Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Mifit, et oppofitas disiecit pondere nubes,
Recidit in folidam longo poft tempore terram
Pondus: et exhibuit iunctam cum viribus artem.
Protinus imprudens, actusque cupidine ludi,
Tollere Taenarides orbem properabat: at illum
Dura repercuffo fubiecit ab aëre tellus

In vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aequè,
Ac puer, ipfe Deus: collapfosque excipit artus:
Et modo te refouet: modo triftia vulnera ficcat:
Nunc animam admotis fugientem fuftinet herbis.
Nil profunt artes. erat immedicabile vulnus.
Vt fi quis violas, riguoue papauer in horto,
Liliaque infringat, fuluis haerentia virgis ;
Marcida demittant fubito caput illa grauatum ;
Nec fe fuftineant; fpectentque cacumine terram.
Sic vultus moriens iacet; et defecta vigore
Ipfa fibi eft oneri ceruix; humeroque recumbit.
Laberis, Oebalide, prima fraudate iuuenta,
Phoebus ait: videoque tuum, mea crimina, vulnus.
Tu dolor es, facinusque meum. mea dextera leto
Infcribenda tuo eft. ego fum tibi funeris auctor.
Quae mea culpa tamen? nifi fi, lufiffe, vocari
Culpa poteft. nifi culpa poteft, et amasse,
Atque vtinam pro te vitam, tecumue liceret
Reddere! fed quoniam fatali lege tenemur;
Semper eris mecum, memorique haerebis in ore.
Te lyra, pulfa manu, te carmina noftra fonabunt:
Flosque nouus fcripto gemitus imitabere noftros.
Tempus et illud erit; quo fe fortiffimus heros
Addat in hunc florem; folioque legatur eodem.
Talia dum vero memorantur Apollinis ore,

vocari ;

1

180

185

190

195

200

205

Ecce cruor, qui fufus humi fignauerat herbam,

210

Definit effe cruor: Tyrioque nitentior oftro

Flos oritur; formamque capit, quam lilia: fi non

Purpureus color huic, argenteus effet in illis.

Non fatis hoc Phoebo eft, (is enim fuit auctor honoris)
Ipfe fuos gemitus foliis infcribit: et ai ai

215

Flos habet infcriptum: funeftaque litera ducta eft.

P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

Nec

Nec genuiffe pudet Sparten Hyacinthon: honorque
Durat in hoc aeui, celebrandaque more priorum
Annua praelata redeunt Hyacinthia pompa..

At fi forte roges fecundam Amathunta metalli,
An genuiffe velit Propoetidas, abnuat aeque,
Atque illos, gemino quondam quibus afpera cornu
Frons erat; vnde etiam nomen traxere Ceraftae.
Ante fores horum ftabat Iouis Hofpitis ara,
Lugubris fceleris: quam fi quis fanguine tinctam
Aduena vidiffet; mactatos crederet illic
Lactentes vitulos, Amathufiacasue bidentes:

220

225

Hofpes erat, caefus. facris offenfa nefandis,

Ipfa fuas vrbes, Ophiufiaque arua parabat

Deferere alma Venus. Sed quid loca grata, quid vrbes

230

Peccauere meae? quod crimen, dixit, in illis?
Exfilio poenam potius gens impia pendat,

Vel nece; vel fi quid medium mortisque, fugaeque.
Idque quid effe poteft, nifi verfae poena figurae ?
Dum dubitat, quo mutet eos; ad cornua vultum
Flexit: et admonita eft haec illis poffe relinqui :
Grandiaque in toruos transformat membra iuuencos.

Sunt tamen obfcaenae Venerem Propoetides aufae

235

Effe negare Deam: pro quo fua, numinis ira,
Corpora cum forma primae vulgaffe feruntur.
Vtque pudor ceffit, fanguisque induruit oris,
In rigidum paruo filicem discrimine verfae.

240

[blocks in formation]

Sculpfit ebur; formanique dedit, qua femina nafci
Nulla poteft: operisque fui concepit amorem.

Virginis eft verae facies; quam viuere credas:
Et, fi non obftet reuerentia, velle moueri.
Ars adeo latet arte fua. miratur, et haurit
Pectore Pygmalion fimulati corporis ignes.
Saepe manus operi tentantes admouet, an fit

250

Corpus,

Corpus, an illud ebur: nec ebur tamen effe fatetur.
Oscula dat, reddique putat: loquiturque, tenetque:
Et credit tactis digitos infidere membris:

Et metuit, preffos veniat ne liuor in artus.

Et modo blanditias adhibet: modo grata puellis
Munera fert illi conchas, teretesque lapillos,
Et paruas volucres, et flores mille colorum,
Liliaque, pictasque pilas, et ab arbore lapfas
Heliadum lacrimas.
ornat quoque veftibus artus:
Dat digitis gemmas; longoque monilia collo.
Aure leues baccae, redimicula pectore pendent.
Cunca decent: nec nuda minus formosa videtur.
Collocat hanc ftratis, concha Sidonide tinctis:
Adpellatque tori fociam: adclinataque colla
Mollibus in plumis, tamquam fenfura, reponit.
Fefta dies Veneri, tota celeberrima Cypro,
Venerat et pandis inductae cornibus aurum
Conciderant ictae niuea ceruice iuuencae;

255

260

265

270

Turaque fumabant: cum munere functus ad aras
Conftitit; et timide, Si Di dare cuncta poteftis;
Sit coniux opto, (non aufus, eburnea virgo,
Dicere Pygmalion) fimilis mea, dixit, eburneae.
Senfit, vt ipfa fuis aderat Venus aurea feftis,
Vota quid illa velint: et amici numinis omen.

275

Flamma ter accenfa eft; apicemque per aëra duxit.

[blocks in formation]

Dum ftupet, et timide gaudet, fallique veretur;
Rurfus amans, rurfusque manu fua vota retractat.
Corpus erat: faliunt tentatae pollice venae.
Tum vero Paphius pleniffima concipit heros
Verba; quibus Veneri grates agat: oraque tandem
Ore fuo non falfa premit: dataque oscula virgo
0 2

290

Senfit;

Senfit, et erubuit: timidumque ad lumina lumen
Attollens, pariter cum coelo vidit amantem.
Coniugio, quod fecit, adeft dea. iamque coactis
Cornibus in plenum nouies lunaribus orbem,
Illa Paphon genuit: de quò tenet infula nomen.
Editus hac ille eft, qui, fi fine prole fuiffet,
Inter felices Cinyras potuiffet haberi.

Dira canam. natae procul hinc, procul efte parentes:
Aut, mea fi veftras mulcebunt carmina mentes,
Defit in hac mihi parte fides; nec credite factum:
Vel, fi credetis, facti quoque credite poenam.
Si tamen admiffum finit hoc Natura videri ;
Gentibus Ismariis, et noftro gratulor orbi:
Gratulor huic terrae, quod abeft regionibus illis,
Quae tantum genuere nefas. fit diues amomo
Cinnamaque, coftumque fuam, fudataque ligno
Tura ferat, floresque alios Panchaïa tellus;

295

300

305

Dum ferat et Myrrham. tanti noua non fuit arbos.

310

Ipfe negat nocuiffe tibi fua tela Cupido,
Myrrha facesque fuas a crimine vindicat ifto.
Stipite te Stygio, tumidisque adflauit Echidnis,
E tribus vna foror. fcelus eft odiffe parentem :
Hic amor eft odio maius fcelus. vndique lecti
Te cupiunt proceres; totoque Oriente iuuentus
Ad thalami certamen adeft. ex omnibus vnum
Elige, Myrrha, tibi; dum ne fit in oninibus vnus.
Illa quidem fentit; foedoque repugnat amori:

315

320

Et fecum, Quo mente feror? quid molior? inquit.
Dî, precor, et Pietas, facrataque iura parentum,
Hoc prohibete nefas. fcelerique refiftite tanto ;
Si tamen hoc fcelus eft. fed enim damnare negatur
Hanc Venerem pietas: coëuntque animalia nullo

:

Cetera dilectu. nec habetur turpe iuuencae

325

Ferre patrem tergo: fit equo fua filia coniux;

Quasque creauit, init pecudes, caper: ipfaque cuius

Semine concepta eft, ex illo concipit ales.
Felices, quibus ifta licent! humana malignas
Cura dedit leges: et, quod Natura remittit,

330

Inuida iura negant. gentès tamen effe feruntur,
In quibus et nato genetrix, et nata parenti
Iungitur; et pietas geminato crefcit amore.
Me miferam, quod non nafci mihi contigit illic,
Fortunaque loci laedor! quid in ifta reuoluor? -
Spes interdictae discedite. dignus amari

Ille, fed vt pater, eft. ergo'ti filia magni

Non effem Cinyrae; Cinyrae concumbere poffem.

Nunc quia tam meus eft, non eft meus; ipfaque damno

Eft mihi proximitas.

aliena potentior effem.

Ire libet procul hinc,

patriosque relinquere fines,

Dum fcelus effugiam. retinet malus error amantem;

Vt praefens fpectem Cinyran; tangamque, loquarque,
Osculaque admoueam, fi nil conceditur vltra.
Vltra autem fperare aliquid potes, impia virgo?
Nec, quot confundas et iura, et nomina, fentis?
Tune eris et matris pellex, et adultera patris?
Tune foror gnati, genetrixque vocabere fratris ?
Nec metues atro crinitas angue forores,
Quas, facibus faeuis oculos atque ora petentes,
Noxia corda vident? at tu, dum corpore non es
Paffa, nefas animo ne concipe: neue potentis
Concubitu vetito Naturae pollue foedus.
Velle puta res ipfa vetat. pius ille, memorque
Iuris. et o vellem fimilis furor effet in illo !

335

340

345

350

355

Dixerat: at Cinyras, quem copia digna procorum,

Quid faciat, dubitare facit, fcitatur ab ipfa,

Nominibus dictis, cuius velit effe mariti.

Illa filet primo: patriisque in vultibus haerens,

Aeftuat: et tepido fuffundit lumina rore.

360

Virginei Cinyras haec credens effe timoris,

Flere vetat; ficcatque genas; atque oscula iungit.
Myrrha datis nimium gaudet: confultaque, qualem
Optet habere virum; Similem tibi, dixit. at ille
Non intelle&tam vocem collaudat; et, Efto
Tam pła femper, ait. pietatis nomine dicto

365

Demifit vultus, fceleris fibi confcia, virgo.

Noctis erat medium, curasque, et pectora fomnus

0 3

Solue

« AnteriorContinua »