant,

Vefta tuos: laetoque Deum clamore falutant.
Quaque per aduerfas nauis cita ducitur undas,
Thura fuper ripas, aris ex ordine factis,

730

[blocks in formation]

Infula nomen habet: laterumque a parte duorum
Porrigit aequales media tellure lacertos.

740

Huc fe de Latia pinu Phoebeïus anguis

Contulit: et finem, fpecie coelefte refumta,
Luctibus impofuit; venitque falutifer urbi.
Hic tamen acceffit delubris aduena noftris :

745

Caefar in urbe fua Deus eft. quem Marte, togaque
Praecipuum; non bella magis finita triumphis,
Resque domi geftae, properataque gloria rerum
In fidus vertere nouum, ftellamque comantem;
Quam fua progenies. neque enim de Caefaris actis
Vllum maius opus, quam quod pater exftitit huius.
Scilicet aequoreos plus eft domuiffe Britannos,
Perque papyriferi feptemflua flumina Nili
Viatrices egiffe rates: Numidasque rebelles,
Cyniphiumque Iubam, Mithridateisque tumentem
Nominibus Pontum, populo adieciffe Quirini;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ne foret hic igitur mortali femine cretus,

Ille Deus faciendus erat. quod ut aurea vidit
Aeneae genitrix; vidit quoque trifte parari
Pontifici letum; et coniurata arma moueri;
Palluit: et cunctis, ut cuique erat obuia,
Afpice, dicebat, quanta mihi mole parentur

diuis,

750

755

760

765

Infidiae: quantaque caput cum fraude petatur,

Quod de Dardanio folum mihi reftat Iulo.
Solane femper ero iuftis exercita curis,
Quam modo Tydide Calydonia vulneret hafta,
Nunc male defenfae confundant moenia Troiae.
Quae videam natum longis erroribus actum,
Iactarique freto, fedesque intrare filentum ;
Bellaque cum Turno gerere; aut, fi vera fatemur,
Cum Iunone magis. Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis ? timor hic meminiffe priorum
Non finit. in me acui fceleratos cernitis enfes.
Quos prohibete, precor: facinusque repellite. neue

770

775

Caede facerdotis flammas exftinguite Vestae.

Talia nequidquam toto Venus anxia coelo

Verba iacit fuperosque mouet. qui rumpere quanquam

780

Ferrea non poffunt veterum decreta fororum,

Signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
Arma ferunt nigras inter crepitantia nubes,
Terribilesque tubas, auditaque cornua coelo
Praemonuiffe nefas. Phoebi quoque triftis imago
Lurida follicitis praebebat lumina terris.
Saepe faces vifae mediis ardere fub aftris :
Saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae.
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparfus erat fparfi Lunares fanguine currus.
Triftia mille locis Stygius dedit omina bubo;
Mille locis lacrymauit ebur: cantusque feruntur
Auditi, fanctis et verba minacia lucis.

Victima nulla litat: magnosque inftare tumultus
Fibra monet; caefumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos, et templa deorum
Nocturnos ululaffe canes; umbrasque filentum
Errauiffe ferunt: motamque tremoribus urbem.
Non tamen infidias venturaque vincere fata
Praemonitus potuere deum: ftri&tique feruntur

785

790

795

800

In templum gladii. neque enim locus ullus in urbe

Ad facinus, diramque placet, nifi curia, caedem.

Tum

Tum vero Cytherea manu percuffit utraque
Pectus et aetherea molitur condere nube;
Qua prius infefto Paris eft ereptus Atridae:
Et Diomedeos Aeneas fugerat enfes.

Talibus hanc genitor: Sola infuperabile fatum
Nata mouere paras? intres licet ipfa fororum
Tecta trium; cernes illic molimine vafto

Ex aere, et folido rerum tabularia ferro:

Quae neque concuffum coeli, neque fulminis iram,
Nec metuunt ullas, tuta atque aeterna, ruinas.
Inuenies illic incifa adamante perenni
Fata tui generis. legi ipfe, animoque notaui;
Et referam: ne fis etiamnum ignara futuri.
Hic fua compleuit', pro quo Cytherea laboras,
Tempora; perfe&tis, quos terrae debuit, annis.
Vt Deus accedat coelo, templisque colatur,
Tu facies, natusque fuus, qui nominis haeres,
Impofitum feret urbis onus: caefique parentis
Nos in bella fuos fortiffimus ultor habebit.
Illius aufpiciis obfeffae moenia pacem

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Victa petent Mutinae: Pharfalia fentiet illum,
Aemathiique iterum madefient caede Philippi,
Et Magnum Siculis nomen fuperabitur undis:
Romanique ducis coniux Aegyptia taedae

825

Non bene vifa cadet: fruftraque erit illa minata
Seruitura fuo Capitolia noftra Canopo.

Quid tibi barbariem, gentes ab utroque iacentes
Oceano, numerem? quodcumque habitabile tellus
Suftinet, huius erit. pontus quoque feruiet illi.
Pace data terris, animum ad ciuilia vertet
Iura fuum, legesque feret iuftiffimus auctor :
Exemploque fuo mores reget: inque futuri
Temporis aetatem venturorumque nepotum
Profpiciens, prolem, fancta de coniuge natam,
Ferre fimul nomenque fuum curasque iubebit.
Nec, nifi cum fenior fimiles aequauerit annos;
Aethereas fedes cognataque fidera tanget.

830

835

Hanc

949

Hanc animam interea caefo de corpore raptam

Fac iubar, vt femper Capitolia noftra, forumque,
Diuus ab excelfa profpectet Iulius aede.

Vix ea fatus erat; media cum fede Senatus
Conftitit alma Venus, nulli cernenda: fuique

Caefaris eripuit membris, nec in aëra folui

Paffa recentem animam, coeleftibus intulit aftris.

Dumque tulit; lumen capere atque ignefcere fenfit,

Luna volat altius illa:

845

Emifitque finu.

Flammiferumque trahens fpatiofo limite crinem

Stella micat, natique videns benefacta, fatetur

850

Effe fuis maiora, et vinci gaudet ab illo.

Hic fua praeferri quamquam vetat acta paternis;
Libera fama tamen, nullisque obnoxia iuffis,
Inuitum praefert; vnaque in parte repugnat.

855

[ocr errors]

Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus:
Aegea fic Thefeus, fic Pelea vincit Achilles.
Denique vt exemplis ipfos aequantibus vtar,
Sic et Saturnus minor eft Ioue. Iupiter arces.
Temperat aethereas, et mundi regna triformis :
Terra fub Augufto. pater eft et rector vterque.
Dî, precor, Aeneae comites, quibus enfis et ignis
Cefferunt, Dique indigetes, genitorque, Quirine:
Vrbis, et inuicti genitor, Gradiue, Quirini,
Veftaque Caefareos inter facrata Penates;

860

Et cum Caefarea tu, Phoebe domestice, Vefta,

895

Quique tenes altus Tarpeias Iupiter arces,

Quosque alios vati fas adpellare piumque;

Tarda fit illa dies, et noftro ferior aeuo,

Qua caput Auguftum, quem temperat, orbe relicto

Accedat coelo faueatque precantibus abfens.
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

Y

870

PER

PERORATIO.

Iamque
【amque opus exegi: quod nec Iouis ira, nec igħes,

Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetuftas.
Cum volet illa dies, quae nil nifi corporis huius
Jus habet, incerti fpatium mihi finiat aeui:
Parte tamen meliore mei fuper alta perennis
Aftra ferar, nomenque erit indelebile noftrum,
Quaque patet domitis Romana potentia terris ;
Ore legar populi. perque omnia faecula fama,
Si quid habent veri vatum praefagia, viuam.

875

« AnteriorContinua »