Ah quoties dubius scriptis exarsit amator; Et nocuit formæ barbara lingua bona! Est vobis vestros fallere cura viros; Pignora nec juveni credite vestra novo. Vidi ego pallentes isto terrore puellas Servitium miseras tempus in omne pati. Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat: Sed tamen Ætnæi fulminis instar habet. 490 Judice me fraus est concessa, repellere fraudem : Armaque in armatos sumere jura sinunt. Ducere consuescat multas manus una figuras. Ah pereant, per quos ista monenda mihi! Nec nisi deletis tutum rescribere ceris: Ne teneat geminas una tabella manus. Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis. • 500 Pertinet ad faciem rabidos compescere mores. Candida pax homines, trus decet ira feras. Lumina Gorgoneo sæviùs igne micant. Ut vidit vultus Pallas in amne suos. Cognoscat faciem vix satis ulla suam. Comibus est oculis adliciendus amor. 510 Odimus immodicos (expertæ credite) fastus. Sæpe tacens odii semina vultus habet. Spectantem specta : ridenti mollia ride. Innuet; acceptas tu quoque redde notas. Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis Spicula de pharetrâ promit acuta suâ. Odimus et meestas. Tecmessam diligat Ajax : Nos, hilarem populum, femina læta capit. . VOL. I. 520 Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, Ut mea de vobis altera amica foret. Credere vix videor, cùm cogar credere partu, Vos ego cum vestris concubuisse viris. Scilicet Ajaci mulier mæstissima dixit, Lux mea; quæque solent verba juvare viros ? Sumere, nec nomen pertimuisse ducis ? Huic equites; illi signa tuenda dedit. usum, Inspicite : et certo ponite quemque loco. 550 Munera det dives : jus qui profitebitur, adsit: Facundus caussam sæpe clientis agat. Hic chorus ante alios aptus amare sumus. Nomen habet Nemesis : Cynthia nomen habet. Vesper et Eoæ novere Lycorida terræ: Et multi, quæ sit nostra Corinna, rogant. Adde, quòd insidiæ sacris à vatibus absunt: Et facit ad mores ars quoque nóstra suos. 540 Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi : Contemto colitur lectus et umbra foro. Et nimiùm certâ scimus amare fide. Et studio mores convenienter eunt. Vatibus Aoniis faciles estote, puellæ. Numen inest illis ; Piëridesque favent. Est Deus in nobis; et sunt commercia cæli. Sedibus ætheriis spiritus ille venit. 550 A doctis pretium scelus est sperare poëtis. Me miserum ! scelus hoc nulla puella timet. Dissimulate tamen, nec primâ fronte rapaces Este. Novus viso casse resistet amans. Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, Comparibus frenis, artificemque regat. Ut capias, idem limes agendus erit. Qui tetigit thalamos præda novella tuos; 560 Te solam nôrit; tibi semper inhæreat uni. Cingenda est altis sepibus ista seges: Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis. Non bene cum sociis regna Venusque manent. Multaque tironi non patienda feret. Nec dominæ teneras adpetet ungue genas. Nec raptus flendi caussa capillus erit. 570 Ista decent pueros, ætate et amore calentes : Hic fera compositâ vulnera mente feret. Ignibus hic lentis uretur, ut humida täda ; Ut modò montanis silya recisa jugis. Certior hic amor est: brevis et fecundior ille. Quæ fugiunt, celeri carpite poma manu. Omnia tradantur. Portas reseravimus hosti; Et sit in infidâ proditione fides. Quod datur ex facili longum malè nutrit amorem. Miscenda est lætis rara repulsa jocis. 580 Ante fores jaceat: Crudelis janua, clamet: Multaque submissè, multa minanter agat. Dulcia non ferimus : succo renovemur amaro. Sæpe perit ventis obruta cymba suis. Hoc est, uxores quod non patiatur amari : Conveniunt illas, cùm voluere, viri. Obde forem ; et duro dicat tibi janitor ore, Non potes. Exclusum te quoque tanget amor. Ponite jam gladios hebetes; pugnetur acutis. Nec dubito, telis quin petar ipse meis. 590 Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator; Solum se thalamos speret habere tuos. Postmodo rivalem, partitaque fædera lecti Sentiat. Has artes tolle; senescet amor. Cùm, quos prætereat, quosque sequatur, habet. En ego (confiteor) non nisi læsus amo. Pluraque sollicitus, quàm sciat, esse putet. 600 Incitet et ficti tristis custodia servi, Et nimiùm duri cura molesta viri. Ut sis liberior Thaïde; finge metus. Inque tuo vultu signa timentis habe. Tu juvenem trepidum quolibet abde loco. Admiscenda tamen Venus est secura timori; Ne tanti noctes non putet esse tuas. 610 Quâ vafer eludi possit ratione maritus, Quâque vigil custos, præteriturus eram. Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptæ. Hoc decet : hoc leges jusque pudorque jubent. Quis ferat ? ut fallas, ad mea sacra veni. Quot fuerant Argo lumina ; verba dabis. Sumendæ detur cùm tibi tempus aquæ ? Conscia cùm possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata sinu? Cùm possit surâ chartas celare ligatas; Et vincto blandas sub pede ferre notas ? Præbeat; inque suo corpore verba ferat. Litera : carbonis pulvere tange; leges. Et feret occultas pura tabella notas. ** 630 Adfuit Acrisio servandæ cura puellæ : Hunc tamen illa suo crimine fecit avum. Cùm spectet junctos illa libenter equos? Quóque sui comites ire vetentur, eat? Præterquam si quos illa venire jubet : 640 Cùm, quoties opus est, fallax ægrotet amica; Et cedat lecto quamlibet ægra suo : Nomine cùm doceat, quid agamus, adultera clavis, Quasque petas, non det janua sola, vias. Fallitur et multo custodis cura Lyxo: Illa vel Hispano lecta sit uva jugo. Sunt quoque quæ faciant altos medicamina somnos; Victaque Lethæâ lumina nocte premant. Nec malè deliciis odiosum conscia tardis Detinet; et longâ jungitur ipsa morâ. 650 Quid juvat ambages, præceptaque parva movere; Cùm minimo custos munere possit emi ? Munera (crede mihi) capiunt hominesque Deosque: Placatur donis Jupiter ipse datis. Quid sapiens faciat ? stultus quoque munere gaudet. Ipse vir, accepto munere, mutus erit. Sed semel est custos longum redimendus in annum : Sæpe dabit, dederit quas semel, ille manus. Questus eram (memini) metuendos esse sodales : Non tangit solos ista querela viros. . 660 Credula si fueris, aliæ tua gaudia carpent; Et lepus hic aliis exagitandus erit. Hæc quoque, quæ præbet lectum studiosa locumque; Crede mihi, mecum non semel illa fuit. Sæpe vicem dominæ præstitit illa mihi. Nitor; et indicio prodor ab ipse meo ? |