Imatges de pàgina
PDF
EPUB

45

50

Quamue malis aliam quaerere coner opem ?
Siue locum fpecto; locus est inamabilis ; et quo

Effe nihil coto tristius orbe potest.
Siue homines; vix suột homines hoc nomine digni :

Quamque lupi, faeuae plus feritatis habent.
Non metuunt leges, sed cedit viribus aequum;

Victaque pugnaci iura sub ense iacent. Pellibus et laxis arcent male frigora braccis ;

Oraque funt longis horrida tecta comis. In paucis remanent Graiae vestigia linguae :

Haec quoque iam Getico barbara facta sono Vnus in hoc populo nemo est, qui forte Latine

Quaelibet e medio reddere verba queat.
Ille ego Romanus vates (ignoscite Musae)

Sarmatico cogor plurima more loqui.
En pudet, et fateor ; iam desuetudine longa

Vix subeunt ipfi verba Latina mihi.
Nec dubito, quin fint et in hoc non pauca libello

Barbara. non hominis culpa, sed ista loci.
Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae;

Et fiat patrio vox mea muta sono;
Ipfe loquor mecum , desuetaque verba retracto ;

Et studii repeto figna sinistra mei.
Sic animum tempusque traho : meque ipse reduco

A contemplatu , submoueoque, mali.
Carminibus quaero miserarum obliuia rerum.

Praemia fi studio consequor ista , sat eft.

$5

60

65

ELEGIA VIII. Non

on adeo cecidi, quamuis deiectus, vt infra

Te quoque fim: inferius quo nihil esse poteft.
Quae tibi res animos in me facit , improbe ? curue

Casibus insultas, quos potes ipse pati ?
Nec mala te reddunt mitem placidumue iacenti

Noftra, quibus poffint illacrimare ferae ?
Nec metuis dubio Fortunae (tantis in orbe

Numen, et exosac verba superba Deze?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

IO

IS

20

Exiget ah dignas vltrix Rhamnusia poenas !

Imposito calcas quid mea fata pede ?
Vidi ego naufragiumque, viros et in aequore mergi:

Et, Numquam, dixi , justior vnda fuit.
Vilia qui quondam miseris alimenta negarat ,

Nunc mendicato pafcitur ipse cibo.
Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat,

Et manet in nullo certa, tenaxque , loco.
Sed modo laeta fauet, vultus modo sumit acerbos ;

Et tantum conftans in leuitate sua eft.
Nos quoque floruimus, fed flos erat ille caducus;

Flammaque de stipula nostra breuisque fuit.
Neue tamen toca capias fera gaudia mente;

Non est placandi spes mihi nulla Dei.
Vel quia peccaui citra scelus ; vtgue pudore

Non caret, inuidia fic mea culpa caret :
Vel quia nil ingens ad finem Solis ab ortu ,

Illo, cui paret, mitius orbis habet.
Scilicet vt non eft per vim fuperabilis vlli,

Molle cor ad timidas fic habet ille preces.
Exemploque Deum, quibus acceffurus et ipse eft,

[Cum poenae venia plura roganda petam.]
Si numeres anno Soles et nubila toto,

Inuenies nitidum faepius îffe diem.
Ergo, ne nostra nimium laetere ruina,

Restitui quondam me quoque posse puta.
Poffe puta fieri, lenito Principe, vultus

Vt videas media tristis in Vrbe meos :
Vtque ego te videam caussa grauiore fugatum.

Haec sunt a primis proxima vota mihi.

25

30

[ocr errors]

35

[blocks in formation]

O tua si fineres in nostris nomina poni

Carminibus; positus quam mihi faepe fores!
Te folum meriti canerem memor; inque libellis

Creuiflet fine te pagina nulla meis.
Quid tibi deberem tota fciretur in Vrbe:

Q 3

Exsul

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Exsul in amissa fi.tamen Vrbe legor.
Te praesens mitein, te nosset serior aetas:

Scripta vetustatem fi modo nostra ferent.
Nec tibi ceffaret doctus bene dicere leétor:

Hic tibi feruato vate maneret honor.
Caesaris eft primum munus , quod ducimus auras ;

Gratia post maguos eft tibi habenda Deos.
Ille dedit vitam; tu , quam dedit ille, tueris :

Et facis accepto munere poffe frui.
Cumque perhorruerit casus pars maxima noftros ;

Pars etiam credi pertimuiffe velit,
Naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto,

Nec dederit nanti per freta saeua manum ; Seminecem Stygia reuocasti folus ab vnda.

Hoc quoque quod menores possumus efle, tuum eft. Di tíbi se tribuant cum Caesare semper amicos :

Non potuit votum plenius effe meum.
Haec meus argutis, fi tu paterere , libellis

Poneret in mulma iluce videnda labor.
Se quoque nunc, quamuis est iuffa quiescere, quin te

Nominet inuitum, vix mea Musa tenet.
Vtque canem pauidae nactum vestigia ceruae

Lucantem frustra copula dura tenet. Vtque fores nondum reserati carceris acer

Nunc pede, nunc ipsa fronte, lacessit equus ; Sic mea, lege data vincta atque inclusa, Thalia

Per titulum veriti nominis ire cupit.
Ne tamen officio memoris laedaris amici,

Parebo‘iuflis (parce timere) tuis.
At non parerem , nifi fi meminiffe putares.

Hoc quod non prohibet vox ena'; gratus ero.
Dumque (quod o breue fit! ) lumen folare videbo:

Seruiet officio fpiritus iste tuo..

[merged small][merged small][ocr errors]

EL E GIA X.
Vt fumus in Ponto, ter 'frigore constitit Ifter:

Facta est Euxini dura ter vnda maris.

At

[ocr errors]

10

[ocr errors]

IS

[ocr errors]

At mihi iam videor patria procul esse tot annis,

Dardana quot Graio Troia fub hofte fuit.
Stare putes; adeo procedunt tempora tarde :

Et peragit lentis passibus annus iter.
Nec mihi folftitium quidquam de noctibus aufert:

Efficit anguftos nec mihi bruma dies.
Scilicet in nobis rerum natura nouata est ;

Cumque meis curis omnia longa facit.
Num peragunt folitos communia tempora motus,

Suntque magis vitae tempora dura meae ?
Quem tenet Euxini mendax cognomine litus,

Et Scythici vere terra sinistra freti.
Innumerae circa gentes fera bella minantur ;

Quae fibi non rapto vivere turpe putant.
Nil extra tutum est. tumulus defenditur aegre

Moenibus exiguis , ingenioque loci.
Cnm minime credas; vt aues, denfiffimus hostis

Aduolat, et praedam vix bene visus agit.
Saepe intra muros claufis venientia portis

Per medias legibus noxia tela vias.
Eft igitur rarus, qui rus colere audeat: isque

Hac arat infelix, hac tenet arma manu.
Sub galea pastor iunctis pice cantat auenis;

Proque lupo pauidae bella verentur oues.
Vix ope castelli defendimur: et tamen intus

Mixta facit Graiis barbara turba metum.
Quippe fimul nobis habitat discrimine nullo

• Barbarus : et tecti plus quoque parte tenet.
Quos vc non timeas , poffis odiffe videndo

Pellibus et longa tempora tecta coma.
Hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab vrbe,

Pro patrio cultu Persica bracca tegit.
Exercent illi fociae commercia linguae.

Per gestum res est significanda mihi.
Barbarus hic ego fum; quia non intelligor vlli:

Et rident ftolidi verba Latina Getae.
Meque palam de me tuto mala saepe loquuntur :

24

[ocr errors][ocr errors]

39

35

Forfitan 40

[ocr errors]

Forsitan obiiciunt exfiliumque mihi.
Vtque fit , in me aliquid, fi quid dicentibus illis

Abnuerim, quoties adnuerimque, putant.
Adde , quod iniuftum rigido ius dicitur ense:

Dantur et in medio vulnera faepe foro.
O duram Lachesin , quae tam graue fidus habenti

Fila dedit vitae non breuiora meae !
Quod patriae vultu, vestroque caremus , amici ;

Quodque hic in Scythicis finibus esse queror;
Vtraque poena grauis. merui tamen Vrbe carere;

Non merui tali forsitan esse loco.
Quid loquor ah demens ? ipsam quoque perdere vitam

Caesaris offenfo numine dignus eram.

45

$0

Quod

[ocr errors]

10

E L E G L A XI. uod te nefcio quis per iurgia dixerit effe Exsulis vxorem ,

litera questa tua est.
Indolui; non tam mea quod fortuna male audit,

Qui iam confueui fortiter esse miser :
Quam quia, cui minime vellem, fim caussa pudoris ;

Teque rear noftris erubuisse malis.
Perfer, et obdura. multo grauiora tulisti,

Cum me furripuit Principis ira tibi.
Fallitur iste tamen, quo iudice nominor exsul.

Mollior est culpam poena secuta meam.
Maxima poena mihi est, ipsum offendiffe ; priusque

Venislet mallem funeris hora mihi.
Quassa tamen nostra est , non fracta , nec obruta puppis :

Vtque caret portu ; fic tamen exstat aquis.
Nec vitam , nec opes ,

nec ius mihi ciuis ademit,
Quae merui vitio perdere cuncta meo.
Sed quia peccato facinus non adfuit illi,

Nil nisi me patriis iuffit abeffe focis.
Vtque aliis , numerum quorum comprendere non eft ,

Caesareum numen, fic mihi, mite fuit.
Ipse relegati, non exsulis, vtitur in me

Nomine : tuta fuo iudice cauffa mea eft.

15

20

« AnteriorContinua »