Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Hanc matutinos pectens ancilla capillos

Incitet: et velo remigis addat opem.
Et, secum tenui suspirans murmure, dicat ;

Ut puto, non poteris ipsa referre vicem. 370 Tum de te narret : tum persuadentia verba

Addat; et insano juret amore mori.
Sed propera, ne vela cadant, auræque residant.

Ut fragilis glacies, interit ira morâ.
Quæris, an hanc ipsam prosit vitiare ministram?

Talibus admissis alea grandis inest.
Hæc à concubitu fit sedula; tardior illa :

Hæc dominæ munus te parat, illa sibi.
Casus in eventu est. Licèt hæc indulgeat ausis ;

Consilium tamen est abstinuisse meum. 380 Non ego per præceps et acuta cacumina vadam:

Nec juvenum quisquam, me duce, captus erit.
Si tamen illa tibi, dum dat, recipitque tabellas,

Corpore, non tantùm sedulitate, placet;
Fac dominâ potiare priús; comes illa sequatur.

Non tibi ab ancillæ est incipienda Venus.
Hoc unum moneo (si quid modò creditur arti;

Nec mea dicta rapax per mare ventus agit.) Aut non tentâris, aut perfice. Tollitur index,

Cùm semel in partem criminis ipsa venit. 390 Non avis utiliter viscatis effugit alis :

Non bene de laxis cassibus exit aper. Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo.

Perprime tentatam : nec, nisi victor, abi. Tum neque te prodet communi obnoxia culpæ:

Factaque erunt dominæ dictaque nota tibi. Sed bene celetur. Bene si celabitur index,

Notitiæ suberit semper amica tuæ. Tempora qui solis operosa colentibus arva, Fallitur, et nautis adspicienda putat.

400 Nec semper credenda Ceres fallacibus arvis:

Nec semper viridi concava puppis aquæ. Nec teneras semper tutum captare puellas.

Sæpe dato melius tempore fiet idem.

Sive dies aderit natalis; sive Kalendæ,

Quas Venerem Marti continuasse juvat: Sive erit ornatus, non ut fuit antè, sigillis;

Sed Regum expositas Circus habebit opes; Differ opus. Tunc tristis hiems, tunc Pliades instant:

Tunc tener æquoreâ mergitur Hædus aquâ. 410 Tunc bene desinitur: tunc, si quis creditur alto,

Vix tenuit laceræ naufraga membra ratis.
Tu licèt incipias, quâ flebilis Allia luce

Vulneribus Latiis sanguinolenta fuit :
Quâque die redeunt, rebus minùs apta gerendis,

Culta Palæstino septima festa Syro.
Magna superstitio tibi sit natalis amicæ:

Quâque aliquid dandum est, illa sit atra dies. Cùm bene vitâris; tamen auferet. Invenit artem Femina, quâ cupidi carpat amantis opes.

420 Institor ad dominam veniet discinctus emacem:

Expediet merces, teque sedente, suas.
Quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit.

Oscula deinde dabit : deinde rogabit, emas.
Hoc fore contentam multos jurabit in annos.

Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.
Si non esse domi, quos des, causabere nummos ;

Litera poscetur; ne didicisse juvet.
Quid? quasi natali cùm poscit munera libo;

Et, quoties opus est, nascitur ipsa sibi ? 430 Quid? cùm mendaci damno mæstissima plorat;

Elapsusque cava fingitur aure lapis ?
Multa rogant utenda dari : data reddere nolunt.

Perdis; et in damno gratia nulla tuo.
Non mihi, sacrilegas meretricum ut prosequar artes,

Cum totidem linguis, sint satis ora decem. Cera vadum tentet, rasis infusa tabellis :

Cera tuæ primùm nuntia mentis eat. Blanditias ferat illa tuas: imitataque amantem

Verba, nec exiguas, quisquis es, adde preces. 440 Hectora donavit Priamo, prece motus, Achilles : Flectitur iratus voce rogante Deus.

Promittas facito: quid enim promittere lædit?

Pollicitis dives quilibet esse potest. Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:

Illa quidem fallax, sed tamen apta Dea est.
Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui.

Præteritum tulerit, perdideritque nihil.
At quod non dederis, semper videare daturus.

Sic dominum sterilis sæpe fefellit ager. 450 Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor:

Et revocat cupidas alea blanda manus. Hoc opus, hic labor est: primò sine munere jungi.

Ne dederit gratis, quæ dedit, usque dabit. Ergo eat; et blandis peraretur litera verbis:

Exploretque animos, primaque tentet iter.
Litera Cydippen, pomo perlata, fefellit :

Insciaque est verbis capta puella suis.
Disce bonas artes, (moneo) Romana juventus;
Non tantùm, trepidos ut tueare reos.

460 Quàm populus, judexque gravis, lectusque senatus;

Tam dabit eloquio victa puella manus.
Sed lateant vires; nec sis in fronte disertus.

Effugiant ceræ verba molesta tuæ.
Quis, nisi mentis inops, teneræ declamet amicæ?

Sæpe valens odii litera caussa fuit.
Sit tibi credibilis sermo, consuetaque verba:

Blanda tamen, præsens ut videare loqui.
Si non accipiet scriptum, illectumque remittet;

Lecturam spera: propositumque tene. 470 Tempore difficiles veniunt ad aratra juvenci:

Tempore lenta pati frena docentur equi.
Ferreus adsiduo consumitur annulus usu:

Interit adsiduâ vomer aduncus humo.
Quid magis est saxo durum? quid mollius undå ?

Dura tamen molli saxa cavantur aquâ.
Penelopen ipsam (persta modò) tempore vinces.

Capta vides serò Pergama; capta tamen: Legerit, et nolit rescribere; cogere noli.

Tu modò blanditias fac legat usque tuas. 480

1

Quæ voluit legisse, volet rescribere lectis.

Per numeros venient ista gradusque suos. Forsitan et primò veniet tibi litera tristis ;

Quæque roget, ne se sollicitare velis. Quod rogat illa, timet: quod non rogat, optat, ut instes.

Insequere; et voti postmodo compos eris. Interea, sive illa toro resupina feretur;

Lecticam dominæ dissimulanter adi: Neve aliquis verbis odiosas offerat aures,

Quàm potes, ambiguis callidus abde notis. 490 Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur

Porticus: hîc socias tu quoque junge moras. Et modò præcedas facito; modò terga sequaris:

Et modò festines; et modò lentus eas. Nec tibi de mediis aliquot transire columnas

Sit pudor, aut lateri continuâsse latus. Nec sine te curvo sedeat spatiosa theatro:

Quod spectes, humeris adferet illa suis. Illam respicias, illam mirere licebit;

Multa supercilio, multa loquare notis. 500 Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam; · Et faveas illi, quisquis agatur amans. Cùm surget, surges; donec sedet illa, sedebis.

Arbitrio dominæ tempora perde tuæ. Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos:

Nec tua mordaci pumice crura teras. Ista jube faciant, quorum Cybeleïa mater

Concinitur Phrygiis exululata modis. Forma viros neglecta decet. Minoïda Theseus

Abstulit, à nullâ tempora comtus acu. 510 Hippolytum Phædra, nec erat bene cultus, amavit.

Cura Deæ, silvis aptus, Adonis erat. Munditiæ placeant: fuscentur corpora Campo:

Sit bene conveniens, et sine labe toga. Linguaque ne rigeat: careant rubigine dentes:

Nec vagus in laxâ pes tibi pelle natet. Nec malè deformet rigidos tonsura capillos :

Sit coma, sit doctâ barba resecta manu.

Et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues :

Inque cavâ nullus stet tibi nare pilus. 520 Nec malè odorati sit tristis anhelitus oris :

Nec lædant nares virque paterque gregis. Cetera lascive faciant, concede, puellæ:

Et si quis malè vir quærit habere virum. Ecce suum vatem Liber vocat. Hic quoque amantes

Adjuvat; et flammæ, quâ calet ipse, favet. Gnosis in ignotis amens errabat arenis,

Quâ brevis æquoreis Dia feritur aquis. Utque erat à somno tunicâ velata recinctâ,

Nuda pedem, croceas irreligata comas; 530 Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,

Indigno teneras imbre rigante genas. Clamabat, flebatque simul; sed utrumque decebat:

Nec facta est lacrimis turpior illa suis. Jamque iterum tundens mollissima pectora palmis,

Perfidus ille abiit: quid mihi fiet? ait. Quid mihi fiet? ait. Sonuerunt cymbala toto

Litore, et attonitâ tympana pulsa manu. Excidit illa metu, rupitque novissima verba:

Nullus in exanimi corpore sanguis erat. 540 Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:

Ecce leves Satyri, prævia turba Dei: Ebrius ecce senex pando Silenus asello,

Vix sedet; et pressas continet arte jubas. Dum sequitur Bacchas, Bacchæ fugiuntque petuntque;

Quadrupedem ferulâ dum malus urguet eques; In caput aurito cecidit delapsus asello.

Clamârunt Satyri, Surge age, surge, Pater. Jam Deus è curru, quem summum texerat uvis, Tigribus adjunctis aurea lora dabat.

550 Et color, et Theseus, et vox abiere puellæ :

Terque fugam petiit: terque retenta metu. Horruit, ut steriles, agitat quas ventus, aristä:

Ut levis in madidâ canna palude tremit. Cui deus, En adsum tibi cura fidelior, inquit:

Pone metum, Bacchi, Gnosias, uxor eris.

« AnteriorContinua »