Imatges de pàgina
PDF
[ocr errors]

Soluerat. at virgo Cinyreia peruigil igni
Carpitur indomito, furiofaque vota retra&at.
Et modo defperat; modo vult tentare: pudetque,
Et cupit 5' et, quod agat, non inuenit. vtque fecuri
Saucia trabs ingens, vbi plaga nouiffima reftat,
Quo cadat, in dubio eft, omnique a parte timetur:

sic animus vario labefa&us vulnere nutat

Huc leuis, atque illuc ; momentaque fumit vtroque.

Nec modus, aut requies, nifi mors, reperitur amoris.

Mors placet. erigitur : laqueoque inne&ere fauces
Deftinat: et, zona fummo de pofte reuin&a ,
Care vale Cinyra, cauffamque intellige mortis,
Dixit: et aptabat pallenti vincula collo.
Murmura verborum fidas nutricis ad aures
Perueniffe ferunt, limen feruantis alumnae.
Surgit amus, referatque fores: mortisque paratae

Inftrumenta videns, fpatio conclamat eodem ,
Seque ferit, fcinditque finus, ereptaque collo
Vincula dilaniat. tum denique flere vacauit;
Tum dare complexus, laqueique requirere cauffam.
Muta filet virgo, terramque immota tuetur:
Et deprenfa dolet tardae conamina mortis.
Inftat anus; canosque fuos, et inania nudans
Vbera, per cumas alimentaque prima precatur,
Vt fibi committat, quidquid dolet. illa rogantem
Auerfata gemit. certa eft exquirere nutrix:
Nec folam fpondere, fidem. Dic, inquit, opemque
Me fine ferre tibi. non eft mea pigra feneëtus.
Seu furor eft ; habeo quae carmine famet, et herbis.
Siue aliquis nocuit ; magico luftrabere ritu.
Siue eft ira Deúm, facris placabilis ira.
Quid rear vlterius ? certe fortuna domusque

Sofpes, et in curfu eft: viuunt genetrixque, paterque.

Myrrha , patre audito, fufpiria duxit ab imo
Pe&ore. nec nutrix etiamnum concipit vllum
Mente nefas: aliquemque tamen praefentit amorem.
Propofitique tenax, quodcumque fit, orat, vt ipfi
Indicet, et gremio lacrimantem tollit anili:

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors]

Atque ita comple&ens infirmis colla lacertis,
Senfimus, inquit ; amas: et in hoc mea ( pone timorem)
Sedulitas erit apta tibi : nec fentiet vmquam
Hoc pater. exfiluit gremio furibunda, torumque 4lo
Ore premens, Discede, precor; miferoque pudori
Parce, ait. inftanti, Discede, aut define, dixit,
Quaerere quid doleam. fcelus eft , quod fcire laboras.
Horret anus ; tremulasque manus annisque , metuque,
*tendit : et ante pedes fupplex procumbit alumnae. 41 $
Et modo blanditur ; modo, fi non confcia fiat,
Terret: et indicium laquei , coeptaeque minatur

- Mortis: et officium commiffo fpondet amori.

Fxtulit illa caput, lacrimisque impleuit obortis -
Pe&tora nutricis: conataque faepe fateri, - 420
Saepe tenet vocem : pudibundaque veftibus ora
Texit: et, O, dixit, felicem coniuge matrem !
Ha&temus; et gemuit. gelidos nutricis in artus,
Offaque (fenfit enim ) penetrat tremor: albaque toto
Vertice canities rigidis ftetit hirta capillis. 425
Multaque, vt excuteret diros, fi poffet , amores,
Addidit. at virgo fcit, fe non falfa moneri,
Certa mori tamen eft ; fi non potiatur amato.
Viue , ait haec; potiere tuo ; non aufa, parente,
Dicere, conticuit:. promiffaque numine firmat. 433
Fefta piae Cereris celebrabamt annua matres
Illa, quibus niuea velatae corpora vefte
Primitias frugum damt, fpicea ferta, fuarum :
Perque nouem no&tes Venerem, taétusque viriles
In vetitis numerant. ' turba Cenchreis in illa 43$
Regis abeft coniux, arcanaque facra frequentat.
Ergo legitima vacuus dum coniuge le&us;
Na&ta grauem vino Cinyram male fedula nutrix.
Nomine mentito, veros exponit amores,
Et faciem laudat. quaefitis virginis annis, 44®
Par, ait, elt Myrrhae. quam poftquam adducere iuffa eft,
Vtque domum rediit, Gaude mea, dixit, alumna :
Vicimus. infelix non toto corpore fentit

Laetitiam virgo 5 praefagaque pe&ora maerent,
O 4 Sed
Sed tamen et gaudet, tanta eft discordia mentis.
Tempus erat, quo cuncta filent ; interque Triones
Flexerat obliquo plauftrum temone Boötes.
Ad facinus venit illa fuum, fugit aurea coelo
Luna: tegunt nigrae latitantia fidera nubes ;
Nox caret igne füo. primos tegis, Icare, vultus;
Erigoneque pio facrata parentis amore.
Ter pedis offenfi figno eft reuocata : ter omen
Funereus bubo letali carmine fecit.
It tamen : et tenebrae minuunt, noxque atra pudorem.
Nutricisque manum laeua tenet ; altera motu
Caecum iter explorat. thalami iam limina tangit;
Iamque fores aperit ; iam ducitur intus: at illi
Poplite fucciduo genua intremuere ; fugitque
Et color, et fanguis: animusque relinquit euntem.
Quoque fuo propior fceleri, magis horret, et aufi
Poenitet ; et vellet non cognita poffe reuerti.
Cunélantem longaeua manu deducit: et alto
Admotam lecto cum traderet, Accipe, dixit;
Illa tua eft, Cinyra. deuotaque corpora iunxit.
Accipit obfçaeno genitor fua vifcera le&o,
Virgineosque metus leuat, hortaturque timentem.
Forfitan aetatis quoque nomine, Filia, dicat:
Dicat et illa, Pater ; fceleri me nomina defint.
Plena patris thalamis excedit: et impia diro
Semina fert wtero; conceptaque crimina portat.
Poftera nox facinus geminat. nec fimis in illa eft.
Cum tamdem Cinyras, auidus cognofcere amantem
Poft tot concubitus, illato lumine vidit •
Et fcelus, et natam. verbisque dolore retentis,
Pendenti nitidum vagina deripit enfem.
Myrrha fugit, tenebris et caecae munere mo&is
Intercepta neci : latosque vagata per agros,
Palmiferos Arabas, Panchaeaque rura relinquit.
Perque nouem errauit redeuntis cornua Lunae 5
Cum tandem terra requieuit feffa Sabaea.
Vixque vteri portabat onus. tum nefcia voti ,
Atque inter mortisque metus, et taedia vitae ,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Eft tales exorfa preces: 0 fi qua patetis
Numina confeffis; merui, nec trifte recufo
Supplicium. fed, ne violem viuosque fuperftes,
Mortuaque exftin&tos, ambobus pellite regnis:
Mutataeque mihi vitamque , necemque negate.
Numen confeffis aliquod patet. vltima certe
Vota fuos habuere Deos: nam Crura loquentis
Terra fuperuenit ; ruptosque obliqua per vngues
Porrigitur radix, longi firmamina trunci :
Offaque robur agunt: mediaque manente medulla
Sanguis it in fuccos: in magnos brachia ramos;
In paruos digiti: duratur cortice pellis.
Iamque grauem crefcens vterum perftrinxerat arbor ;
Pe&oraque obruerat; collumque operire parabat ;
Non tulit illa moram : venientique obuia ligno
Subfedit: merfitque fuos in cortice vultus.
Quae, quamquam amifit veteres cum corpore fenfus,
Flet tamen: et tepidae manant ex arbore guttae.
Eft honor et lacrimis: ftillataque cortice Myrrha
Nomen herile tenet, nullique tacebitur aeuo.

At male conceptus fub robore creuerat infans:
Quaerebatque viam ; qua fe, genetrice reli&ta,
Exferergt. media grauidus tumet arbore venter.
Tendit onus matrem: nec habent fua verba dolores:
Nec Lucima poteft parientis voce vocari.
Nitenti tamen eft fimilis; curuataque crebros
Dat gemitus arbor: lacrimisque cadentibus humet.
Conftitit ad ramos mitis Lucina dolentes:
Admouitque manus: et verba puerpera dixit.
Arbor agit rimas ; et fiffa cortice viuum
Reddit onus ; vagitque puer: quem mollibus herbis
Naîdes impofitum lacrimis vnxere parentis.
Laudaret faciem Liuor quoque. qualia namque
Corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
Talis erat. fed, ne faciat discrimina cultus,
Aut huic adde leues, aut illis dene pharetras.
Labitur occulte, fallitque volatilis aetas:

O $.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Et nihil eft annis velocius. ille forore
Natus auoque fuo, qui conditus arbore nuper,
Nuper erat genitus ; modo formofiffimus infans;
Iam iuuenis, iam vir , iam fe formofior ipfo eft:
Iam placet et Veneri, matrisque vlcifcitur ignes.
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri,
Infcius exftanti deftrinxit arundine pe&us.
Laefa manu natum Dea reppulit, altius a&um
Vulnus erat fpecie: primoque fefellerat ipfam.
Capta viri forma non iam Cythereïa curat
Litora: non alto repetit Paphon aequore cin&am ,
Piscofamque Cnidon , grauidamue Amathumta metalli.
Abftinet et coelo: coelo praefertur Adonis.
Hunc tenet: huic comes eft: adfuetaque femper in vmbra
Indulgere fibi, formamque augere colendo,
Per iuga , per filuas, dumofaque faxa vagatur
Nuda genue, veftem ritu fuccin&ta Dianae ;
Hortaturque canes 5 tutaeque animalia praedae,
Aut pronos lepores, aut celfum im cornua ceruum,
Aut agitat damas : a fortibus abftinet apris.
Raptoresque lupos, armatosque wnguibus vrfos
Vitat, et armenti faturatos caede leones.
Te quoque, vt hos timeas, (fi quid prodeffe monende
Poflit, ) Adoni, monet. Fortisque fugacibus efto,
Inquit: in audaces non eft audacia tuta.
Parce meo, iuuenis, temerarius effe periclo:
Neue feras, quibus arma dedit Natura, laceffe :
Stet mihi me magno tua gloria. non mouet aetas,
Nec facies , nec quae Venerem mouere , leones,
Setigerosque fues, oculosque, animosque ferarum.
Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri:
Impetus eft fuluis, et vafta leonibus ira:
Inuifumque mihi genus eft. Quae cauffâ, roganti,
Dicam, ait; et veteris monftrum mirabere culpae.
Sed labor infolitus iam me laffauit: et ecce
Opportuna fua blanditur populus vmbra:
Datque torum cefpes. libet hac requiefcere tecum,
Et requieuit, humo: preffitque et gramen, et ipfum.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinua »