Imatges de pàgina
PDF
EPUB

685

Pectoraque ipsa ferit: nec crinem solvere curat;
Scindit; et altrici, quæ luctus causa, roganti,
"Nulla est Halcyone, nulla est," ait: "occidit una
Cum Ceyce suo: solantia tollite verba.
Naufragus interiit: vidi, agnovique, manusque
Ad discedentem cupiens retinere tetendi.
Umbra fuit; sed et umbra tamen manifesta, virique
Vera mei: non ille quidem, si quæris, habebat
Assuetos vultus; nec, quo prius, ore nitebat. 690
Pallentem, nudumque, et adhuc humente capillo
Infelix, vidi: stetit hoc miserabilis ipso

696

Ecce loco:" et quærit, vestigia si qua supersint.
"Hoc erat, hoc animo quod divinante timebam;
Et ne, me fugiens, ventos sequerere rogabam.
At certe vellem, quoniam periturus abibas,
Me quoque duxisses: tecum fuit utile, tecum
Ire mihi; neque enim de vitæ tempore quidquam
Non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
Nunc absens pereo: jactor nunc fluctibus absens;

690. Assuetos vultus.] Heinsius conjicit cultus, ne bis idem dicat, et ut hæc respondeant sequentibus pallentem nudumque. Regii nostri vultus. Nitebat: confer 271. Vestigia, scili cet aquæ destillantis ex humentibus capillis udaque barba. Hoc erat. Verissimus sermo hominum supersti. tiosorum post perpessam calamitatem conquerentium. Divinante, suspicante ea, quibus eventus respondet. Fugit et is, qui alterum proficiscens relinquit. Virgilius, Ecl. i. 4. Nos dulcia linquimus arva, Nos patriam fugimus. Pro navigare maluit, ventos sequi, ut melior oppositio esset. Duxisses per mare impositam navi.

700. Nune absens pereo, etc.] Hactenus bene: sed nunc audi argutos Nasonis lusus: Nunc absens, etc. Quo

niam tristis mors amati conjugis eam ita afficiebat, ut ipsa terrores ejus sentiret, propterea dicit, se absentem jactari, et, sine se, se in ponto natare. Comparat Heinsius similem lusum Ausonii Epigr. 103: Vado, sed sine me, quia te sine. Me pontus habet, ut i. 360 sq. Lenzius putat, legi posse sine te me, et fluctus intel. calamitates, Mitscherl. interpungit: Et, sine me, me pontus habet. Plurimi legunt sine me te pontus habet. Hanc postremam lectionem habent codices nostri Regii; sed alia, quæ est recepta, Ovidiano ingenio convenientior; bene igitur eam defendit Heinsius, ut suum poetæ acumen reddatur: sæpe enim in his argutiis ludunt scriptores inferioris notæ ; sed Virgilius nun

quam.

Et sine me me pontus habet: crudelior ipso 701
Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
Longius, et tanto pugnem superesse dolori.
Sed neque pugnabo; nec te, miserande, relinquam;
Et tibi nunc saltem veniam comes; inque sepulcro
Si non urna, tamen junget nos litera: si non 706
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.
Plura dolor prohibet; verboque intervenit omni
Plangor, et attonito gemitus e corde trahuntur.

Mane erat: egreditur tectis ad litus, et illum Mæsta locum repetit, de quo spectârat euntem. Dumque, "Moratus ibi," dumque, “hic retinacula solvit,

Hoc mihi discedens dedit oscula litore," dicit, Dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque Prospicit; in liquida, spatio distante, tuetur 715 Nescio quid, quasi corpus, aqua; primoque, quid illud

702. Vitam ducere, vitam producere, prolongare, ut ducere bellum apud historicos. Pugnant et nituntur vitam prolongare, qui omnia avertunt a se, quæ mortem accelerent, omniaque faciunt, quibus recta valetudo conservetur. Hunc sensum omnibus animantibus insitum extinguere vult, atque adeo ipsa sibi mortem asciscere, ne morte divellatur a conjuge. Quod ni faceret, crudelior esset ipso pelago. Has voces autem non modo summus dolor expressit, sed opinio etiam veterum suggessit. Crudeles enim et impii habebantur, atque adeo in monumentis vocabantur, qui liberis et conjugibus superstites esse sustinebant. Impiam vivacitatem vocat Quintil. Inst. Or. vi. proœm. 3. ubi vid. Gesnerus, et Gruterus Inscript. pag. 762. 2. 708. Verboque, etc.] Ad singula verba percussit pectus.

VOL. IV.

710. Mane erat, etc.] Sequitur figmentum ad commiserationem faciendam aptum, quo feliciter etiam usi sunt Gesnerus in Idyll. et Gellertus in fabulis. Egreditur ad litus, licuit poetæ fingere, licet Trachin non sita fuerit in litore.

712. Moratus dedit e conjectura Heinsius, ut Halcyones sint verba, sed forte sine causa; MSS. moratur. Retinacula, Tεioμara. Vide ad viii. 102. Notare oculis, ut xv. 660. visu notare. Sed acta vix ferri potest; neque tamen propterea cum Heinsio totum versum deleam, adhibeam potius lenem Burmanni medelam, reminiscitur ante. Lenzius dubitans, an ante facile mutari in acta potuerit, suadet acten, id est litus. Verum non apparet, cur Ovidius Græco hoc vocabulo usus sit.

Kk

Esset, erat dubium: postquam paulo appulit unda,
Et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat;
Qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est:
Et, tamquam ignoto lacrimas daret, "Heu! miser,”
inquit,
[actum 721
Quisquis es, et si qua est conjux tibi!" Fluctibus
Fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
Hoc minus et minus est amens sua: jamque pro-

66

pinquæ

66

Admotum terræ, jam quod cognoscere posset,
Cernit: erat conjux! "Ille est!" exclamat, et una
Ora, comas, vestem lacerat; tendensque trementes
Ad Ceyca manus; Sic, o carissime conjux,
Sic ad me, miserande, redis?" ait: adjacet undis
Facta manu moles, quæ primas æquoris iras
Frangit, et incursus quæ prædelassat aquarum. 730
Insilit huc; mirumque fuit potuisse; volabat;
Percutiensque levem modo natis aera pennis,

719. Qui foret, ignorans.] Oblitus sui esse videtur Ovidius. Jam edocta erat Halcyone certissimo somnio mortem mariti; cur ergo nunc demum omine movetur? Melius statim de marito suo cogitâsset. Apud Lucianum oberratis terris omnibus, non potuit maritum reperire; quare etiam mutata circumvolat maria.

723. Est amens sua, etc.] Ita de suo codice Heinsius constituit versum. De est sua, vide iii. 689. ad vix meum. Cic. iii. Tuscul. 10. "Nec minus illud acute, quod animi affectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam, eandemque dementiam."

728. Adjacet undis Facta, etc.] Portus manu et arte facti notatio, quam Juvenal. Sat. xii. circumscribit : positas inclusa per aquora moles, Tyr

rhenamque Pharon, porrectaque brachia rursum, Qua pelago currunt medio, longeque relinquunt Italiam. Pradelassat, ut vii. 489. præconsumere vires, et viii. 7. prætentare vires. Hæc moles undarum impactarum impetum debilitat, quem litora penitus frangunt. Lucanus, vi. 265. mare lassatur, quum se tollentibus Euris Frangentem fluctus scopulum ferit. Similiter cautes maria fatigant apud Silium i. 208.

731. Insilit huc.] Nonnulli huic; duo Leidenses hunc; Heins. putat hanc, quem vide ad viii. 142. Stringebat, leviter contingebat, more avium super aquam volitantium; iv. 561. Mutatur nempe Halcyone in avem sui nominis.

740

Stringebat summas ales miserabilis undas.
Dumque volat, moesto similem, plenumque querelæ
Ora dedere sonum, tenui crepitantia rostro. 735
Ut vero tetigit mutum, et sine sanguine corpus ;
Dilectos artus amplexa recentibus alis,
Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro.
Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undæ
Tollere sit visus, populus dubitabat; at ille
Senserat: et tandem, Superis miserantibus, ambo
Alite mutantur: fatis obnoxius îsdem
Tunc quoque mansit amor; nec conjugiale solutum
Fœdus in alitibus: coëunt, fiuntque parentes;
Perque dies placidos, hiberno tempore, septem
Incubat Halcyone pendentibus æquore nidis. 746
Tum via tuta maris: ventos custodit, et arcet
Æolus egressu, præstatque nepotibus æquor.
XI. Hos aliquis senior circum freta lata volantes

746. Halcyon (Linnæo Alcedo Ipsida) avis marina, paulo amplior passere, rostro longo et tenui. Quoniam mas cum una femella vivit, eaque extincta cœlebs manere credebatur, propterea a poetis in amoris perpetui, conjugiique bonesti exemplis numeratur. Eum autem instinctum Noster rursus e fabulis repetit ver. 743. Pariunt illæ aves tempore hiberno (recentiores tradunt ineunte Aprili) per septem, aut secundum alios quatuordecim dies; Plinius, x. 32: "Faciunt autem septem ante brumam diebus nidos, et totidem sequentibus pariunt," qui dies halcyonides dicebantur aut halcyonia, iisque mare erat placidum; Theocritus Id. vii. 57; Hyginus, fab. 65; Seneca Agam. 670. Tunc Æolus præstat is æquor, concedit iis, permittit, ut ibi nidos faciant; Phædrus, II. viii. 16. præstare hospitium, ubi vid. Schef

fer. Etiam præbere sic usurpatur. Nepotibus, ut vi. 138. Nidos faciunt in cavernis vel scopulorum (Propert. III. v. 15.) vel litorum. Inde quum sæpe a fluctibus auferantur, aves ipsæ eos imponere aquæ (pendentibus æquore nidis) credebantur.

749-795. Æsaci fabula adjecta videtur hæc superiori maxime propterea, ut transitus facilis esset ad res Trojanas; et commode adjecta, quia et mergi aves marinæ. Confer Apollodorum, III. xii. 5. unde apparet, hæc quoque varie olim esse tradita. Circum freta, etc. Mihi quoque satis placet MS. Florent. S. Marci lectio, junctim freta lata volantes, quo servati eorum etiam post transformationem amores bene, et ita ut Noster solet, notantur. Sic iv. 599. Cadmus et Harmonia in serpentes mutati juncto volumine serpunt. Sic etiam xi. 64.

dixit,

Spectat, et ad finem servatos laudat amores. 750
Proximus, aut idem, si fors tulit; "Hic quoque,"
[rentem,
Quem mare carpentem, substrictaque crura ge-
Aspicis, ostendens spatiosum guttura mergum,
Regia progenies: et si descendere ad ipsum
Ordine perpetuo quæris, sunt hujus origo
Ilus, et Assaracus, raptusque Jovi Ganymedes,
Laomedonque senex, Priamusque novissima Trojæ
Tempora sortitus: frater fuit Hectoris iste;
Qui nisi sensisset prima nova fata juventa,

Orpheus et Eurydice apud inferos conjunctis spatiantur passibus ambo. Elegantior etiam est illa lectio, quam ut a librario profecta videatur. Ea recepta volare freta dictum erit, monente Burmanno, ut ire, currere maria et similia.

751. Si fors tulit, forte, fortasse, nil aliud vide ad i. 297. Mare carpere, sicut carpere campum, aera. Et celeriter admodum super superficiem maris volare traditur mergus, Linnæo Mergus Merganser, Nobis Seerabe et Tauchergans ut iii. 216.

:

755. Quæris, cupis, vis descendère. Perpetuo, non interrupto. Sunt hujus origo pro vulgari, originem ducit ab his origo etiam auctor est, auctor generis. Ab hoc tamen ordine perpetuo abesse possent Assaracus et Ganymedes, fratres Ili, filii Trois. Ilus autem Laomedontem genuit, cujus filius Priamus. Tempora etiam hic de calamitatibus accipienda, de excidio. Sed melius hoc additamentum omisisset, quia seq. demum libro transitur ad bellum Trojanum.

759. Sensisset.] Florent. S. Marci Cui nisi cessisset (ita et nostri Regii ;) Heinsius conjicit cessissent, obtigissent; verum sensisset, non mutandum est. Sentire dicitur quis ea, quæ experitur,

755

quibus afficitur et affligitur. Illum, Hectorem, cujus mater Hecuba vel Dymantis, vel Cissei filia. Illud sequitur Homerus, hoc Euripides. Apud Apollodorum d. 1. Priamus ex Arisba, Meropis filia, gignit hunc sacum, mox, spreta illa, ducit Hecubam. Umbrosa. Heinsius conjicit undosa, propter quod fontibus etiam Ida celebris fuit, sic et xiii. 324; alii sine fontibus Ide, pro frondibus: sed umbrosa commune montium epitheton, ovpɛa σкIÓεvτa sæpe apud Homerum. Accedit, quod Ida magnas silvas habuisse traditur: vide Burmannum, et conf. not. ad xiii. 324. Mox negotium facessunt verba Granico nata bicorni. MSS. plerique, Gracili conata bicorni. Raph. Regius monet, bicorne esse instrumentum rusticum. Audio; sæpe enim furca bicornes in supellectile rustica commemorantur, ut viii. 650. Hinc potuit Noster bicorne substantive dicere, ut crinale v. 53. Addit Glareanus parturientes solere, si nemo iis adsit, ad aliquid fulciri: id quoque potest credi. Et furtim, in solitudine, pariebat Alexirhoe, ut olim Latona, in cujus partu truncus palmæ vices sellæ obstetricariæ præstabat; Callimachus, h. Del. ver. 210. Ita describeretur hic actus mulieris parientis,

« AnteriorContinua »