Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Gorgonis anguicomæ Perseus superator, et alis
Etherias ausus jactatis ire per auras;

705

Præferrer cunctis certe gener: addere tantis 700
Dotibus et meritum, faveant modo numina, tento.
Ut mea sit, servata mea virtute, paciscor."
Accipiunt legem, quis enim dubitaret? et orant,
Promittuntque super regnum dotale, parentes.
Ecce velut navis, præfixo concita rostro,
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis ;
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis,
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
Funda potest plumbo medii transmittere cœli ;
Quum subito juvenis, pedibus tellure repulsa, 710
Arduus in nubes abiit: ut in æquore summo
Umbra viri visa est, visam fera sævit in umbram.
Utque Jovis præpes, vacuo quum vidit in arvo
Præbentem Phobo liventia terga draconem,

Latinum; sed bene Burmann. monet, etiam, iii. Art. 415. Danaen clausam dici simpliciter. Facundum, fœcundans, ut i. 420. vivax, vitam dans.

701. Dotibus.] Dos, quidquid hominem aut rem aliquam commendat. Plin. I. Ep. xxiv. 5: prædiolum, quod commendatur his dotibus. Non ergo hic respici puto prisca tempora, quibus sponsus et sponsæ et parentibus ejus dotem afferre solebat.

703. Accipere legem formula solennis. Apollod. ἐπὶ τούτοις γενομένων opkwv. Super, insuper. Dotale, in dotem.

705. Ecce velut navis.] Non male delecta similitudo. Plin. Hist. Nat. IX. vi. 6. de balæna: Eminebat dorso multum super aquas, carina vice inversæ. Idem ibid. de orcis, balanas incursu, ceu liburnicarum rostris, fodiunt. Sulcat exquisitius, quam, findit. Vir

gil. Æneid. v. 158. sulcant vada salsa carina. Juvenes, remiges.

708. Balearica funda.] Balearium insularum incolas fuisse peritissimos funditores satis notum. Torto, quod torquetur, mittitur e funda. Pedibus, etc. ut vim adderet corpori. Vide ad ii. 786. In nubes aut ad astra abire dicuntur omnino qui se attollunt in Jam in pugna illa describenda, qua Perseus et ex aere et ex scopulo belluam aggreditur, plurimus est; neque in ea poetæ phantasiam desiderabis. Similitudo aquila hic melius adhibita, quam supra 362 sqq.

aera.

713. Vacua dici solent arva, quia non consita arbustis. Præbentem, etc. in sole jacentem. Liventia, cærulea, aut nigra. Heins. ad Silium,vii. 208. In aversum est notio primaria. Serpens captus sinuosa volumina versat, et sibilat ore Arduus insurgens. Virg. Æneid. xi. 755.

Occupat aversum; neu sæva retorqueat ora, 715
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues:

Sic celeri fissum præceps per inane volatu
Terga feræ pressit; dextroque frementis in armo
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.

Vulnere læsa gravi modo se sublimis in auras 720
Attollit; modo subdit aquis; modo more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis:
Quaque patent, nunc terga cavis super obsita
conchis,

724
Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato verberat ense.
Bellua pœniceo mixtos cum sanguine fluctus
Ore vomit: maduere graves aspergine pennæ ;
Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
Credere, conspexit scopulum; qui vertice summo
Stantibus exit aquis, operitur ab æquore moto.
Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistra,

717. Fissum præceps.] Lenzius e variis lectionibus præfert missus præpes, scilicet, Perseus. Non assentior. Male enim idem voc. in prothesi et in apodosi ponitur, ut Jovis præpes—sic præpes. Contra, præceps bene de celeri descensu. Valer. Flac. iv. 682. præceps ex æthere Pallas Insilit scopulos. Pressit, transfixit, aut petiit. Sic jugulum premere, Plin. I. Ep. xx. 14. Inane dixit aera cum Lucretio et Virgilio. Inachides, Perseus, Argivus ab Inacho, Argivorum rege. Abdere ferrum, ut alibi condere. Hamo: v. 80. hamatus ensis.

721. Modo more, etc.] Plin. IX. epist. xxiii, 5: exilit, mergitur, variosque orbes implicitat expeditque; confer Homer. Iliad. M. 41 sqq. Versat, scilicet se, ut sæpe volvere pro,

729

volvere se, apud alios. De conchis illis vide ad i. 333. Qua patent, qua conchæ nullæ. Verberat, cædit. Falcatus ensis, curvus gladius in modum falcis, harpe, quam Perseus vel invenit (Serv. ad Virg. Æneid. ix. 505,) vel a Mercurio (Apollod.) aut a Vulcano (Hygin. P. A. ii. 12.) accepit.

727. Bellua paniceo, etc.] Plinius, IX. iv. 3: Physeter ingentis columnæ modo se attollens diluviem quandam eructat. Maduere graves, madidæ et graves factæ sunt. Talaria illa Schol. Juven. ad Sat. iii. 117. pinnas talares vocat; Stat. i. Theb. 304. plantares alas. Stat mare, quando leviter succutitur, nec huc, nec illuc impetum capit. Senec. N. Q. v. pr. Exit elegantius, quam extat.

740

Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
Litora cum plausu clamor superasque Deorum
Implevere domos: gaudent, generumque salutant,
Auxiliumque domus servatoremque fatentur 736
Cassiope, Cepheusque pater: resoluta catenis
Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
Ipse manus hausta victrices abluit unda ;
Anguiferumque caput dura ne lædat arena,
Mollit humum foliis; natasque sub æquore virgas
Sternit, et imponit Phorcynidos ora Medusæ.
Virga recens, bibulaque etiamnum viva medulla,
Vim rapuit monstri, tactuque induruit hujus ;
Percepitque novum ramis et fronde rigorem. 745
At pelagi Nymphæ factum mirabile tentant
Pluribus in virgis, et idem contingere gaudent;
Seminaque ex illis iterant jactata per undas.
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,

733. Exigit ferrum, qui id summis viribus transigit: vide Intt. ad Silium, i. 642. Repetita, sæpius petita. Sic frequenter Ovidius, v. 473. repetita percussit pectora palmis; vi. 20. repetita vellera mollibat ; viii. 770. repetita robora cædebat. Superas domos. Clamor ascendit ad coelum. Nihil aliud. Generum salutant e formula solenni : Salve gener. Sic regem, poetam, salutare. Pretium, præmium.

739. Ipse manus, etc.] Prope Joppen ostendebatur aqua rutila, qua, interempto ceto, cruorem abluisse Perseus credebatur. Pausan. Messen. p. 370. Mollire, exquisitius, quam, tegere. Imponit ora. In Orphei Lith. Perseus Medusæ cæde pollutus ad litus accedit, ut et piaculum abluat, et se refrigeret. Interea calidum adhuc caput imponit virgis, quæ sanguine saturantur. Phorcynidos, cujus pater

Phorcus. Hesiod. Th. 270. Dicebatur quoque Phorcys, Phorcidos; vide ver. 774.

743. Viva eadem quæ recens, nondum marcida, in cujus medulla, vasis, succi adhuc. Rapuit vim, illico experta est vim illam. Induruit, saxeam naturam accepit; sed duritiem Schirach. creat ro hujus.

746. Pelagi Nymphas non ipse Ovidius addidit; sed et Orpheus in Lith. habet, quanquam ibi alia earum opera. Sanguinem enim, quo virgæ saturatæ, ita compingunt, ut lapis esse videatur. Tentant, admotis pluribus virgis capiti. Iterant jactata, repetitis vicibus spargunt. Jactare, serere, spargere.

749. Curaliis dedit Heinsius e Florentino S. Marci et Neapolitano pro coraliis, quia vetustiores Græci koupáλia et koupalla scripserunt. Regii nostri habent coraliis. Minime eadem na

Duritiem tacto capiant ut ab aere; quodque 750 Vimen in æquore erat, fiat super æquora saxum.

VI. Dîs tribus ille focos totidem de cespite ponit, Lævum Mercurio; dextrum tibi, bellica virgo; Ara Jovis media est: mactatur vacca Minervæ ; Alipedi vitulus; taurus tibi, summe Deorum. 755 Protinus Andromedan, et tanti præmia facti

tura est iis, quæ tacto ab aere et a tacto Medusæ capite durescunt. Sed Ovidius quæ de curaliorum natura tradebantur, mytho accommodare voluit. De iis etiam Plin. Hist. Nat. XXXII. ii. 11: Bacca candida sub aqua et molles: exemptæ confestim durantur et rubescunt. Aiunt, tactu protinus lapidescere. Verum hæc natura cortici tantum est, non interiori parti, quæ jum sub aqua dura reperitur. Vimen, i. q. virga. Claudian. x. 169 sq. : Vimen erat, dum stagna subit. Processerat undis: gemma fuit. Hinc lithophyta dicta. Hódie curalia animalculis originem debere creduntur, quanquam eam opinionem impugnat Mullerus, quem vide ad Linnæi Systema Naturæ, tom. vi. p. 643 sqq.

752-802. Medusa caput.] Inter pocula Perseus ipse narrat, qua arte Medusæ caput abstulerit. Est hæc fabula una ex antiquissimis, quam a Phoenicibus, qui Africam extremam adierant, haud dubie acceptam Græci Persei rebus inseruerunt. Narraverat eam Pherecydes; tractaverat etiam Æschyles in tragoedia Phorcides, qui idem, in Prometh. 798 sqq. de Gorgonibus earumque sororibus nonnulla habet. Nos eam haurimus ex Hesiodi Th. 270-285; Scut. Hercul. 216 sqq.; Eratosth. 22. quem transtulit Hygin. P. A. ii. 12; Apollon. II. iv. 2; Schol. Apollon. iv. 1515; Orphei carm. de Lapid. xv. 30 sqq. Studiose scriptores veteres quæsiverunt, quid veri sub ea lateat vid. Pausan. Corinth. p. 159.

ubi et suam et Procli sententiam affert. Ex Pausaniæ opinione, Medusa fuit regina eorum populorum, qui ad lacum Tritonidem in Africa habitabant. Ausa illa cum Perseo congredi, victa est et trucidata. Perseus admi

ratus ejus formam, caput ejus amputavit, atque secum in Græciam attulit, ubi sepultum est. Diodorus, lib. iv. censet, fuisse Gorgones feminas bellicosas in Africa, quemadmodum Amazones in Scythia; eas esse a Perseo debellatas. Aliam opinionem amplectitur Palæph. 32. aliam etiam Proclus, aliam rursus Didymus; sed omnes rem conjectura assequi conantur. Sacra fecit propter victoriam, quanquam et nuptias illa antecedere solebant. Fecit autem Minerva et Mercurio, quibus eximie carus, et a quibus adjutus in expeditione contra Medusam, quod reliqui mythici diserte tradunt. Focos, aras. Dexter focus assignatur Minervæ. Ea enim Jovi præ cæteris liberis cara, summos honores consequuta est; eique etiam hoc datum erat, ut semper ad dextram patris sederet, nec unquam a latere ejus discederet. Horat. I. Od. xii. 9: vide Spanhem. ad Callimachum, h. Apollod. ver. 29. et Lavac. Pal. ver. 132. Eandem igitur dignitatem ei concesserunt et poetæ et artifices; namque etiam in nummis multis Jovi σύνθρονος exhibetur. Cuique Deo certæ victimæ erant destinatæ, et cavebatur, ne aliena hostia quis placaretur. Plin. H. N. viii. 45.

760

Indotata rapit: tædas Hymenæus Amorque
Præcipiunt: largis satiantur odoribus ignes;
Sertaque dependent tectis; lotique, lyræque,
Tibiaque, et cantus, animi felicia læti
Argumenta, sonant: reseratis aurea valvis
Atria tota patent, pulchroque instructa paratu
Cephenum proceres ineunt convivia regis.
Postquam epulis functi, generosi munere Bacchi

756. Copula et turbat sensum, quod etiam Heinsius sensit, qui eam mutat in ut, sed melius abesset, ut præmia per appositionem additum esset. Indotata, sine regno, quod doti promiserant parentes, versu 705. Rapit. Idem Heinsius ex uno Gronovii et Barberino præfert capit. Non arbitror, poetam alludere consuetudini Romanæ, qua nova nupta e gremio matris rapi simulabatur, quæ erat Constant. Fanens. opinio; sed, si lectio sana, hoc verbum capio de ardore et festinatione, qua lætus Perseus, spreta dote, puellam ipsam sibi vindicat, et ad regiam Cephei ducit. Hinc etiam additur protinus et indotata.

758. Præcipiunt.] Pace recentiorum dicatur, præcutiunt est vox barbara cujus exemplum nullum in auctoribus reperitur; quare præcutit quod vides in loco infra citato Propertii corrigendum est.-Schirachius, qui admisit præcutiunt, interpretatur vel quatiunt simpliciter, vel ante nuptias quatiunt. Melius Gesner. in Thes. inter præferendum ante sponsum et sponsam, quatiunt. Debebat dicere præferunt, sed maluit illud, quia quati faces solebant. Propert. III. xiv. 16: Ipse Amor accensas præcutit ante faces. Præferebant eas plerumque servi; sed in his nuptiis id munus Hymenæus et Amor præstabant, quemadmodum in infaustis Terei nuptiis Eumenides. vi. 429. Ignes et pasci dicuntur, et, quando id largius fit, satiari. Suffi

mentis in ædibus accensis delectabantur lautiores in Oriente homines, forte valetudinis conservandæ causa. Eam in rem focus in medio tecto positus. Virgil. Æneid. vii. 13.

759. Sertis in omni lætitia, publica et privata, exornabant Veteres januas, maxime tamen in nuptiis: vide Sagittar. de Januis Vett. cap. 30. sect. 8 sqq. Lotique. Regii nostri habent et ubique, nec video quid mendi latere possit in hac lectione. Quid hic loti cum lyris et tibiis? Cl. Gierig interpretatur loti, tibiæ ex loti (vide infra;) ita habemus in hoc versu tibias et tibiam. Hanc repetitionem ingratam in mentem poetæ nostri, etsi paulo loquacioris, incidisse nunquam crediderim: vox ubique vim quandam habet ad consensum unanimem designandum. Argumenta, signa. Etiam apud Homer. Il. E. 493. in nuptiis υμέναιος, αὐλοὶ et φόρο μιγγες.

761. In atriis convivia habebantur. Vide Servium ad Virgil. Æn. i. 138; II. init. Aurea, vel omnino pulchra, vel instructa aureis ornamentis. Patent, quæ conspici possunt. Paratu, apparatu. Cephenum, etc. Cephenes sunt Æthiopes. Et legendum haud dubie Cephenum. Burmannus tamen Cephenis retinet, et cum regis conjungit.

764. Postquam epulis functi, etc.] Finitis demum epulis vinum sumebatur. Generosum, vini nobilissimi epitheton, ad ipsum Bacchum translatum.

« AnteriorContinua »