Imatges de pàgina
PDF

Me cupit: Elige, ait, virgo Cumaea, quid optes; 13 $
Optatis potiere tuis, ego pulueris haufti
Oftendens cumulum , quot haberet corpora puluis,
Tot mihi natales contingere vana rogaui.
Excidit, optarem iuuenes quoque protinus annos.
Hos tamen ille mihi dabat, aeternamque iuuentam, I40
Si Venerem paterer. contemto munere Phoebi
Innuba permaneo. fed iam felicior aetas
Terga dedit : tremuloque gradu venit aegra fene&us;
Quae patienda diu eft. nam iam mihi fecula feptem
Aëta vides: fupereft, numeros ut pulueris aequem, I45
Ter centum meffes, ter centum mufta videre.
Tempus erit, cum me de tanto corpore paruam
Longa dies faciat: confumtaque membra fene&ta,
Ad minimum redigantur onus. nec amata videbor, -
Nec placuiffe Deo. Phoebus quoque forfìtàm ipfe I$o
Vel non agnofcet, vel dilexiffe-negabit.
Vsque adeo mutata ferar: nullique videnda;
Voce tamen nofcar. vocem mihi fata relinquent.

Talia conuexum per iter mémorante Sibylla,
Sedibus Euboïcam Stygiis emergit in urbem 155
Troïus Aeneas : facrisque e more litatis,
Litora adit, nondum nutricis habentia momen.
Hic quoque fubftiterat poft taedia longa laborum
Neritius Macareus, comes experientis Vlixei.
Defertum quondam mediis qui rupibus Aetnae - 16o
Nofcit Achaemeniden : improuifoque repertum -
Viuere miratus, Qui te cafusue, Deusue,
Seruat Achaemenide ? cur , inquit, barbara Graium
Prora vehit? petitur veftrae quae terra carinae ?
Talia quaerenti iam mon hirfutus amiétu, I65
Iam fuus, et fpinis conferto tegmine nullis,
Fatur Achaemenides: Iterum Polyphemon, et illos
Adfpiciam fluidos humano fanguine ri&us ;
Hac mihi fi potior domus eft Ithaceque carina ;
Si minus Aenean veneror genitore, nec umquam I7o
Effe fatis potero, praeftem licet omnia, gratus.

Quod |

Quod loquor , et fpiro 3 coelumque et fidera Solis
Refpicio, (poffimne ingratus , et immemor effe ?)
Ille dedit. quod non anima haec Cyclopis in ora
Venit : et ut lumen iam nunc vitale relinquam 5 17$
Aut tumulo , atit certe non illa condar in aluo. -
Quid mihi tunc animi (nifi fi timor abftulit omnem
senfum animumque) fuit 5 cum vos petere alta reli&us
Aequora profpexi ? volui inclamare ; fed hofti
prodere me timui: veftrae quoque clamor Vlixis I8o
paene rati nocuit. vidi, cum monte reuulfo
Immanem fcopulum medias permifit in undas.
vidi iterum , veluti tormenti viribus a&ta,
vaßa giganteo iaculantem faxa lacerto.
Et, me deprimeret flu&tusue lapisue carinam , 185
pertimui ; iam me non effe oblitus in illa.
v, vero fuga vos ab acerba morte remouit 5
Ille quidem totam fremebundus obambulat Aetnam ,
praetentatque manu filuas ; et luminis orbus
Rupibus incurfat: foedataque brachia tabo · I9e
In mare protendens, gentem exfecratur Achiuam.
Atque ait: O fi quis referat mihi cafus Vlixen,
Aut aliquem e fociis, in quem mea faeuiat ira ,
vifcera cuius edam , cuius viuentia dextra
|Membra mea laniem, cuius mihi fanguis inundet 196
Guttur, et elifi trepident fub dentibus artus;
Quam nullum, aut leue fit damnum mihi lucis ademtae!
Haec, et pyra ferox. me luridus occupat horror ,
Spe&antem vultus etiamnum caede madentes,
crudelesque manus, et inanem luminis orbe* • 2o6
Membraque, et humano concretam fanguine barbam.
Mors erat ante oculos ; minimum tamen illa malorum.
Et iam pren(urum , iam iam mea vifcera rebar
In fua merfurum: mentique haerebat imago
Temporis illius, quo vidi bina meorum 2o5
Ter quater adfiigi fociorum corpora terrae.
Quae fuper ipfe iacens, hirfuti more leonis ,
vifceraque, et carnes, cumque albis offa medullis,

T 4 Seman*

Semanimesque artus auidam condebat in aluum. Me tremor inuafit. ftabam fine fanguine maeftus: 2to Mandentemque videns, eie&antemque cruentas Òre dapes, et fruftra mero glomerata vomentem, Talia fingebam mifero mihi fata parari. Perque dies multos latitans, omnemque tremifcens Ad ftrepitum ,. mortemque timens, cupidusque moriri, 2I5 Glande famem pellens, et mixta frondibus herba, Solus, inops, exfpes: leto poenaeque reli&us, Haud procul adfpexi longo poft tempore nauim : Orauique fugam geftu, ad litusque cucurri: Et moui: Graiumque ratis Troiana recepit. 22o Tu quoque pande tuos, comitum gratiffime, cafus, Et ducis, et turbae, quae tecum credita ponto eft. Aeolon ille refert Tufco regnare profundo ; Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos : Quos bouis inclufos tergo, memorabile munus, 425 Dulichium fumfiffe ducem : flatuque fecundo Lucibus iffe nouem, et terram adfpexiffe petitam: Proxima poft nonam cum fefe Aurora moueret; Inuidia focios, praedaeque cupidine du&os, Effe ratos aurum, demfiffe ligamina ventis: 23O Cum quibus iffe retro, per quas modo venera, nndas, Aeoliique ratem portus repetiffe tyranni. Inde Lami veterem Laeftrygonis, inquit, in urbem Venimus. Antiphates terra regnabat in illa. Miffus ad hunc ego fum, numero comitante duorumq: 235 Vixque fuga quaefita falus comitique mihique. Tertius e nobis Laeftrygonis impia tinxit Ora cruore fuo : fugientibus inftat, et agmen Concitat Antiphates. coëunt, et faxa trabesque Continuant: merguntque viros, merguntque carinas. 24o Vna tamen, quae nos, ipfumque vehebat Vlixem, Effugit. amiffa fbciorum parte, dolentes, Multaque conquefti terris adlabimur illis, Quas procul hinc cernis. procul hinc tibi (cerne) videnda eft Infula, vifa mihi. tuque, o iuftiffime Troum, 245 Nate

Nate Dea (neque enim finito Marte vocandus
Hoftis es, Aenea) moneo , fuge litora Circes.
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu
Antiphatae memores, immanfuetique Cyclopis,
Ire negabamus ; et te&ta ignota fubire.
Sorte fumus le&ti. fors me , fidumque Polyten,
Eurylochumque fimul, nimiique Elpenora vimi,
Bisque nouem focios Circaea ad moenia mifit.
Quae fimul attigimus, ftetimusque in limine te&i;
Mille lupi , mixtaeque lupis urfaeque leaeque
Occurfu fecere metum : fed nulla timenda,
Nullaque erat noftro faélura in corpore vulnus.
Quin etiam blandas movere per aera caudas ,
Noftraque adulantes comitant veftigia; donec
Excipiunt famulae, perque atria marmore te&ta
Ad dominam ducunt. pulchro fedet illa receffu
Sublimis folio ; pallamque induta nitentem,
Infuper aurato circumuelatur amiétu.
INereides Nymphaeque fimul , quae vellera motis
Mulla trahunt digitis, nec fila fequentia ducunt,
Gramina difponunt ; fparfosque fine ordine flores
Secernunt calathis , variasque coloribus luerbas.
Ipfa, quod hae faciunt, opus exigit: ipfa quis ufus
Quoque fit in folio, quae fit concordia mixtis
Nouit: et aduertens penfas examinat herbas.
Haec vbi nos vidit, di&ta acceptaque falute
Diffudit vultus, et reddidit ommia votis.
Nec mora ; mifceri tofti iubet hordea grani,
Mellaque, vimque meri, et cum la&e coagula paffb,
Quique fub hac lateant furtim dulcedine , fuccos
Adiicit. accipimus facra data pocula dextra.
Quae fimul arenti fitientes haufimus ore,
Et tetigit fummos virga Dea dira caRìllos;
(Et pudet, et referam) fetis horrefcere coepi,
Mec iam poffe loqui; pro verbis edere raucum
Murmur ; et in terram toto procumbere vultu :
Osque meum fenfi pando occallefcere roftro;

T $.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Colla tumere toris: et qua modo pocula parte
Sumta mihi fuerant, illa veftigia feci.
Cumque eadem paffis (tantum medicamina poffunt) 28$
Claudor hara: folumque fuis caruiffè figura
Vidimus Eurylochum : folus data pocula fugit.
Quae nifi vitaffet, pecoris pars una manerem
Nunc quoque fetigeri. nec tantae cladis ab illo
Certior ad Circen ultor venifTet Vlixes. 296
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album ;
Moly vocant Superi. nigra radice tenetur.
Tutus eo, monitisque fimul coeleftibus intrat
Ille domum Circes: et ad infidiofa vocatus
Pocula, conantem virga mulcere capillos 295
Reppulit; et ftri&o pauidam deterruit enfe.
Inde fides, dextraeque datae: thalamoque receptus
Coniugii dotem, fociorum corpora, pofcit.
Spargimur innocuae fuccis melioribus herbae,
Percutimurque caput conuerfae verbere virgae: 3oo
Verbaque dicuntur di&is contraria verbis.
Quo magis illa canit, magis hoc tellure leuati
Erigimur: fetaeque cadunt, bifidosque relinquit
Rima pedes. redeunt humeri: fubie&a lacertis
Brachia funt. flentem flentes ample&imur illum: 3o5
Haeremusque ducis collo: nec verba locuti
Vlla priora fumus, quam nos teftantia gratos.
Annua nos illic tenuit mora: multaque praefens
Tempore tam longo vidi, multa auribus haufi.
Hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una 3Io
Quattuor e famulis, ad talia facra paratis.
Cum duce namque meo Circe dum fola moratur,
Illa mihi niueo fa&um de marmore fignum
Oftendit iuuenile, gerens in vertice picum,
Aede facra pofitum, multisque infigne coronis. 3 I §
Quis foret, et quare facra coleretur in aede,
Cur hanc ferret auem, quaerenti, et fcire volenti ,
Accipe, ait, Macareu : dominaeque potentia quae fit,
Hinc quoque difce, meae. tu di&is adiice mentem.

« AnteriorContinua »