Nox legit, et spargit per opacas humida terras. Janua, quæ verso stridorem cardine reddat, Nulla domo tota; custos in limine nullus. At medio torus est ebeno sublimis in antro, 610 608. Janua, quæ.] Ante Heinsium edebatur Janua, ne. Sed quæ approbavit etiam Burmannus; nam si fores, inquit, sunt ante antrum, intus januas fuisse verisimile est, sed minime sonoras. Quanquam fores sint ante antrum, non idcirco necessario fuerunt intus januæ, vel minime sonoræ ; sed contra nullæ fuerunt ; quapropter custos in limine nullus: Tò ne igitur posse defendi ex nostris codicibus Regiis existimo. In codice B. manus secunda bene restituit reddat, pro sonat quod sensui et magis etiam metro repugnat. Custodes Statius facit Quietem, Oblivionem, Silentium. 610. At medio torus est, etc.] Frustra hic hæserunt interpretes. In medio erat torus plumeus, pulvinus plumis confertus, (quum pauperiores haberent torum de ulvis) impositus spondæ sublimi ex ebeno, adeoque sublimis et ipse magnificentiæ causa, tectus præterea pullo velamine, stragulo atro, ut adeo totus lectus esset unicolor, quod ita compositum est ut bicolor, versicolor, atricolor, etc. Confer viii. 655-659. Pro in antro Heinsius dedit in atra; et pro unicolor malit atricolor (quod vocabul. ex Plinio defendit,) aut æquicolor, æqui cum ebeno atra coloris, ebeno concolor, sine causa. Unicolorem et quidem atrum habebat 615 torum, ut omnia essent tristia, aulamque Somni ostentarent, quum ditiores Romani versicoloribus lectis, spondis ex terebintho, auroque ornatis, stragulis purpureis, pictis delectarentur : Propertius, III. v. 63; Virgilius, Æn. i. 697. Cicero Tusc. v. 21: vide Salmas. ad Solin. p. 417. Membris solutis; vid. ad vii. 186. 613. Passim, dispersa sine ordine. Quot messis, etc. vulgaris comparatio. Selectiora habet Seneca (Ed. ver. 600 sqq. A Luciano memorantur procera et humilia, formosa et informia, jucunda, aurea, alata, ornata somnia. Gerit, fert, habet. Tibullus, II. iv. 56. Quidquid et herbarum Thessala terra gerit. 616. Manibusque-dimovit, ut qui per densa virgulta incedunt. Sed si jacebant somnia, non commode poterant manibus dimoveri. Sacra, quia Somnus Deus. Heinsius conjicit Atra domus: male, monente etiam Burmanno. Regii nostri Sacra. Oculi, quibus obrepit somnus, ut aperti retineri nequeant, graves dicuntur, et victi tandem gravitate jacent. Si Deus jacebat in toro, non poterat percutere nutanti pectora mento, id quod non nisi iis evenit, qui sedentes dormiunt : nisi fingas, eum cum oculis et superiorem corporis partem tollere iden Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit 66 Sacra domus; tardaque Deus gravitate jacentes tidem voluisse. Quoniam expergiscentes somnum excutere sibi dicuntur, non potuit Noster ab ingenio suo impetrare, quin adderet, excussit sibi se, fere ut viii. 819. de Fame, Seque viro inspirat. Neque vero surgit, sed cubito tantum levatur Deus sommo tardus, hinc ver. 649. caput solum languore solutum deponit. 623. Somne, quies rerum, etc.] Conf. cum hac compellatione Orpheus, Argon. 1002 seqq. et hym. 84; Seneca Herc. Fur. 1065. Sed hoc loco paucioribus verbis defungi potuisset festinans Iris. Conf. Silius, x. 342 sqq. Qui corda, etc. Eandem vim iisdem verbis supra alimentis tribuit, iv. 215. 627. Herculea Trachine.] Vulgo Herculeam Trachina. Monet Burmannus accidisse hanc rem ante Her. culis obitum, a quo Trachin demum Herculea dicta sit. Itaque licentia poetarum esse Nostrum usum, qui epitheta etiam imponunt a personis vel rebus posterioris ævi. 630. Vaporis, qualis solet esse in dormitoriis, Somni in primis. Statius Theb. x. 108. in Somni descriptione, corpore pigro Strata calent, supraque torum niger efflat anhelo Ore vapor. Sentit somnum, ut viii. 812. Nympha famem. 633. At pater e populo, etc.] Locus classicus de Somniis: populus natorum, ut vi. 198. de quatuordecim Niobes liberis; Virgilius, Georg. i. 382. exercitus corvorum; Plinius, pan. 23. populus occursantium; infra xii. 499. populus superamur ab uno. E plebe innumera somniorum evocat Morphea, qui primipilus, tribunus, ceu dux somniorum, quæ humanam formam personamque sustinere possunt. Excitat, jacebat enim, ver. 614. Artificem in simulandis figuris. A figura, poppy, dictus Morpheus. Excitat artificem, simulatoremque figuræ, 635 Exprimit incessus, vultumque sonumque loquendi; Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, Quæque vacant anima, feliciter omnia transit. Regibus hi, ducibusque suos ostendere vultus 644 Nocte solent: populos alii plebemque pererrant. Præterit hos senior; cunctisque e fratribus unum Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus 640. Icelon-Phobetora.] Admodum variant MSS. in his nominibus. Etiam apud Homerum iisdem personis et rebus aliud nomen a Diis tribuitur, aliud ab hominibus. Sic quem Dii Briareum vocant, eum homines Ægæona dicunt; Il. A. 403. Idem fluvius Diis Xanthus, hominibus Scamander dicitur; II. Y. 74. Quid hoc sibi velit, quæritur. Schol. ad priorem locum docet, divinum nomen de antiquiore, humanum de recentiore esse intelligendum. Clarkius malit, Diis tributa nomina, quæ eruditioribus usitata fuerint; quæ vulgo magis trita, hominibus. Icelos, ίκελος et εἴκελος, similis, quia simulat figuras. Phobetor, poßńTwp, quia perterrefacit homines. Lucianus, Taraxion, quod eodem redit: etiam Phantasion ab eo memoratur. 645. Populos, imprimisque eorum partem eam, quæ plebs dicitur. Cæterum ita etiam Amorum munera divisa sunt. Claudianus, x. 75: Ille Deos cœlumque et sidera cornu Temperat, et summos dignatur figere reges; Hi plebem feriunt. Aliter autem Somniorum mythologiam exponit Homerus, Od, T. 562 sqq. quem secutus est Virgilius, Æn. vi. 893. et unde pendent multi alii scriptores. 647. Morphea, qui, etc.] Hunc versum spurium judicabat Barthius ad Statium, Theb. x. 131. quia edita pro mandatis parum Latine dici putat. Tamen Curtius, x. 8. edere mandata. Et frequens hujus verbi usus de responsis Deorum, quæ proferuntur. Pluribus exemplis id docet Burm. contra Barthium. Peragere edita ut peragere jussa, mandata. Insuper Homerum confer, Il. B. init. ubi Jupiter perniciosum somnium Agamemnoni mittit. Molli languore. Rod. vertit in süsser Müdigkeit. Sic sane mollis somnus apud poetas, sed eo sensu non convenit languori. Immo mollis, quatenus resolvit corpus, agilitatem ejus frangit. Deponere caput etiam Amor. III. v. 20. pro recum Eligit: et rursus molli languore solutus, Luridus, exsangui similis, sine vestibus ullis, 654 bere capite. Alto additum dignitatis causa, quia Somnus Deus. Virgil. Æneid. ii. 2. 650. Ille volat, etc.] Non modo Somnus, sed etiam Somnia alas habebant; Euripid. Hec. 71. Πότνια χθὼν με λανοπτερύγων μᾶτερ Ονείρων. Secundum Lucian. d. 1. in Somniis erant etiam πτερωτοί τινες. Nullos strepitus, ne excitaret dormientem. Apud Silium, ver. 354. per tacitum allabitur somnus. Mora breve tempus pro, brevis temporis mora, id est, breve tempus; vide ad ix. 134. 653. In faciem Ceycis.] Conf. Virgilius, Æn. ii. 268 sqq. ubi etiam Hector tam fœdo habitu apparet, quo e vita excesserat; vide ad x. 49: adde Tibullum, II. vi. 39. Abire de transformatione, ut i. 236. 656. Proprie capilli graves referti unda; hinc aqua ipsa inde defluens gravis, copiosa. 662. Fulsa emendavit Heinsius pro falso (hoc habent nostri Regii.) Tu, quæ falleris votis tuis, noli sperare me tibi rediturum. Deprendere proprie de subita tempestate, quæ navigantes opprimit. Egeo in aquore, in mari Agæo, quod e sinu Maliaco sub Heraclea, seu Trachine solventi trajiciendum est in Ioniam naviganti; supra ver. 478. Namque Agæum mare duo alluit Græciæ latera; illud ad ortum solis; hoc ad meridiem. 666. Auctor ambiguus, incertus nuntius. Propert. I. xiùì. Hæc ego non rumore malo, non augure doctus, Vidi ego: me, quæso, teste, negare potes? Ambiguus; non ista vagis rumoribus audis : 670. Sub, in, tartara mittere dicuntur qui alios trucidant: sed nunc mitte est, sine descendere. Inania, quia umbræ ibi inanes. Horatius, I. Od. iv. 17. domus exilis Plutonia. 673. Gestumque manus, etc.] Planudes, sceptrumque manus Ceycis habebant: καὶ σκῆπτρον τῇ χειρὶ εἶχε. Regii nostri gestumque, etc. Vide quæ notavit ad hunc locum, vol. seq. C. Boissonade. 677. Sui e sex MSS. recepit Heinsius quia versus tres proxime antecedentes spurios judicabat: sin eos tuemur, utique legendum erit Voce sua. Atque hoc ego malui, nam mox ministri traduntur moti esse voce, nempe Halcyones. Somniis territi sæpe solent membra movere, clamoresque tollere, quibus excutitur somnus, idque se fecisse Halcyone ipsa mox narrat ver. 687. Quidni ergo Noster id notaverit, qui nihil fere supprimit, quod inexhausta ejus phantasia ipsi suppeditat? 677 679. Ministri, servi, qui ad fores cubiculi dominici excubare, et, si quid accideret, præsto esse, lumen inferre, etc. solebant; vide Drakenb. ad Silium, i. 66. ubi famuli ad limina vo cantur. 681. A pectore βραχυλόγως, laniat vestes de detrahit a pectore, ut ix. 58. solvi duros a pectore nexus. Nec solvere curat, non tantum temporis et operæ impendit, ut solvat, sed scindit. III. Trist. iii. 51. Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos. Solantia verba. Schepperus putabat verba magis pathetica fore, si legas solamina tollite vestra. Passim apud Nostrum precantia, narrantia, indignantia, jurantia verba, et similia; serva igitur lectionem codicum solantia. De solantia verba vid. ad ix. 159. Tollite, intermittite. Horatius, Od. i. 27. tollite barbarum morem. Vetus poeta apud Ciceronem, Or. ii. 46. auferte istam enim superbiam. |