Imatges de pàgina
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Quaeritur interea, qui tantae pondera molis Suftineat, tantoque queat fuccedere regi. Deftinat imperio clarum praenuntia veri * Fama Numam. non ille fatis cognoffe Sabinae Gentis habet ritus : animo maiora capaci 6 Concipit : et quae fit rerum natura requirit. Huius amor curae, patria Curibusque reli&is, Fecit, ut Herculei penetraret ad hofpitis urbem. Graia quis Italicis auâor pofuiffet in oris Moenia quaerenti, fic e fenioribus unus Io Rettulit indigenis, veteris non infcius aevi: Diues ab Oceano bubus Ioue matus Iberis Litora felici tenuiffe Lacinia curfu Fertur: et armento teneras errante per herbas, Ipfe domum magni, nec inhofpita te&a, Crotonis I ; Intraffe; et requie longum relevaffe laborem ; Atque ita difcedens, Aeuo, dixiffe , nepotum Hic locus urbis erit ; promiffaque vera fuerunt. Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam Myfcelos, illius Dis acceptiffimus aeui. •ae Hunc fuper incumbens preffum grauitate foporis Clauiger adloquitur : Patrias , age, defere fedes : I, pete diuerfi lapidofas Aefaris undas. Et, nifi paruerit, multa ac metuenda minatur. Poft ea difcedunt pariter fomnusque Deusque. 2. - Surgit

[ocr errors]

Surgit Alemonides ; tacitaque recentia mente
Vifa refert : pugnatque diu fententia fecum.
Numen abire iubet : prohibent difcedere leges:
Poemaque mors pofita eft patriam mutare volenti.
Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, 3O
Et caput extulerat denfiffima fidereum nox:
Vifus adeffe idem Deus eft, eademque monere;
Et, nifi paruerit, plura et grauiora minari.
Pertimuit: patriumque fimul transferre parabat
In fedes penetrale nouas ; fit murmur in urbe : 35
Spretarumque agitur legum reus. utque peraéta eft
Cauffa prior , crimenque patet fine tefte probatum,
Squallidus ad fuperos tollens reus ora, manusque,
O cui ius coeli bis [ex fecere labores,
Fer, precor, inquit, opem: nam tu mihi criminis au€tor, 4o
Mos erat antiquus, miueis atrisque lapillis,
His dammare reos, illis abfoluere culpae.
Nunc quoque fic lata eft fententia triftis: et omnis
Calculus immitem demittitur ater in urnam.
Quae fimul effudit mumerandos verfa lapillos ; 4$
Omnibus e nigro color eft mutatus in album :
Candidaque Herculeo fententia munere faéla
Soluit Alemonidem. grates agit ille parenti
Amphitryoniadae: ventisque fauentibus aequor
Nauigat Ionium: Lacedaemoniumque Tarentum 6o
Praeterit, et Sybarin, Salentinumque Neaethum,
Thurinosque finus, Temefenque , et läpygis arua.
vixque pererratis, quae fpe&ant litora, terris,
Inuenit Aefarei fatalia fluminis ora:
Nec procul hinc tumulum, fub quo facrata Crotonis %$
Offa tegebat humus. iuffaque ibi moenia terra
Condidit : et nomen tumulati traxit in urbem.
Talia comftabat certa primordia fama
Effe loci, pofitaeque Italis in finibus urbis.

Vir fuit hic ortu Samius: fed fugerat una 6o
Et Samon et dominos ; odioque tyrannidis exful
Sponte erat. isque, licet coeli regione remotos,

Mente

Mente Deos adiit : et, quae natura megabat
Vifibus humanis, oculis ea pe&oris haufit.
Cumque animo, et vigili perfpexerat omnia cura ;
In medium difcenda dabat: coetusque filentum,
Diétaque mirantum, magni primordia mundi,
Et rerum cauffas, et quid natura, docebat:
Quid Deus : uude niues : quae fulminis effet origo:
Iuppiter, an venti, difcufla nube, tonarent;
Quid quateret terras ; qua fidera lege mearent;
Et quodcumque latet. primusque animalia menfis
Arguit imponi : primus quoque talibus ora
Doêta quidem foluit, fed non et credita, verbis:
Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
Corpora. funt fruges : funt deducentia ramos
Pondere poma fuo, tumidaeque in vitibus vuae:
Sunt herbae dulces: funt, quae mitefcere flamma,
Mollirique queant. nec vobis la&teus humor
Eripitur, nec mella Thymi redolentia florem.
Prodiga diuitias, alimentaque mitia tellus
Suggerit: atque epulas fiae caede et fanguine praebet.
Carne ferae fedant ieiunia: nec tamen omnes.
Quippe equus, et pecudes, armentaque gramine viuunt.
At quibus ingenium eft immanfuetumque ferumque,
Armeniae tigres, iracundique leones,
Cumque lupis urfi , dapibus cum fanguine gaudent.
Heu quantum fcelus eft , in vifcera vifcera condi,
Congeftoque auidum pinguefcere corpore corpus;
Alteriusque animantem animantis viuere leto !
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
Terra parit, nil te nifi triftia mandere faeuo
Vulnera dente iuuat, ritusque referre Cyclopum?
Nec, nifi perdideris alium, placare voracis,
Et male morati poteris ieiunia ventris?
At vetus illa aetas, cui fecimus Aurea nomen,
Foetibus arboreis, et, quas humus educat, herbis
Fortunata fuit: nec polluit ora cruore.
Tunc et aues tutae mouere per aëra pennas ;

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Et lepus impauidus mediis errauit in agris: IcXo
Nec fua credulitas pifcem fufpenderat hamo:
Cun&a fine infidiis, nullamque timentia fraudem ,
Plenaque pacis erant. poftquam non utilis au£tor
Vi&ibus inuidit, (quisquis fuit ille virorum)
Corporeasque dapes auidam demerfit in aluum; Io5
Fecit iter fceleri: primaque e caede ferarum
Incaluiffe putem maculatum fanguine ferrum :
Idque fatis fuerat: noftrumque petentia letum
Corpora miffa neci , falua pietate, fatemur:
Sed quam danda neci, tam mom epulanda fuerunt. I Io.
Longius inde nefas abiit: et prima putatur
Hoftia fus meruiffe mori ; quia femina pando
Eruerit roftro, fpemque interceperit anni.
Vite caper morfa Bacchi mactandus ad aras
Ducitur ultoris. nocuit fua culpa duobus, I 1 5
Quid meruiftis oues, placidum pecus, inque tuendos
Natum homines, pleno quae fertis in ubere neétar ?
Mollia quae nobis veftras velamina lanas
Praebetis : vitaque magis, quam morte, iuuatis.
Quid meruere boues, animal fine fraude dolisque, 12o
Innocuum , fimplex', natum tolerare labores?
Immemor eft demum, nec frugum munere dignus,
Qui potuit curui demto modo pondere aratri
Ruricolam ma&are fuum : qui trita labore
Illa, quibus toties durum renouauerat aruum, 125
Tot dederat meffes , percuffit colla fecuri.
Nec fatis eft, quod tale nefas committitur: ipfos
Infcripfere Deos fceleri: numenque fupernum
Caede laboriferi credunt gaudere iuuenci.
Vi&tima labe carens, et praeftantiffima forma, I3O
(Nam placuiffe nocet) vittis praefignis et auro,
Siftitur ante aras ; auditque ignara precantem :
Imponique fuae videt inter cornua fronti,
Quas coluit fruges: percuffaque fanguine cultros
Inficit in liquida praeuifos forfitan unda. 135
Protinus ereptas viuenti pectore fibras

- Infpi

Infpiciunt: mentesque deum fcrutantur in illis.
Vnde fames homini vetitorum tanta ciborum?
Audetis vefci , genus o mortale ? quod, oro,
Ne facite: et monitis animos aduertite noftris. I 4o
Cumque boum dabitis caeforum membra palato;
Mandere vos veftros fcite et fentite colonos.
Et quoniam Deus ora mouet ; fequar ora mouentem
Rite Deum ; Delphosque meos, ipfumque recludam
Aethera; et auguftae referabo oracula mentis. I 45
Magna, nec ingeniis eueftigata priorum,
Quaeque diu latuere, canam. iuuat ire per alta
Aftra: iuuat terris et inerti fede reli&tis,
Nube vehi ; validique huineris infiftere Atlantis:
Palantesque animos paffim , ac rationis egentes 1 so
Defpeétare procul, trepidosque, obitumque timentes
Sic exhortari ; feriemque euoluere fati.

O genus attonitum gelidae formidine mortis!
Quid Styga, quid tenebras, quid nomina vana timetis,
Materiem vatum , falfique piacula mundi ? 1 5 §
Corpora fiue rogus flamma, feu tabe vetuftas
Abftulerit, mala poffe pati non ulla putetis.
Morte carent animae: femperque, priore reliéta
Sede, nouis habitant domibus viuuntque receptae.
Ipfe ego (nam memini) Troiani tempore belli 1 6o
Panthoïdes Euphorbus eram : cui peétore quondam
Sedit in aduerfo grauis hafta minoris Atridae.
Cognoui clypeum, laeuae geftamina noftrae,
Nuper Abanteîs templo Iunonis in Argis.
Omnia mutantur: nihil interit. errat, et illinc 16s
Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
Spiritus: eque feris humana in corpora tranfit,
Inque feras nofter: nec tempore deperit ullo.
Vtque nouis fragilis fignatur cera figuris,
Nec manet ut fuerat , nec formas feruat easdem ; 17o
Sed tamen ipfa eadem eft : animam fic femper eamdem
EfTe, fed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas fit viéta cupidine ventris,

« AnteriorContinua »