Imatges de pàgina
PDF

30

Et muræna ferox, teretis sibi conscia tergi,
Ad laxata magis conversa foramina retis,
Tandem permultos evadit lubrica flexus,
Exemploque nocet, cunctis intervenit una.
At contrà scopulis crinali corpore segnis
Polypus hæret, et hac eludit retia fraude,
Et sub lege loci sumit mutatque colorem;
Semper ei similis, quem contigit. Atque ubi prædam
Pendentem setis avidus rapit, hîc quoque fallit
Elato calamo, cùm demum emersus in auras
Brachia dissolvit, populatumque exspuit hamum.
At Mugil caudâ pendentem everberat escam,
Excussamque legit. Lupus acri concitus irâ,
Discursu fertur vario, fluctusque ferentes
Prosequitur, quassatque caput, dum vulnere sævus
Laxato cadat hamus, et ora patentia linquat.
Nec proprias vires nescit Muræna nocendi :
Auxilioque sui, morsu nec cominus acri
Deficit, aut animos ponit captiva minaces.
Anthias his, tergo quæ concutit, utitur armis,
Vim spinæ novitque suæ, versoque supinus
Corpore lina secat, fixumque intercipit hamum.

[ocr errors]

Cetera quæ densas habitant animalia silvas,
Aut vani quatiunt semper lymphata timores,
Aut trahit in præceps non sana ferocia mentis. 50
Ipsa sequi Natura monet, vel cominus ire.
Impiger ecce Leo venantum sternere pergit
Agmina, et adversis infert sua pectora telis.
Quoque venit, fidens magis et sublatior ardet,
Concussitque toros, et viribus addidit iram.
* Prodidit; atque suo properat sibi robore letum.
Fodus Lucanis provolvitur Ursus ab antris,
Quid nisi pondus iners, stolidæque ferocia mentis ?
Actus Aper setis iram denuntiat hirtis :
Et ruit oppositi nitens in vulnera ferri,
Pressus et emisso moritur per viscera telo.
Altera pars fidens pedibus, dat terga sequenti,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ut pavidi Lepores, ut fulvo tergore Damæ,
Et cauto fugiens Cervus sine fine timore.
[Ipsa sequi natura docet, vel cominus ire.]
Hic generosus honos, et gloria major Equorum :
Nam capiunt animis palmam, gaudentque triumpho.
Seu septem spatiis Circo meruere coronam;
Nonne vides, victor quantò sublimiùs altum
Attollat caput, et vulgi se venditet auræ ?
Celsave cùm caso decoratur terga leone,
Quàm tumidus, quantoque venit spectabilis actu,
* Compescatque solum generoso concita pulsu
Ungula sub spoliis graviter redeuntis opimis ?
Quid laus prima Canum? quibus est audacia præceps,
Venandique sagax virtus, viresque sequendi.
Quæ nunc elatis rimantur naribus auras.
Et nunc demisso quærunt vestigia rostro;
Et produnt clamore feram, dominumque vocando
Increpitant. Quem si collatis effugit armis, 80
Insequitur tumulosque canis camposque per omnes.
Noster in arte labor positus: spes omnis in illâ.
Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes
Admoneam, vastique maris tentare profundum.
Inter utrumque loci meliùs moderabere funem.
Aspera num saxis loca sint. Nam talia lentos
Deposcunt calamos: at purum retia litus.
Num mons horrentes demittat celsior umbras
In mare. Nam variè quidam fugiuntque petuntque.
Num vada subnatis imo viridentur ab herbis. 90

[ocr errors][merged small]

Objectetque moras, et molli serviat algæ.
Descripsit sedes variè Natura profundi:
Nec cunctos unà voluit consistere pisces.
Nam gaudent pelago, quales Scombrique, Bovesque,
Hippuri celeres, et nigro tergore Milvi ;
At pretiosus Helops, nostris incognitus undis ;
Ac durus Xiphias, ictu non mitior ensis :
Et pavidi magno fugientes agmine Thunni:
Parva Echenëis adest (mirum) mora puppibus ingens:
VOL. I.

2 B

Tuque comes rátium, tractique per æquora sulci,
Qui semper spumas sequeris, Pompile, nitentes: 101
Cercyrosque ferox, scopulorum fine moratus :
Cantharus, ingratus succo: tum concolor illi
Orphas, cæruleâque rubens Erythinus in undâ :
Insignis Sargusque notis, insignis et alis :
Et superauratâ Sparulus cervice refulgens;
Et rutilus Pagur, et fulvi Synodontes, et ex se
Concipiens Channe, gemino fraudata parente,
Tum viridis squamis, parvo Saxatilis ore,
Et rarus Faber, et pictæ Mormyres, et auri 110
Chrysophrys imitata decus : tum corporis Umbræ
Liventis, rapidique Lupi, Percæque, Tragique.
Quin laude insignis caudæ Melanurus, et ardens
Auratis Muræna notis, Merulæque virentes,
Immitisque suæ Conger per vulnera gentis;
Et capitis duro nociturus Scorpios ictu,
Ac numquam æstivo conspectus sidere Glaucus.
At contrà herbosâ pisces laxantur arenâ,
Ut Scarus, epastas solus qui ruminat escas;
Fecundumque genus Mænæ, Lamirosque, Sma-

risque,
Atque immunda Chromis, meritò vilissima Salpa :
Atque avium dulces nidos imitata sub undis,
Et Squalus, et tenui suffusus sanguine Mullus:
Fulgentes Soleæ candore, et concolor illis
Passer, et Adriaco mirandus litore Rhombus :
Tunc Epodes lati, tum molles tergore Ranæ.
Extremi parent

120

[ocr errors]

*

*

Lubricus et spinâ nocuus non Gobius ullâ,
Et nigrum niveo portans in corpore virus
Loligo, durique Sues, sinuosaque Caris;
Et tam deformi non dignus nomine Asellus :
Tuque peregrinis, Acipenser, nobilis undis.

130

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

QUÆ PENELOPÆ, PHYLLIDI, ET ENONR

NASONIANIS RESPONDENT.

« AnteriorContinua »