Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Funera quos maneant; hic votis numen adorat, [lens Brachiaque ad cœlum, quod non videt, irrita tolPoscit opem; subeunt illi fratresque parensque; Huic cum pignoribus domus, et quod cuique relicHalcyone Ceyca movet; Ceycis in ore [tum est. Nulla nisi Halcyone est: et, quum desideret unam, Gaudet abesse tamen: patriæ quoque vellet ad oras Respicere, inque domum supremos vertere vultus: Verum ubi sit nescit; tanta vertigine pontus 548 Fervet; et inducta piceis e nubibus umbra

Omne latet cœlum, duplicataque noctis imago est! Frangitur incursu nimbosi turbinis arbos; [stans Frangitur et regimen; spoliisque animosa super

magno pavore, præsentique conster-
natione nullum lacrimis locum esse,
ne in puella quidem infante, sed stu-
porem et pavorem. Bene; sed ubi
animus e prima consternatione se col-
ligit, utique sequuntur lacrimæ, ut
ver. 418; Heroid. x. 43; Propert. III.
v. 9; Curt. ix. 2. Vocat ille beatos,
etc. ut Ulysses, Od. E. 299; Æneas
Virg. i. 93 sqq; et Ovidius ipse I.
Trist. ii. 53-56.
Funera quos ma-
neant, qui in terra moriantur, ubi rite
sepeliri possint, quum naufragi aut in-
humati in litore jaceant, aut piscibus
esca natent, quæ tristissima sors anti-
quis visa; vide I. Trist. d. 1.: funus
nunc exequiæ, pompa funeralis, ut
I. Trist. iii. 89. Cic. Or. ii. 55. Su-
beunt, in memoriam redeunt. Pignora,
liberi.

544. Halcyone Ceyca, etc.] Confer Propert. iii. 5. ubi similis affectus Pæti, deprensi in Ægao, describitur. Ibi Brouckhusius alia loca comparavit. Cæterum hic quoque ingeniosus esse Ovidius voluit, quum desideret unam, Guudet abesse tamen.

550. Omne latet cælum.] Idem jam

dixerat ver. 520. caret ignibus æther, etc. Noctis imago, nox.

552. Spoliis-unda.] Unda, quæ malum et regimen fregerat, spoliis, armis istis detractis, animosa, (alibi superbus de victore) elata erat, et, ut victores occisis hostibus, aut feræ dejectæ prædæ superstare dicuntur, sic illa superstans victæ navi, ex altitudine sua despicit undas sinuatas, flexas, curvatas circa navem. Fluere hæc non potuerunt nisi ex ingenio fœcundissimo. Mox Burmannus malit despicit alas, ut de antennis jam vi venti curvatis agat, super quas unda surgebat. Nee levius, etc. Non minore pondere, præcipitata ruit, præcipitat se, quam si quis Athon, etc. quæ comparatio inde fluxit, quia fluctus maximi montes aquarum dici solent; vid. Heinsius ad ver. 538. Ridiculus est Jac. a Cruce, qui alludi hic existimat ad facinora Xerxis et Herculis, quorum ille Athon a continente abscidit, hic Thessaliam stagnantem aperuit. Immo Athon et Pindum posuit pro montibus quibuscunque altissimis.

555

Unda, velut victrix, sinuatas despicit undas;
Nec levius, quam si quis Athon, Pindumve,revulsos
Sede sua, totos in apertum everterit æquor,
Præcipitata ruit; pariterque et pondere et ictu
Mergit in ima ratem: cum qua pars magna virorum
Gurgite pressa gravi, neque in aera reddita, fato
Functa suo est: alii partes et membra carinæ
Trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra sole-
bat,
560
Fragmina navigii Ceyx; socerumque patremque
Invocat, heu! frustra: sed plurima nantis in ore
Halcyone conjux; illam meminitque refertque;
Illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,
Optat; et exanimis manibus tumuletur amicis. 565
Dum natat, absentem, quoties sinit hiscere fluctus,
Nominat Halcyonen, ipsisque immurmurat undis.
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
Frangitur; et rupta mersum caput obruit unda.
Lucifer obscurus, nec quem cognoscere posses, 570
Illa nocte fuit; quoniamque excedere Olympo
Non licuit, densis texit sua nubibus ora.

558. In aera reddi, iterum emergere, prodire, Se reddere Virg. Æn. ix. 122. Membra carina, ut membra ædificii; Plinius, i. Epist. 17. dormitorium membrum; Cic. ad Q. Fr. iii. 1. cubicula et ejusmodi membra. Manu, qua sceptra, etc. Nec regia dignitas ei profuit, nec affinitas consanguinitasque Deorum, quin æque ac cæteri jactaretur. Fragmina. Etiam Seneca Herc. Et. 115. puppis lacera frugmina. Refert i. q. meminit. Sic etiam xv. 450; vid. Heinsius ad Heroid. v. 113. Tumuletur, sepeliatur, ut vii. 361; viii. 610. Intumulatus, ii. Heroid. 136.

566. Absentem-nominat, etc.] Hoc

jam ver. 544. et rursus inde a ver. 561 dixerat. Immurmurat ; vide ad ver.53.

569. Mersum obruit, obruit et deinde mersit; vide ad i. 32. Lucifer obscurus, etc.; vide ad x. 448. Lenzius monet, Luciferum jam supra ver. 520 aut 550 nominandum fuisse. Immo, Lucifer hic non commemoratur ut sidus, sed ut pater Ceycis. Ergo recte h. 1. ejus fit mentio, et a luctu ejus jam transitur ad conjugis sensus. Luctum tamen non bene notavit verbis densis texit, etc. quandoquidem totum cœlum duplicata nocte obscurum erat. Excedere Olympo, statione in cœlo relicta, in solitudinem, more morentium, secedere.

575

Æolis interea tantorum ignara malorum Dinumerat noctes; et jam, quas in-duat ille, Festinat vestes; jam quas, ubi venerit ille, Ipsa gerat; reditusque sibi promittit inanes. Omnibus illa quidem Superis pia tura ferebat: Ante tamen cunctos Junonis templa colebat ; Proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras; Utque foret sospes conjux suus, utque rediret, 580 Optabat, nullamque sibi præferret: at illi Hoc de tot votis poterat contingere solum.

At Dea non ultra pro functo morte rogari Sustinet; utque manus funestas arceat aris; Iri, meæ," dixit, "fidissima nuntia vocis, Vise soporiferam Somni velociter aulam ;

66

573. Eolis interea, etc.] Non male sensus et studia mulieris piæ reditumque mariti expectantis hic notata habes. Dinumerat noctes. Heroid. ii. 7. Tempora si numeres, bene quæ numeramus amantes. Dinumerare i. q. numerare. Festinat, festinanter texit; vide ad ix. 586. Inanis reditus, quem falso nobis promittimus, speramus. Pia tura, quæ animo pio adolentur, quorum oblatio pietatem declarat. Sic blanda tura Tibul. III. iii. 2; far pium, III. iv. 10. Ea, ne quid sua ipsius culpa marito accideret, mulier sollicita dabat omnibus Superis, sed imprimis Junoni, quæ præerat matrimonio, (toris quæ præsidet alma maritis Heroid. ii. 41.) Pro Junonis Heinsius malebat Junonia. Colere templa, adire templa ibique et preces et sacra facere. Venerari templa dixit Virgil. En. iii. 84. Qui nullus erat, qui mortuus erat. Sic supra, Quam vellem nulla forem! et mox ver. 684.

581. At illi hoc-solum.] Maximopere improbandus talis jocus in re tam tristi. Nil jocosum in his verbis Ovidii

585

patet. Plani respexit noster voces illas "nullamque sibi præferret.”

583. At Dea non ultra.] Juno somnium mittit Halcyonæ. Sed hoc commode ita tractavit, ut Somni Somniorumque mythologiam intexeret, totamque narrationem mirifice animaret. In longiore autem hac Somni descriptione suum ingenium secutus esse videtur Ovidius, eumque expressit Stat. Theb. x. 79 sqq. Ab aliis notatur ut juvenis aut Genius vel alatus, vel sine alis, e pleno cornu somnum in hominum oculos demittens. Vid. Lessingius in libro, Wie die Alten den Tod gemahlt, et Winkelmannus Mon. ined. P. 147. Conf. Lucian. Ver. Hist. tom. iv. p. 291-94. ubi Somni insula obscura et urbs copiose, sed aliter ac h. 1. describitur. At Dea-aris. Duabus causis movebatur Dea, ut certiorem faceret Halcyonen de morte mariti, primum ne diutius falleretur pia conjux, deinde ne aræ suæ polluerentur manibus funestis, hoc est, conjugis ejus, cujus maritus mortuus erat. Quod posterius justo argutius dictum est.

Extinctique jube Ceycis imagine mittat
Somnia ad Halcyonen, veros imitantia casus.
Dixerat: induitur velamina mille colorum
Iris, et arquato cœlum curvamine signans
Tecta petit jussi sub rupe latentia regis.

590

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni; Quo nunquam radiis oriens, mediusve, cadensve Phoebus adire potest: nebulæ caligine mixtæ 595 Exhalantur humo, dubiæque crepuscula lucis. Non vigil ales ibi cristati cantibus oris

588. Veros imitantia casus.] Miror, nec ab Heinsio nec a Burmanno narrantia mutatum esse in imitantia, quod novem MSS. auctoritate se tuetur, ubique fere de somnis adhibetur (ix. 480. Infra ver. 613 et 626; I. Pont. ii. 45. Somnia me terrent, veros imitantia casus,) atque etiam melius convenit r veros; viii. 195. ut veras imitentur aves; II. ex Ponto i. 37. veros imitantia muros.

589. Induitur-Iris.] Virgilius, En. iv. 700. Iris croceis per cœlum roscida pennis, Mille trahens varios adverso sole colores, Devolat: vid. etiam Jul. Scaliger exercit. 80. Arquato. Nonius inter arcum et arquum distinguit, quod alter fornicem designet, alter Iridem. Hac auctoritate ductus Heinsius arquato recepit, quum cæteri MSS. habeant arcato, arcuato aut aliter. Sed illud discrimen finxerunt Grammatici, veterum enim alii arcus scribebant, alii arquus. Sic Arquitenentes Diana et Apollo apud Arnobium adv. Gent. i. p. 20. Arquatus igitur sive arcuatus est in formam arcus flexus; Virgilius, Æn. v. 609. Illa viam celerans per mille coloribus arcum, Nulli visa, cito decurrit tramite virgo.

592. Est prope Cimmerios, etc.] Aula Somni loco caliginoso sita erat, VOL. IV.

carebat omnibus, quæ strepitum facerent; habebat ea, quæ somnum conciliarent. Cimmerii, populus fabulosus, quem æternis tenebris et nebulis involutum ad fines Oceani habitare canit Homerus, Od. A. 13 sqq. qui est fons hujus fabulæ. Conf. Tibullus, IV. i. 64; Valerius Flac. iii. 398. Hine Cimmeria tenebræ dicuntur. Specus subterraneos inter Bajas et Cumas, prisca ætate ab hominibus habitatos, originem fabulæ dedisse, monuerat Ephorus Cumanus; vide Strabon. lib. v. p. 374. Quidquid sit, commode in tam caliginosa loca translata Somni aula.

594. Quo nunquam radiis, etc.] Expressit Homeri dictum locum: οὐδέ ποτ' αὐτοὺς Ηέλιος φαέθων ἐπιδέρκεται ἀκτίνεσσιν, Οὐδ ̓ ὁπότ ̓ ἂν στείχῃσι πρὸς οὐρανὸν ἀστερόεντα, Οὔθ' ὅταν ἂψ ἐπὶ γαῖαν ἀπ' οὐρανόОεν πроτрáπηrаt. Conf. Virgilium, Georg. iii. 537. Etiam Hesiodus, Th. 755. qui Somnum et Mortem, Noctis liberos, in Erebo ponit, iisdem fere, quibus Homerus, verbis usus est. Crepuscula non exhalantur. Itaque rursus, more poetarum, de quo sæpe jam vidimus, duo diversa vocc. uni verbo addidit: dubiæ lucis, vide iv.

400 seq.

597. Ales, gallus gallinaceus, qui

Ii

Evocat Auroram; nec voce silentia rumpunt
Sollicitive canes, canibusve sagacior anser.
Non fera, non pecudes, non moti flamine rami, 600
Humanææve sonum reddunt convicia linguæ.
Muta quies habitat: saxo tamen exit ab imo
Rivus aquæ Lethes; per quem cum murmure la-
Invitat somnos crepitantibus unda lapillis. [bens
Ante fores antri fœcunda papavera florent, 605
Innumeræque herbæ, quarum de lacte soporem

sæpe simpliciter opvig et ales dicitur. Pro cristatus ales dixit cristati cantibus oris, quia ales jam ornatus est suo epitheto. Lucianus ibi ponit galli gallinacei templum, et in silva magnam vespertilionum vim. Apud Statium atra boum armenta in gramine quiescunt. Evocat e mari Auroram, quæ sequitur ejus cantum. Virgilius, Georg. i. 388. vocat pluviam cornix. Solliciti, vigilaces; etiam Livius, v. 47. Canes sollicitum ad nocturnos strepitus animal. Eodem nunc redit sagax, qui facile animadvertit strepitus. Neque vero hic respexit ad solos Capitolii anseres tempore Manlii, tunc enim importune hoc esset additum, sed omnino ad naturam anserum. Vide ad viii. 684.

600. Non fera, etc.] Post hunc versum plures (et noster Regius B solus, et inter lineas) subjungunt istum, Garrula nec Procne stertentia pectora, aut corpora, mulcet. Pessime. Recte Heinsius, si mulcet, inquit, Procne stertentia pectora, nihil causæ est, cur hinc ablegetur. Convicia, voces. Notat Burmannus Paulinum, Epist. i. ad Auf. expressisse h.1. Dum levia humana metuit convicia linguæ.

603. Rivus aquæ Lethes.] Quia dormientes obliviscuntur curarum, propterea rivus Lethes ante Somni aulam. A Callimacho h. Del. ver. 234. AnDatov TTEρòv ei tribuitur. Apud Virg.

Æn. v. 854. Lethæam aquam inspergit in oculos Palinuri. Ipse Somnus Lethaus Georg. i. 87. Apud Orph. H. 84. 8. Somnus est frater Lethes. Noli cum Barthio et Burmanno offendi unda per rivum labente, nam fert hoc sermo Roman. poeticus, qui sæpe rivum aquæ dicit, ubi ripas expectâsses, ut apud Tibullum, I. i. 28. Licuit etiam Virgilio, Georg. ii. 460. dicere, Tellus fundit humo victum, ubi vide Heyn. Idem Georg. iv. 457. fugere per flumina pro, in ripa fluminis. Rivus sæpe est alveus; Horatius, II. Od. iii. 11. laborat lympha fugax trepidare rivo; I. Ep. x. 21. aqua per pronum trepidat cum murmure rivum. Crepitantes lapilli, quorum objectu undæ crepitum, murmur faciunt. Hujusmodi autem murmur facillime somnum conciliat, iii. Fast. 17; Horat. Epod. II. xv. 27. Hinc somnifera lympha apud Silium. Apud Statium contra fluvius taciturnus labitur.

605. Papavera, nigra imprimis, vim habent soporificam. Virgilius, Georg. i. 78. lethæo perfusa papavera somno, ubi vid. Martin. Fast. iv. 547. somnique papavera causas Dat tibi cum tepido lacte bibenda puer. Hinc Somnus pingebatur cum papavere. Circa antra feliciter et sua sponte proveniunt virgulta. Lucianus in Somni insula silvam ponit procera papavera habentem.

« AnteriorContinua »