Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Callirhoë geniti; non ambitione, nec armis.
Vos etiam quoque hoc animo meliore feratis,
Me quoque, fata regunt: quae fi mutare valerem,
Nec noftrum feri curuarent Aeacon anni:
Perpetuumque aeui florem Rhadamanthus haberet
Cum Minoë meo: qui propter amara fene&tae
Pondera defpicitur; nec, quo prius, ordine regnat.
Dicta Iouis mouere Deos. nec fuftinet vllus
(Cum videant feffos Rhadamanthon et Aeacon annis,
Et Minoa) queri. qui, dum fuit integer aeui,
Terruerat magnas, ipfo quoque nomine, gentes.
Tunc erat inualidus; Deïonidenque iuuentae
Robore Miletum, Phoeboque parente fuperbum,
Pertimuit: credensque fuis infurgere regnis,
Haud tamen eft patriis arcere penatibus aufus.
Sponte fugis, Milete, tua; celerique carina
Aegaeas metiris aquas; et in Afide terra
Moenia conftituis, pofitoris habentia nomen.

435

440

445

Hic tibi, dum fequitur patriae curuamina ripae,

Filia Maeandri, toties redeuntis eodem,

450

Cognita Cyaneë, praeftanti corpora forma,

Byblida cum Cauno prolem eft enixa gemellam,

Byblis in exemplo eft, vt ament conceffa puellae:
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris,

Non foror vt fratrem, nec qua debebat, amauit,

455

Illa quidem primo nullos intelligit ignes:

Nec peccare putat, quod faepius oscula iungat:
Quod fua fraterno circumdet brachia collo:

Mendacique diu pietatis fallitur vmbra.
Paullatim declinat amor; vifuraque fratrem
Culta venit; nimiumque cupit formofa videri:
Et, fi qua eft illic formofior, inuidet illi.

460

Sed nondum manifefta fibi eft; nullumque fub illo
Igne facit votum; verumtamen aeftuat intus.

Iam dominum adpellat: iam nomina fanguinis odit:
Byblida iam mauult, quam fe vocet ille fororem.
Spes tamen obfcaenas animo demittere non eft

465

Aufa

Aufa fuo vigilans. placida refoluta quiete

Saepe videt, quod amat. vifa eft quoque iungere fratri
Corpus; et erubuit, quamuis fopita iacebat.
Somnus abit: filet illa diu; repetitque quietis
Ipfa fuae fpeciem; dubiaque ita mente profatur :
Me miferam! tacitae quid vult fibi noctis imago?
Quam nolim rata fit, cur haec ego fomnia vidi?
Ille quidem eft oculis quamuis formofus iniquis.
Et placet, et poffum, fi non fit frater, amare:
Et me dignus erat. verum nocet effe fororem.
Dummodo tale nihil vigilans committere tentem;
Saepe licet fimili redeat fub imagine fomnus.
Teftis abeft fompo; nec abest imitata voluptas.
Pro Venus, et tenera volucer cum matre Cupido,

470

475

480

Gaudia quanta tuli! quam me manifefta libido

Contigit vt iacui totis refoluta medullis!

Vt meminiffe iuuat! quamuis breuis illa voluptas,
Noxque fuit praeceps, et coeptis inuida noftris.

485

O ego, fi liceat mutato nomine iungi,

Quam bene, Caune, tuo poteram nurus effe parenti,

Quam bene, Caune, meo poteras gener effe parenti !

Omnia, Dî facerent, effent communia nobis,

Praeter auos. tu me vellem generofior effes.

490

Nefcio quam facies igitur, pulcherrime, matrem:

At mihi, quae male fum, quos tu, fortita parentes,
Nil nifi frater eris. quod obeft, id habebimus vnum.
Quid mihi fignificant ergo mea vifa? quod autem
Somnia pondus habent? an habent et fomnia pondus?
Dî melius! Dî nempe fuas habuere forores.

495

Sic Saturnus Opim, iun&tam fibi fanguine, duxit,
Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
Sunt Superis fua iura. quid ad coeleftia ritus
Exigere humanos, diuerfàque foedera tento?

500

Aut noftro vetitus de corde fugabitur ardor:

Aut, hoc fi nequeo, peream precor ante; toroque

Mortua componar, pofitaeque det oscula frater.

Et tamen arbitrium quaerit res ifta duorum.

N 2

Finge

Finge placere mihi: fcelus effe videbitur illi.

505

At non Aeolidae thalamos timuere fororum.
Vnde fed hos noui? cur haec exempla paraui?

Quo feror? obfcaenae procul hinc discedite flammae :

Nec, nifi qua fas eft germanae, frater ametur.

Si tamen ipfe mei captus prior effet amore,
Forfitan illius poffem indulgere furori.

[ocr errors]

Ergo ego, quem fueram non reiectura petentem,

Ipfa petam? poterisne loqui? poterisne fateri ?

Coget amor; potero. vel, fi pudor ora tenebit,

Litera celatos arcana fatebitur ignes.

515

Haec placet, haec dubiam vincit fententia mentem.

In latus erigitur, cubitoque innixa finiftro,

Viderit: infanos, inquit, fateamur amores.

Hei mihi quo labor? quem mens mea concipit ignem ?

Et meditata manu componit verba trementi.

520

Dextra tenet ferrum; vacuam tenet altera ceram.
Incipit; et dubitat; fcribit; damnatque tabellas:
Et notat; et delet; mutat; culpatque, probatque:
Inque vicem fumtas ponit, pofitasque refumit.
Quid velit, ignorat: quidquid factura videtur,
Difplicet. in vultu eft audacia mixta pudori.
Scripta Soror fuerat: vifum eft delere fororem,

525

Verbaque correctis incidere talia ceris:

Quam, nifi tu dederis, non eft habitura falutem,

Hanc tibi mittit amans. pudet ah, pudet edere nomen!

530

Et, fi quid cupiam, quaeris; fine nomine vellem

Poffet agi mea cauffa meo: nec cognita Byblis

Ante forem, quam fpes votorum certa fuiffet.

Effe quidem laefi poterant tibi pectoris index,

Et color, et macies, et vultus, et humida faepe

535

Lumina, nec cauffa fufpiria mota patenti;

Et crebri amplexus; et quae, fi forte notafti,

Oscula fentiri non effe fororia poffent.

Ipfa tamen, quamuis animo graue vulnus habebam,
Quamuis intus erat furor igneus, omnia feci,

540

(Sunt mihi Di teftes) vt tandem fanior effem:

Pugna.

Pugnauique diu violenta Cupidinis arma
Effugere infelix; et plus, quam ferre puellam
Poffe putes, ego dura tuli, fuperata fateri
Cogor, opemque tuam timidis expofcere votis.
Tu feruare potes, tu perdere folus amantem.
Elige, vtrum facias. non hoc inimica precatur:
Sed quae, cum tibi fit junctiflima, iunctior effe
Expetit; et vinclo tecum propiore ligari.
Iura fenes norint, et quid liceatque, nefasque,
Fasque fit, inquirant; legumque examina feruent:
Conueniens Venus eft annis temeraria noftris.
Quid liceat, nefcimus adhuc et cuncta licere
Credimus: et fequimur magnorum exempla Deorum.
Nec nos aut durus pater, aut reuerentia famae,
Aut timor impedient; tantum abfit cauffa timendi.
Dulcia fraterno fub nomine furta tegemus.

545

550

555

Eft mihi libertas tecum fecreta loquendi.

Et damus amplexus; et iungimus oscula coram.

Quantum eft, quod defit! miferere fatentis amorem,

560

Et non faffurae, nifi cogeret vltimus ardor:

[Neue merere, meo fubfcribi cauffa fepulcro. ]

[blocks in formation]

Et pauidum blandita, Fer has, fidiffime, noftro,
Dixit, et adiecit longo poft tempore, fratri.
Cum daret, elapfae manibus cecidere tabellae.
Omine turbata eft: mifit tamen. apta minister
Tempora nactus adit, traditque latentia verba.
Attonitus fubita iuuenis Maeandrius ira,
Proiicit acceptas, lecta fibi parte, tabellas:
Vixque manus retinens trepidantis ab ore miniftri,
Dum licet, o vetitae fcelerate libidinis auctor,
Effuge, ait: qui, fi noftrum tua fata pudorem
Non traherent fecum, poenas mihi morte dediffes.
N 3

570

575

Ille

Ille fugit pauidus, dominaeque ferocia Cauni
Dicta refert. palles audita, Bybli, repulfa:
Et pauet obfeffum glaciali frigore pectus.
Mens tamen vt rediit; pariter rediere furores:
Linguaque vix tales icto dedit aëre voces:
Et merito; quid enim temeraria vulneris huius
Indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
Tam cito commifi properatis verba tabellis?
Ante erat ambiguis animi fententia dictis
Praetentanda mihi. ne non fequeretur euntem,
Parte aliqua veli, qualis foret aura, notare

Debueram; tutoque mari decurrere: quae nunc
Non exploratis impleui lintea ventis.

Auferor in fcopulos igitur, fubmerfaque toto

Obruor Oceano: neque habent mea vela recurfus.

Quid? quod et ominibus certis prohibebar amori
Indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
Excidit, et fecit fpes noftras cera caducas?
Nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
Sed potius mutanda dies? deus ipfe monebat,
Signaque certa dabat: fi non male fana fuiffem.
Et tamen ipfa loqui, nec me committere cerae
Debueram, praefensque meos aperire furores.
Vidiffet lacrimas: vultus vidiffet amantis.

580

585

590

595

600

Plura loqui poteram, quam, quae cepere tabellae.

[blocks in formation]

Haec nocuere mihi. neque enim de tigride natus;

Nec rigidas filices, folidumue in pectore ferrum,
Aut adamanta gerit: nec lac bibit ille leaenae.
Vincetur. repetendus erit. nec taedia coepti

615

« AnteriorContinua »