Imatges de pàgina
PDF
EPUB

De consorte suo, cursu festinus anhelo
Advolat armenti custos Phoceus Anetor.
"Heu, Peleu, Peleu! magnæ tibi nuntius adsum
Cladis," ait: quodcunque ferat, jubet edere Pe-

leus.

350

Pendet, et ipse metu trepidat Trachinius heros.
Ille refert: "fessos ad litora curva juvencos
Appuleram, medio quum Sol altissimus orbe
Tantum respiceret, quantum superesse videret.
Parsque boum fulvis genua inclinârat arenis, 355
Latarumque jacens campum spectabat aquarum :
Pars gradibus tardis illuc errabat et illuc ;
Nant alii, celsoque extant super æquora collo.

[ocr errors]

fecto Eurytione, Iri filio, ad Acastum fugit, et inde ad Chirona. Hinc, ovibus et bobus collectis, ad Irum pergit, eaque cædis nomine mulctæ offert; quum recusaret Irus, Peleus ea oraculo monitus libera mittit: lupus armenta invadit. Consors, frater, ut xiii. 663. Tibul. II. v. 24: consors sanguis, fraternus sanguis, viii. 445. De uxore est vi. 94; de sorore III. Pont. ii. 48. Miracula de consorte, miram fratris conversionem. Festinus, festinans. Vocem hanc ab Ovidio primo usurpatam esse contendit Schirachius male; occurrit enim apud antiquiores, v. c. Virgilium, Æn. ix. 488. Cursu festinus anhelo, currens tam festinanter, ut anhelaret. Phoceus, e Phocide.

351. Pendet, et ipse, etc.] Hic quoque amabilem et humanum se ostendit Ceyx. Pendere et suspensus eleganter dicitur animus, quum versatur incertus inter spem et metum, hinc quum anxius est et sollicitus de eventu rei. Sed Heinsius, qui paratus nimis est ad delendos versus, hunc quoque spurium judicat, improbante Burmanno, qui e multis MSS. recte legi vult, Pendet et ipse metu trepidus, etc. Vul

go trepidi Trachinius oris; bic versus servatur, Heinsius conjicit trepidus Trachinius hæres.

352. Ille refert; etc.] Prolixitas et nimia diligentia hujus narrationis male convenit perturbationi et festinationi pastoris. Meridianum tempus tribus modis declarat; varias boum recreationes eleganter quidem, alieno tamen loco, enarrat, neque templi descriptio hic locum suum habet. Fessos a via et æstu solis. Appuleram, adegeram. Absolute sic appellere Cic. i. Div. 44. Tantum viæ aut cœli respiceret, post se relictum haberet. ii. 187 sqq.

355. Inclinárat.] Bene boum quiescentium habitum notat; inclinatis enim illi genibus, et capite fere immoto eundem semper locum spectant, ut nunc latarum campum aquarum, latum mare Vulgo (et in nostris Regiis) campos aquarum. Quum autem gramina carpunt, et tardis gradibus prccedunt, et modo in hanc, modo in illam partem vestigia ferunt, quod verbo errare exprimitur. Etiam tertium recreationis genus suavi imagine exornavit, celsoque extant, etc.

Templa mari subsunt, nec marmore clara, nec auro;
Sed trabibus densis, lucoque umbrosa vetusto : 360
Nereïdes Nereusque tenent: hos navita templi
Edidit esse Deos, dum retia litore siccat.
Juncta palus huic est, densis obsessa salictis,
Quam restagnantis fecit maris unda paludem.
Inde, fragore gravi strepitans, loca proxima terret,
Bellua vasta, lupus; silvisque palustribus exit, 366
Oblitus et spumis, et spisso sanguine rictus
Fulmineos; rubra suffusus lumina flamma.
Qui, quanquam sævit pariter rabieque fameque,
Acrior est rabie: neque enim jejunia curat
Cæde boum diramque famem satiare, sed omne

359. Templa, pro, templum. Subsunt, prope sunt, ut ver. 234. Lenzius vero monet, domum Nerei et Nereidum sub mari intelligi; etenim et alios poetas lucos memorare in fundo maris. At ita custos pecoris domum illam non vidisset; neque poeta sic elocutus esset illam domum. Bene judicat Gierig; sic et glossator aliquis supra Tò subsunt scripsit vel juncta in nostro Codice B. Clara est, splendentia, ut ii. 2. Trabibus umbrosa, obscura arborum umbra. Quia in lucis sacris arbores cædere non licebat; hinc fere semper eorum vetustas, quæ et ipsa aliquid sanctitatis habet, commemoratur. Tenent templum, qui in eo coluntur. Navita, piscator. Pro, in litore versans, maluit specialem et gratam ideam, dum retia (in) litore siccat. Edidit, scilicet mihi.

363. Obsessa densis, cincta salictis, in quibus latere commode et commorari lupus poterat. Quam-paludem. Solet ita substantivum præcedens post relativum repeti, etiam ubi oratio minime ambigua.

365. Inde, fragore gravi, etc.] In vastitate lupi et feritate augenda non

370

nimius est, immo præclare imitatur sermonem hominum portento aliquo obstupefactorum. Conf. Horatius, I. Od. xxii. 13 sqq. et Noster viii. 282 sqq. Inde, ex istis latibulis prodiens. Fragore gravi strepitans, et plurima et crassiora ligna frangens, ut strepitus longius audiretur. Audiri poterat, non videri propter salictorum densitatem. Silvisque palustribus. Burmannus negat salicta nunc satis apte silvas vocari; de suo igitur dedit ulvisque. Spisso, concreto. Rictus fulmineos; vide ad x. 550. Supra iv. 96. Venit ecce recenti Cade leæna boum spumantes oblita rictus. Oculi suffusi rubra flamma, rubore igneo, furoris signo.

369. Sævit, omnia vastat et trucidat, incitatus fame, quæ multum vexat lupum, unde improbas ventris rabies apud Virgilium, Æneid. ii. 356. Sed hic, tanquam tigris, acrior, sævior et iracundior est, rabie, propter furorem a Nereidibus ei immissum. Jejunia id quod famem. Satiare, sedare. Cade,

carne boum cæsorum: non curat satiare, non vult, non id agit, ut famem sedet, cui rei sufficeret vel unus bos

cæsus.

Vulnerat armentum, sternitque hostiliter omne.
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
Dum defensamus, leto est data: sanguine litus
Undaque prima rubent, demugitæque paludes. 375
Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit.
Dum superest aliquid, cuncti coeamus, et arma,
Arma capessamus, conjunctaque tela feramus;
Dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant;
Sed, memor admissi, Nereïda colligit orbam 380
Damna suo inferias extincto mittere Phoco.
Induere arma viros, violentaque sumere tela
Rex jubet Etæus, cum quîs simul ipse parabat
Ire: sed Halcyone conjux excita tumultu

374. Defensamus: de hoc verbo vide ad xii. 376. Undaque prima. Quod est principium undarum, quod litus lambit. Demugire, singulariter dictum, mugitu implere.

376. Res, vastatio lupi. Dubitare, dubium et fluctuantem cunctari, consilia conferre. Remittit, sinit, permittit, ut x. 330. Coeamus, ut ver. 24. Arma bis ita poni solet in illa formula; vide Heinsium. Conjuncta pro, conjunctim.

379. Nec-sed, non tam, quam, ut recte Burmannus contra Tanaq. Fab. qui corrigit et Pelea. Admissi, cædis fraternæ perpetratæ. Nereis, Psamathe, Nerei filia, ex qua Æacus Phocum genuerat. Colligit, judicat, existimat. Suo, filio suo. Non igitur assentior Heinsio damna sui, id est, damna sua, e MSS. nonnullis vetustioribus præferenti. Inferia, sacra Diis Manibus placandis facta, quæ proprie dicuntur mitti et ferri. Quum cædes facta morte aut insigni parricidæ clade compensatur, Dii dicuntur interfectorem aut illa damna inferias mittere interfecto; Horat. II. Od. i. 27. Juno victorum nepotes Rettulit inferias Jugurtha.

VOL. IV.

382. Induere arma viros, etc.] Hic quoque mores suos amabiles servat Ceyx. Arma, galeam, loricam, clypeum, quæ vestimentorum instar, induuntur, namque etiam clypeis loro aut ansæ insertatur sinistra. Tela, gladium, jacula, sagittas, quibus vis infertur. Etaus, quia Trachinia vicina Etæ monti. Multi MSS. atherius, quod explicant, sidereum, splendidum imo, qui ætheream, scil. cœlestem originem habet : vide ver. 271. Sic etiam ver. 445. sidereus capi debet.

384. Sed Halcyone conjux, etc.] Apta hæc ingenio muliebri: exciri et excitari dicuntur qui aut vocati aut perterrefacti de sella sua repente prosiliunt. Tumultu, strepitu virorum ad arma concurrentium. Prosilit ut Semiramis apud Valerium, ix. 3: "Quum ei circa cultum capitis occupatæ nuntiatum esset, Babylona defecisse, altera parte crinium adhuc soluta, protinus ad eam expugnandam cucurrit; nec prius decorem capillorum in ordinem, quam tantam urbem in potestatem suam redegit." Infusa de amplexante, etiam Heroid. ii. 93. Similiter affusus ix. 366. Schirachius

G g

385

Prosilit, et nondum totos ornata capillos,
Disjicit hos ipsos; colloque infusa mariti,
Mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur,
Et lacrimis; animasque duas ut servet in una.
Eacides illi, "pulchros, Regina, piosque
Pone metus: plena est promissi gratia vestri. 390
Non placet arma mihi contra nova monstra moveri.
Numen adorandum pelagi est.' Erat ardua turris,
Arce patens summa; fessis loca grata carinis.

vero defendit, infixa, ut elegans sit imago ardenter petentis, et amantis fervide. Certe qui divelli ab aliqua re nolunt, infixi et affixi dicuntur : infusa dederat Ciofanus ex tribus ; cæteri infixa. Regii nostri infusa. Disputatur, an recte dicatur, mittere auxilium. Historici sane dicunt auxilia, quum copias auxiliares indicare volunt, sed poetæ licuit singularem pro plurali ponere. Animasque, etc. quia, si Ceyx in illo certamine periisset, amantissima ejus conjux noluisset ipsi superstes esse; iii. 473. Nunc duo concordes anima moriemur in una; Tibullus, IV. iv. 21. in uno Corpore servato restituisse duos.

389. Eacides illi, etc.] Brevis et urbana responsio Pelei. Metus pii de salute conjugis, sunt pulchri, reginæ decori sunt et gloriæ. Mox Burmann. dubitat, an plena est, etc. recte sit dictum pro, concedo in tuam sententiam et obsequor. Sane hoc verba minime dicunt. Plena est plurima, maxima. Promissum vestrum, studium vestrum me adjuvandi militibus, plurimum gratiæ habet. Plenum ita dici, docui ad x. 290. Non placet e formula solenni sententiam dicentium. Nova monstra, lupus et inusitatæ magnitudinis et diri furoris.

392. Numen Pelagi.] Psamathe: vide versum 398. Hi versus valde vexârunt Heins. et Burmannum.

[ocr errors]

Quum antea legeretur, Arce locus summa, quod sane ferri nequibat tum propter sensum, tum quia mox seq. loca; Heinsius ex ingenio emendabat, focus, et eandem se postea lectionem in primo Vaticano reperisse affirmat. Conjiciebet et pharus ductu alterius Twisdenii, ubi a manu prima erat, phocus. Quanquam putaret præstare focus, tamen non rejiciebat foci vel faces. Burmannus recte dubitat, an focus pro pharo poni possit, sed sine causa durum ei videbatur, focus, loca grata carinis. Itaque ampliandum hic censet, quanquam ipse ex uno Basil. egregiam lectionem profert, quam, Schirachio etiam probatam, amplexus sum, Arce patens summa. Lenzius autem præfert focus, et intelligit aram, in qua nautæ vota pro saJute solverint. Sed non puto, aram in monte recte focum dici. Cacumina montium poetis arces dici, supra vidimus. In cacumine montis igitur erat ardua turris, pharus, patens, quæ longe lateque conspiciebatur, quo sensu eleganter patere. Eaque turris nautis fessis, diuturnitate itineris tempestatumque sævitia defatigatis, locus gratus. Nisi igitur hæc lectio profecta est ab ipso Ovidio, certe eo non indigna videtur. Carinæ ipsæ e longinquis terris redeuntes etiam vi. 519. fessæ vocantur, ut i. 582, fessæ erroribus undæ.

Ascendunt illuc, stratosque in litore tauros
Cum gemitu aspiciunt, vastatoremque cruento
Ore ferum, longos infectum sanguine villos. 396
Inde manus tendens in aperti litora ponti,
Cæruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
Orat, opemque ferat: nec vocibus illa rogantis
Flectitur Æacidæ. Thetis hanc pro conjuge supplex
Accepit veniam : sed enim revocatus ab acri 401
Cæde lupus perstat, dulcedine sanguinis asper;
Donec inhærentem laceræ cervice juvencæ
Marmore mutavit: corpus, præterque colorem
Omnia servavit : lapidis color indicat illum
Jam non esse lupum, jam non debere timeri.
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra

396. Ore ferum.] Potest ferus substantive capi, ut apud Virg. et Phædr. de equo, cervo, leone, etc. Tunc vastator ferus dictum foret, ut x. 540. raptores lupi. Apertus, cujus conspectus late patet, ut apertus campus, non obsitus arboribus, hinc longe conspiciendus, apertum cœlum, non obductum nubibus, hinc oculis longe lateque patens.

400. Eacida.] Codex Regius B. Græca forma, Eacidos. Flectitur, etc. Sed Thetidis precibus mitigata est, ut veniam daret Peleo. Mox auctore Heinsio e vetustioribus plerisque MSS. prætuli, revocatus. Frustra diu revocabatur a Nereide lupus, donec, etc. Ita bene notatur ardor et sanguinolentia lupi. Qui irrevocatus tuentur, explicant irrevocabilem. Acris cædes, sæva, plurima. Asper, ardens, incitatus, ut Virg. Georg. iii. 434. serpens asper siti, et ix. 62. lupus asper et improbus ira Savit. Non modo ira, quanquam ea potissimum, cum asperitate comparatur, sed omnis etiam animi impetus. Inhærere de mordente

405

bestia etiam i. 535. Verbo hærere et compositis ablativus interdum additur, nisi malis hoc loco dictum pro, hærentem in cervice. Laceræ, quam lacerare parabat. Ingeniose vastatorem in ipso lacerationis actu fingit mutatum. Marmore, in marmor; vide ad ix. 81. Mutatus autem ille non in marmor informe, sed corpus, formam lupi, omniaque, omnes ejus partes, servavit. Laborare tamen hic sensus visus est post Micyllum Burmanno qui e tribus MSS. legit, inhærentis— mutavit corpus, aut, ut concursus genitivorum vitetur, inhærenti, ut est in uno MS. Puteaneo. Anton. Liberalis de hoc saxeo lupo, καὶ ἄχρι πλείστου διέμενε μεταξὺ Λοκρίδος καὶ τῆς ΦωKidos yns. Inde colligas, saxum quoddam, illius loci formam lupi utcunque referens, fabulam peperisse.

407. Consistere.] Observat Burm. præeunte Servio ad Virg. Æn. viii. 10. consistere dici de iis, qui post vagos errores in certis sedibus quiescant. Purgamina sumit, purgatur, lustratur, kalaíperai. Neque enim

« AnteriorContinua »