Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Res creat, et discors concordia foetibus apta est.
Ergo vbi diluuio tellus lutulenta recenti

Solibus aetheriis, almoque recanduit aeftu:
Edidit innumeras fpecies: partimque figuras

435

Retulit antiquas; partim noua monftra creauit.

Illa quidem nollet, fed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque nouis, incognita ferpens,
Terror eras. tantum fpatii de monte tenebas.

440

Hanc Deus arcitenens, et numquam talibus armis
Ante, nifi in damis capreisque fugacibus, vfus,
Mille grauem telis, exhaufta paene pharetra,
Perdidit, effufo per vulnera nigra veneno.
Neue operis famam poffit delere vetuftas;

445

[blocks in formation]

Fors ignara dedit, fed faeua Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, victa ferpente fuperbus,
Viderat adducto fle&tentem cornua neruo:
Quidque tibi, lafciue puer, cum fortibus armis?
Dixerat: ifta decent humeros gestamina noftros;
Qui dare certa ferae, dare vulnera poffumus hofti.
Qui modo, peftifero tot iugera ventre prementem,
Strauimus innumeris tumidum Pythona fagittis.
Tu face nefcio quos efto contentus amores
Irritare tua: nec laudes adfere noftras.

455

460

Filius huic Veneris; Figat tuus omnia, Phoebe,
Te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt
Cuncta tibi, tanto minor eft tua gloria noftra.

465

Dixit: et elifo percuffis aëre pennis

Impiger vmbrofa Parnaffi conftitit arce :

Eque fagittifera promfit duo tela pharetra

Diuerforum operum. fugat hoc, facit illud amorem.

[blocks in formation]

Quod facit, auratum eft, et cuspide fulget acuta:

470

Quod fugat, obtufum eft, et habet fub arundine plumbum.

Hoc Deus in Nympha Peneïde fixit; at illo

Laefit Apollineas traiecta per offa medullas.

Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis,

Siluarum latebris, captiuarumque ferarum

475

Exuuiis gaudens, innuptaeque aemula Phoebes.
Vitta coërcebat pofitos fine lege capillos.
Multi illam petiere: illa auerfata petentes,
Impatiens expersque viri, nemorum auia lustrat:
Nec quid Hymen, quid Amor, quid fint connubia,
debes.
Saepe pater dixit: Generum mihi, filia,
Saepe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes.
Illa, velut crimen, taedas exofa iugales,

[blocks in formation]

Pulchra verecundo fuffunditur ora rubore ;

Inque patris blandis haerens ceruice lacertis,

485

Da mihi perpetua, genitor cariffime, dixit,

Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.

Ille quidem obfequitur: fed te decor ifte, quod optas,

Effe vetat; votoque tuo tua forma repugnat.

Phoebus amat; vifaeque cupit connubia Daphnes:

490

Quaeque cupit, fperat: fuaque illum oracula fallunt.

Vtque leues ftipulae demtis adolentur ariftis;

Vt facibus fepes ardent, quas forte viator

Vel nimis admouit, vel iam fub luce reliquit ;

495

Sic Deus in flammas abiit: fic pectore toto
Vritur, et fterilem fperando nutrit amorem.
Spectat, inornatos collo pendere capillos.

Et, Quid? fi comantur, ait. videt igne micantes,
Sideribus fimiles, oculos. videt oscula; quae non
Eft vidiffe fatis. laudat digitosque, manusque,
Brachiaque, et nudos media plus parte lacertos.
Si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura
Illa leui: neque ad haec reuocantis verba refiftit:
non infequor hoftis.
Nympha, precor, Penei, mane:
Nympha, mane. fic agna lupum, fic cerua leonem,
Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae;

[merged small][ocr errors][merged small]

Hoftes quaeque fuos. amor eft mihi cauffa fequendi.
Me miferum! ne prona cadas, indignaue laedi
Crura fecent fentes; et fim tibi cauffa doloris.
Afpera, qua properas, loca funt. moderatius, oro,
Curre, fugamque inhibe: moderatius infequar ipfe.
Cui placeas, inquire tamen. non incola montis,
Non ego fum paftor: non hic armenta, gregesue,
Horridus obferuo. nefcis, temeraria, nefcis,
Quem fugias: ideoque fugis. mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataraeaque regia feruit.
Iuppiter eft genitor. per me, quod eritque, fuitque,
Eftque, patet: per me concordant carmina neruis.
Certa quidem noftra eft: noftra tamen vna fagitta
Certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.
Inuentum medicina meum eft; opiferque per orbem
Licor; et herbarum fubiecta potentia nobis.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Hei mihi, quod nullis amor eft medicabilis herbis:

Nec profunt domino, quae profunt omnibus, artes!
Plura locuturum timido Peneïa curfu

525

Fngit; cumque ipso verba imperfecta reliquit:

Tum quoque vifa decens. nudabant corpora venti,
Obuiaque aduerfas vibrabant flamina veftes;
Et leuis impexos retro dabat aura capillos:

Auctaque forma fuga eft. fed enim non fuftinet vltra
Perdere blanditias iuuenis Deus: vtque mouebat
Ipfe Amor, admiffo fequitur veftigia paffu.
Vt canis in vacuo leporem cum Gallicus aruo

530

Vidit; et hic praedam pedibus petit, ille falutem.

Alter inhaefuro fimilis, iam iamque tenere

535

Sperat, et extento ftringit veftigia roftro:

Alter in ambiguo eft, an fit deprenfus, et ipfis
Morfibus eripitur: tangentiaque ora relinquit.
Sic Deus, et virgo eft: hic fpe celer, illa timore.
Qui tamen infequitur, pennis adiutus Amoris
Ocior eft, requiemque negat: tergoque fugaci
Imminet; et crinem fparfum ceruicibus adflat.
Viribus abfumtis expalluit illa: citaeque
B 3

540

Vi&ta

Victa labore fugae, fpectans Peneïdas vndas,

Fer, pater, inquit, opem; fi flumina numen habetis.

545

[Qua nimium placui, tellus, aut hisce, vel iftam,

Quae facit, vt laedar, mutando perde figuram.]
Vix prece finita, torpor grauis adligat artus:
Mollia cinguntur tenui praecordia libro.
In frondem crines, in ramos brachia crefcunt:
Pes, modo tam velox, pigris radicibus haeret:
Ora cacumen obit: remanet nitor vnus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat: pofitaque in ftipite dextra
Sentit, adhuc trepidare nouo fub cortice pectus.
Complexusque fuis ramos, vt membra, lacertis,
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus, At coniux quoniam mea non potes effe,
Arbor eris certe, dixit, mea. femper habebunt
Te coma, te citharae, te noftrae, laure, pharetrae.
Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
Vox canet; et longae vifent Capitolia, pompae.
Poftibus Auguftis eadem fidiffima cuftos

Ante fores ftabis; mediamque tuebere quercum.
Vtque meum intonfis caput eft iuuenile capillis;
Tu quoque perpetuos femper gere frondis honores.
Finierat Paean. factis modo laurea ramis

550

555

560

565

Adnuit: vtque caput, vifa eft agitaffe cacumen.

Eft nemus Haemoniae, praerupta quod vndique claudit

Silua vocant Tempe. per quae Penëus, ab imo

Effufus Pindo, fpumofis voluitur vndis:

570

Deiectuque graui tenues agitantia fumos

Nubila conducit, fummasque adfpergine filuas

Impluit; et fonitu plus quàm vicina fatigat.

Haec domus, haec fedes, haec funt penetralia magni

Amnis in hoc, refidens facto de cautibus antro,

575

Vndis iura dabat, Nymphisque colentibus vndas.
Conueniunt illuc popularia flumina primum;

Nefcia gratentur, confolenturne parentem,
Populifer Spercheos; et irrequietus Enipeus;
Apidanusque fenex,, lenisque Amphryfos, et Aeas.

580

Moxque amnes alii. qui, qua tulit impetus illos,
In mare deducunt feffas erroribus vndas.
Inachus vnus abeft: imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas: natamque miferrimus lö
Luget, vt amiffam. nefcit, vitane fruatur,

585

An fit apud manes. fed quam non inuenit vsquam,

Effe putat nusquam; atque animo peiora veretur.

Viderat a patrio redeuntem Iuppiter lö

Flumine: et, O virgo Ioue digna, tuoque beatum

Nefcio quem factura toro, pete, dixerat, vmbras

590

Altorum nemorum, (et nemorum monftrauerat vmbras)

Dum calet, et medio Sol est altiffimus orbe.
Quod fi fola times latebras intrare ferarum ;
Praefide tuta Deo nemorum fecreta fubibis :
Nec de plebe Deo, fed qui coeleftia magna
Sceptra manu teneo; fed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me. fugiebat enim. iam pafcua Lernae,
Confitaque arboribus Lyrcaea reliquerat arua ;
Cum Deus inducta latas caligine terras
Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem.
Interea medios Iuno defpexit in agros:

Et noctis faciem nebulas feciffe volucres

595

600

Sub nitido mirata die; non fluminis illas
Effe, nec humenti fentit tellure remitti:

Atque fuus coniux, vbi fit, circumfpicit; vt quae
Deprenfi toties iam noffet furta mariti.

605

Quem poftquam coelo non repperit; Aut ego fallor,
Aut ego laedor, ait. delapfaque ab aethere fummo
Conftitit in terris; nebulasque recedere inffit.
Coniugis aduentum praefenferat, inque nitentem
Inachidos vultus mutauerat ille iuuencam.

610

Bos quoque formofa eft. Speciem Saturnia vaecae,

Quamquam inuita, probat: nec non et cuius, et vnde,

Quoue fit armento, veri quafi nefcia, quaerit.

Iuppiter e terra genitam mentitur, vt auctor

615

Definat inquiri. petit hanc Saturnia munus.

Quid faciat? crudele, fuos addicere amores:

Non dare, fufpectum. pudor eft, qui fuadeat illinc;

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »