Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Eacus huic pater est, qui jura silentibus illic 25
Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget.
Æacon agnoscit summus, prolemque fatetur
Juppiter esse suam: sic ab Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in causa prosit, Achivi,
Si mihi cum magno non est communis Achille. 30
Frater erat; fraterna peto: quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit Æacidis alienæ nomina gentis?

An quod in arma prior, nulloque sub indice veni,

25. Eacus-qui jura, etc.] Plerique tamen veteres non nisi duos judices infernales agnoscunt, Minoa et Rhadamanthum. Eacus potius Plutonis claviger ferebatur; vide Fischer. ad Æschinem Axioch. s. 19: sed non mirum, si Ajax glorians illud maluit. Vide omnino Heynii Exc. xi. ad Virg. Æneid. vi. Jura silentibus illic Reddit; multi silentibus umbris ; sed Burmannus docet silentes absolute interdum dici silentes umbras (Regii codices silentibus illic ;) et pro, apud inferos, satis acerbe, illic, ubi Sisyphon saxum grave urget. Sisyphus enim latro Anticleam, Ulyssis matrem, quum ad Laertem duceretur, compressit, ex quo concubitu Ulysses natus: duplex igitur inest convicium. Apud Euripidem, Iph. Aul. 524. Ulysses dicitur Σισύφειον σπέρμα, quod fuxit fortasse inde, quia Ulysses ingenio similior Sisypho, quam Laerti. Urget, premit, degravat; nam secundum Propertium, II. xvi. 30. et alios, Sisyphus saxum cervicibus impositum apud inferos gestat. Sed quum illud etiam volvere dicatur, æque bene se habet duorum MSS. Stroz. et Barber. lectio, Æolides s.g. Sisyphus urget, ut iv. 499. "Aut petis, aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum;" vide Burmannum. Regii codices nihil mutant: et bene saxum,

semper imminens ac prope ruiturum, est subjectum verbi urgere; quanquam locum citatum non damnem.

28. Ab Jove tertius Ajax, id est, pronepos; acus enim ab Jove pri

mus, secundus Telamon.

29. Series, vulgo genealogia; Statius, Theb. vi. 269. series antiqua parentum; Silius, i. 88. series nepotum. Frater pro patrueli, et hoc loco cum delectu. Telamon et Peleus fratres erant, ab hoc Achilles, ab illo Ajax. Inserit; plerique (et Regii cod.) inseris. Inseri eleganter dicuntur, qui in alienam gentem vel adoptantur vel se ingerunt, voc. ab insitione surculorum petito; Phædrus, III. iii. 10. insitivi liberi, spurii. Nomina alienæ gentis melius, quam, se, quia in serie scribuntur nomina; Plinius paneg. xxxvii. 7. impie his nominibus inseri publica

num.

34. An quod in arma prior, etc.] Quum non haberet Ajax, cur sua facta commemoraret, quæ ipsi viderant Græci, copiosus est in Ulyssis sceleribus detegendis. An quod-mihi? Indignantis et irridentis animi est, rogare, ne ea nobis obsint, quæ prodesse nobis vel maxime in causa debent, ut ix. 21 sq. et infra ver. 135 sq. Antisth. p. 56. tantum de Ulysse: ög οὐχ ἑκὼν, ἀλλ ̓ ἄκων ἀφίκται εἰς Τροί

Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille, 35
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto: donec sollertior isto,

40

Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla:
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset;

ar et de Ajace, ὃς πρῶτος ἀεὶ καὶ μόνος τέταγμαι. Nullo sub indice, ut apud Florum, iv. 8. sub percussore mori. In his, sub causam efficientem notat. De simulata Ulyssis insania vide Hygini fabulam 95: "Ei erat responsum si ad Trojam îsset, post vicesimum annum, solum, sociis perditis, egentem domum rediturum. Itaque quum sciret ad se oratores venturos, insaniam simulans, pileum sumpsit, et equum cum bove junxit ad aratrum. Quem Palamedes (Nauplii filius) ut vidit, sensit simulare, atque Telemachum filium ejus, cunis sublatum, aratro ei subjecit, et ait: simulatione deposita, inter conjuratos veni." De Telemacho res paulo aliter in carmine Cyprio narratur. Ægre certe impelli potuit, ut adversus Trojanos proficisceretur; Homerus, Od. 2. 119. Idem, sed obscurius, Ulyssi objicitur apud Quintum Calabr. 193. Sed totum hoc tragici post Homerum finxerunt, monente etiam Cicerone, Offic. iii. 26. ubi de honestate hujus consilii disputat. Ibidem habes hoc idem crimen a poeta antiquo tractatum. Sollertior, callidior; Quintus Calab. 199. og σio piprepog čoke Biy καὶ ἐΰφρονι βουλῇ. Sibi inutilior, suæ saluti minus consulens; vide ad ver. 59. In arma (vel ad arma) trahere, vocare, venire, mittere amant poctæ. Commode in rem suam utitur illa si

mulatione, Optima nunc sumat, etc. quibus verbis indignitas rei rursus exprimitur. Inhonorati, nullo præmio affecti. Ad prima pericula pro, primi ad pericula, ut ver. 36. ultima qui cepit pro, ultimus.

43. Furor ille; unus Heinsii furor illi, quod non improbat Burmannus, modo distinguas post furor. Nec comes, etc. Quint. Calaber, 194. g μὴ ὤφειλες ἱκέσθαι. Tum eadem, quæ hic, exempla commemorantur, Philoctetæ et Palamedis, sed justo brevius, et sine affectuum commotione. Hortator scelerum, Ulysses, ex Virgil. Æn. vi. 529. Pœantia proles, Philocteta, Poeantis filius, sagittas ab Hercule acceperat (ix. 232.) quibus instructus interfuit bello Trojano. Sed in intinere ex colubri morsu in insaniam versus in insula Lemno a Græcis est relictus. Hujus rei culpam in Ulyssem confert Ajax. Agamemnonis jussu factum esse tradit Hyginus, fabul. 102; sine dubio suaserat Ulysses Agamemnoni, ut juberet. Jam quid in hac insula per integrum prope decennium peregerit, quantosque cruciatus pertulerit, breviter hic tangitur, quia ad Græcos loquebatur, quibus illa nota; singula tamen valent ad commiserationem faciendam, invidiamque creandam Ulyssi. Longiore narratione, eaque luctu plenissima exponitur a Quint. Calabro, ix. 352–396. ubi Diomedes

45

Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum! non te, Pœantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet;
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris,
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris
Quæ meruit: quæ, si Dî sunt, non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
Heu! pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque, aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis:
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen.
Mallet et infelix Palamedes esse relictus!

et Ulysses legati ad eum veniunt, ut, quum sine ejus sagittis Ilium expugnari non posse in fatis esset (unde mox debita, destinata, Trojanis fatis, Trojano excidio, spicula,) ipsum arcesserent. Ex Attio, qui post Sophoclem, cujus Philoct. extat, et Euripidem hoc argumentum tractaverat, passim versiculos laudat Cicero, et Philoctetæ exemplo utitur in disputationibus de perferendis doloribus; Fin. ii. 29; v. 11; Tusc. ii. 7.

48. Gemitu, cum gemitu; Cicero, Tusc. d. 1. 64 Aspice Philoctetam! Cui concedendum est gementi. Ipsum enim Herculem viderat in Eta magnitudine dolorum ejulantem." Precaris, imprecaris. Si Di sunt, quum Dî sint: si nunc, ut sæpe, affirmantis est, non autem dubitantis.

50. Eadem nobis, Græca syntaxis, Tavrà nuiv, eadem in quæ nos; Cic. Famil. ix. 6. quod non idem illis censuissemus. Una redundanter additum. Fractus morbo fameque; Quint. Calaber, 367 sqq. Velatur, Philocteta apud Attium: "Configo tardus celeres, stans volatiles, Pro veste pennis membra textis contegens;" confer Q.

50

55

Calabrum, 358. et Cic. Fin. v. 11. Alitur, Sophocl. ver. 288 s. Exercet spicula, ut apud Attium: "Ingemiscimus, Quod hæc pennigero, non armigero in corpore, Exerceantur tela." Debita spicula; vide supra ad ver. 45.

56. Mallet et Palamedes, etc.] Jam Philoctetæ exemplum luctu plenissimum, et ad invidiam Ulyssi faciendam aptissimum; tamen magis etiam lugendum Palamedem prædicat Ulyssis culpa. De tristi Palamedis sorte vide Hyginum, fab. 105. Exposita jam erat in Carmine Cyprio; et attingitur etiam a Virgilio, Æn. ii. 82 sqq. quanquam alia ibi odii causa commemoratur: sed nec hujus rei mentionem fecit Homerus : adeo multa rebus Trojanis addiderunt posteriores poetæ! Male convicti, magno suo dolore, in damnum suum convicti. Ita, ut dixi, usurpari docet Drakenb. ad Silium, xiii. 50; ita Seneca, Suas. V: Errat circa damna sua, et que male expertus est, vota deponit. Ut sequentia intelligantur, notanda sunt hæc Ulysses captivo Phrygi epistolam Priami nomine ad Palamedem seriptam dedit, in qua ille huic mag

61

Viveret, aut certe letum sine crimine haberet:
Quem male convicti nimium memor iste furoris
Prodere rem Danaam finxit; fictumque probavit
Crimen ; et ostendit, quod jam præfoderat, aurum,
Ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
Aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
Esse rear nullum; qui, quum imploraret Ulixen
Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est: non hæc mihi crimina fingi,
Scit bene Tydides; qui nomine sæpe vocatum
Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico.
Aspiciunt oculis Superi mortalia justis.

nam vim auri pollicebatur, si ex composito castra Græca proderet. Simul militem misit, qui Phrygem non longe a castris interficeret. Epistola reperta, quum Palamedes ad Agamemnonem perductus rem negaret, Græci, auctore Ulysse, in tentorio quæsiverunt, inveneruntque aurum, quod Ulysses noctu clam ibi obruerat.

63. Qui licet eloquio, etc.] Transitus justo argutior: fidum vocat, quia tanto majus crimen, fidum socium deserere. Lenzius conjungit eloquio fidum, id est, fretum eloquentia, ut xi. 125. de Nesso, ope fidis equina. Sed primum dubito, an fidus dicatur pro, fidens; deinde Nestor nihil moliebatur eloquentia sua fretus. Denique major inest vis, si eloquio cum vincat conjungamus. De Ulyssis facundia vide Homer. Il. r. 222. Pro fidum quoque, Basileensis fidum sibi, quod efficacius. Desertum ut Nestora; septem libri non habent ut; vide Burmannum ad Quintilian. decl. xi. 7. Quum Græci fulmine Jovis consternati fugerent, Nestor relictus est tar

70

ditate equi, Paridis hasta in summo vertice vulnerati. Hectore igitur irruente, Diomedes in senis auxilium imploravit Ulyssem, sed frustra; et ni Diomedes ipse auxilio occurrisset, haud dubie interiisset Nestor; Ulysses fugam jam paraverat; II. . 80. Proditus gravius quam desertus. Trepido, præ metu celeriter fugienti. Exprobravit; alludit ad verba quæ Homerus, ver. 94. Diomedi attribuit: Πῆ φεύγεις, μετὰ νῶτα βαλών, κακὸς ὣς, ὁμίλῳ.

70. Aspiciunt Superi, etc.] Gravis hæc sententia eo pertinet, quod auxilio mox ipse egebat, qui non tulerat.

Mortalia absolute et substantive ponitur, res humanæ ; vide Bentleium ad Horat. Art. Poet. 68. Eget auxilio : egebat autem Ulysses, quum Trojanorum cohortes in eum, Soci hasta vulneratum, irruerent; tum ter ita clamabat, ὅσον κεφαλὴ χάδε φωτός II. A. 461. Atque hæc ignominiose admodum hic narrantur, Ulyssemque faciunt ignavam mulierem. Legem sibi dixerat, conditionem ipse præ

En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit,
Sic linquendus erat; legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios: adsum, videoque trementem
Pallentemque metu, ac trepidantem morte futura.
Opposui molem clypei; texique jacentem;
Servavique animam, minimum est hoc laudis, iner-
Si perstas certare, locum redeamus in illum: [tem.
Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque ti-

morem;

75

81

Post clypeumque late: et mecum contende sub
At postquam eripui, cui standi vulnera vires [illo.
Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
Hector adest, secumque Deos in prælia ducit;
Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe;
Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris!
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem 85
Cominus ingenti resupinum pondere fudi.

scripserat, qua tractandus esset. Adsum cum Menelao. Molem clypei; Hom. ver. 485. φέρων σάκος ήΰτε πύργον. Idem beneficium ingrato exprobrat apud Quint. Cal. 201 sqq. sed non tam graphice et contumeliose, ut hic jacentem. Apud Homerum etiam vulneratus fortiter pugnat, et postea Menelaus eum manu ducit e prælio.

82. Secum Deos in prælia ducit.] Apollo missus a Jove anteibat Hectorem, nube tectus ægideque armatus, terrebatque Græcos, ut fugerent; vide Homer. II. O. 220 sqq. 307. 326. Verum non tum pondere, id est, saxo, fundebat, ad terram dabat, Hectorem, sed hoc jam antea factum erat; II. E. 416 sqq. Itaque Ovidius aut diversa miscuit, aut alios auctores secutus est, et quidem eosdem, quos Dictys Cretensis, qui lib. ii. ubi de pugna ad naves Græcorum loquitur, Tum jam cedentibus, inquit, acrior insistens

Ajax, Hectorem, qui adversum eum promptius steterat, ictum immani saxo, ac mox consternatum ejicit." Trahit terrorem exquisitius, quam, facit terrorem. Cominus ex uno MS. Oxon. recepit Heinsius pro eminus, quod reliqui tuentur omnes. Causam reddit hanc: "plus enim laudis Ajaci, quod cominus cum Hectore erat congressus, quam si eminus congressus fuisset." Verum hoc non sufficit. Lenzius contra putat, rò eminus magis testari Ajacis robur. Apud Homerum quidem lapide fundit Hectorem, postquam is se jam receperat ad suos, adeoque eminus; sed apud Dictyn cominus. Codices Regii habent eminus, quod prætulerim tum propter Homeri testimonium, tum propter rationem a Lenzio allatam. Resupinum ;

To apud Homerum plerunque cadunt vulnerati.

« AnteriorContinua »