Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Clausit, et Actæo bis pastum sanguine monstrum
Tertia sors annis domuit repetita novenis; 171
Utque ope virginea, nullis iterata priorum,
Janua difficilis filo est inventa relecto;
Protinus Ægides, rapta Minoïde, Dian
Vela dedit; comitemque suam crudelis in illo 175
Litore deseruit: desertæ, et multa querenti,
Amplexus et opem Liber tulit: utque perenni
Sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
Immisit coelo: tenues volat illa per auras;
Dumque volat, gemmæ subitos vertuntur in ignes;
Consistuntque loco, specie remanente Coronæ, 181
Qui medius nixique genu est, anguemque tenentis.

III. Dædalus interea Creten, longumque perosus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

foras est egressus; a Plinio, xxxvi. 19.
glomus lini vocatur.

174. De Dia, vide ad iii. 597.
Apud Homerum, dicto loco, Diana
detinet Ariadnen in insula Dia, Bac-
cho sic volente, qui eam duxit ux-
orem. Confer. Hesiodus, Theog. 947;
Noster, Heroid. ii. 79; iv. 59; Plu-
tarchus, Thes. cap. 20. Nimis rursus
festinat, omittitque, me judice, non
omittenda. Par enim erat, Ariad.
nen, ut partem fabulæ præcipuam,
pluribus notare.

178. Sumptam de fronte coronam.]
De Ariadnæ corona vide Hyginum,
Poet. Astron. ii. 5. Corona est sidus
novem stellarum in orbe disposita-
rum, inter Engonasin et Ophiuchum,
qui anguein tenet ambabus manibus.
Dotalem illain coronam vocat Clau-
dianus, x. 272; id est, a Baccho illi
in dotem datam. Secundum alios ipsa
Ariadne in cælum relata. Proper-
tius, III. xv. 8. Lyncibus in cælum
vecta Ariadna. Ita et Noster, III.
Fast. 507 sqq. Vide Brouckusium ad
Propertii dictum locum.

183—259. Dedalus, Icarus et Per. dir. Dadalus Athenis ex regia stirpe ortus, occiso Perdice, sororis filio, in Cretam fugit ad Minoa. Sed et ibi capitis damnatus, e custodia aufugit cum Icaro filio, seque ad Cocalum, Siciliæ regem, contulit, cui eam ob causam bellum fecit Minos : Pausanias, Ach. p. 531. Sed Servius, ad Virgilii Æneid. vi. 14. e Sallustii libro II Historiarum, memorat, eum primum Sardiniam, post Cumas petiisse, ibique Apollini templum condidisse, sacratis ei alis.

In foribus templi istius omnia ista argumenta, quæ hic legimus, expressa erant, quæ describit Virgilius dicto loco, quocum confer Silium, xii. 89—103. Totam fa. bulam Noster narrat etiam Art. Amat. ii. 21 sqq. Confer. et Hyginus, 40; Apollodorus, III. xv. 8, 9; et præ cæteris Diodorus, iv. 76. 79. Quod de alis Dædali traditur, id de velis intelligendum est, quæ primus invenit, et quibus adjutus secure per mediam Minois classem aufugit. Velorum alas dixit Virg. Æn. iii. 520.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Exilium, tractusque soli natalis amore, [das
Clausus erat pelago: “Terras licet," inquit, “et un-
Obstruat; at cælum certe patet; ibimus illac:
Omnia possideat, non possidet aera Minos.” 187
Dixit; et ignotas animum dimittit in artes;
Naturamque novat: nam ponit in ordine pernas,
A minima cæptas, longam breviore sequenti; 190
Ut clivo crevisse putes : sic rustica quondam
Fistula disparibus paulatim surgit avenis.
Tum lino medias, et ceris alligat imas,
Atque ita compositas parvo curvamine flectit,
Ut veras imitentur aves : puer Icarus una

195 Stabat; et, ignarus sua se tractare pericla,

le dice

184. Exilium, nempe damnatus erat ab Areopagitis propter cædem commissam. Trahebatur non a solo natali, ut Lenzius putabat, sed amore, quæ formula obvia. Neque tamen Dædalus in patriam rediit, sed in Siciliam se contulit. Terras-Minos. Similia fere verba, iu Art. Amat. libro ii. ver. 35 sqq.

188. Animum dimittit, varia consilia agitat, ut ignotam effugiendi artem inveniat. Supra iii. 381. aciem partes dimisit in omnes; Æneid. vi. 285 : animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, In partesque rapit varias ; Senec. Ep. 24: In quamcunque partem rerum memoriam miseris ; Heroid. iv. 37: ignotas nitor in artes. Naturam novat, novas naturæ leges præscribit; fugam enim parabat pennis non homini datis, Horat. I. Od. iii. 35; supra, iv. 279. nature jure novato; Amor. 42: Sint mihi naturæ jura novanda mee. Commode hoc de miraculorum auctoribus dici potest.

190. A minima cæptas, etc.] Rem tenuem ornate expressit. Quoniam a minima incepit, sequi debebat breviorem longa sequente, sed invertit

hunc ordinem. Ut clivo, etc. His verbis frustra offendebatur Ciofanus : nempe in iis, quæ in clivo crescunt, sequentia eminent super inferiora. De rustica fistula vide ad i. 711. Tibullus, II. v. 30: Fistula, cui semper decrescit arundinis ordo ; Nam calamus cera jungitur usque minor. Quondam in similitudinibus idem quod, fere. Surgit, fit altior. Mediæ et ima sunt mediæ et imæ partes earundem peonarum. Sic enim illa vocabula frequentantur : apud Phædrum, II. fab. iv. feles in media quercu parit, sus ad imam fætum ponit; et Noster, Art. Am. 46 sqq.: leve per lini vincula nectit opus : Imaque pars ceris astringitur igne solutis. Ut veras, etc. ut similes sint alis verarum avium. Imitentur, exquisitius, quam, quod olim edebatur, imitetur.

196. Stabat; et, ignarus, etc.) Lusus pueriles Icari jucunde notantur. Tractare, manibus contingere, sua pericula, pennas et ceras, unde pater alas faciebat, mox filio perniciem allaturas. Similiter pericula, versu 331. Vaga, mobilis aut mota.

Mollire ceram, ut mollire lanam, eam

t. "ete illac

es; penna

Ham

Ore renidenti, modo quas vaga moverat aura,
Captabat plumas; flavam modo pollice ceram
Mollibat, lusuque suo mirabile patris

199
Impediebat opus : postquam manus ultima cæptis
Imposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus; motaque pependit in aura.
Instruit et natum; “ Medioque ut limite curras,
Icare," ait, “ moneo; ne, si demissior ibis.
Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. 205
Inter utrumque vola : nec te spectare Booten,
Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem.
Me duce carpe viam.” Pariter præcepta volandi
Tradit; et ignotas humeris accommodat alas.
Inter

opus monitusque genæ maduere seniles; 210 Et patriæ tremuere manus : dedit oscula nato

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

reddere tenuem. Art. Amat. 49 sqq.:
Tractabat ceramque puer pennasque
renidens, Nescius, hæc humeris arma
parata suis.

201. Libravit, suspendit ita, ut
æquilibrium servaretur. Vide ad i.
13. Quanquam librare et eleganter
de volantibus dicitur, qui corpus ita
vel in aera tollunt, vel in alto sus-
tinent. Virgilius, Georg. iv. 196. de
apibus, sese per inanin nubila librant :
Noster, Art. Amat. 68. Inque novum
timide corpora librat iter ; Amor. II.
vi. 11. de avibus, quæ liquido libratis
in aere cursus ; Silius, xii. 194. ex
imitatione Nostri de Dædalo, Suspen-
zum hic librans media inter nubila
corpus.

203. Currere quum proprie dicatur navis, bene ad volatum translatum est. Volatus enim et navigatio solent a poetis inter se comparari. Virgilius, dicto loco, enavit de Dædalo volante. Instruit. Art. Amat. ii. 64. Erudit infirmas ut sua mater aves. Instruit autem fere, ut Phaethontem

VOL. IV.

Phæbus, ii. 126 sqq. ubi nonnulla his similia.

206. Nec te spectare, etc.) Fugiebat versus septemtriones, et spectabat sidera, tanquam nautæ. Bootes, Helice et Orion jam antiquissimis temporibus nota erant sidera, et diligenter observabantur a nautis. Non hoc urgendum in poeta, quod Bootæ apposuit, tanquam vicinum, Oriona. Etiam Art. Amat. 55: Sed tibi nec virgo Tegexa, comesque Bootæ, Ensiger Orion aspiciendus erit. Accommodat, ut accommodare lateri ensem. Art. Am. 65. aptat opus puero.

210. Opus ; accommodatio alarum. Præclare ad commiserationem faciendam et seni et patri. Sic præmonet rursus lectorem de exitu rei. Expressit autem Virgilius, Æneid. vi. 32 : Bis conatus erat casus effingere in auro, Bis patriæ cecidere manus, Velut ales, etc. Præclara similitudo. Expressit Nostrum Valerius Flaccus, vii. 374. Producere verbum delectum, sumptum ab iis, qui suos e domo ducunt

D

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

Non iterum repetenda suo; pennisque levatus
Antevolat; comitique timet, velut ales, ab alto
Quæ teneram prolem produxit in aera nido,
Hortaturque sequi, damnosasque erudit artes, 215
Et movet ipse suas, et nati respicit alas.
Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
Aut pastor baculo, stivave innixus arator,
Vidit, et obstupuit; quique æthera carpere possent,
Credidit esse Deos: et jam Junonia læva 220
Parte Samos fuerant, Delosque, Parosque relictæ ;
Dextra Lebynthos erant, fæcundaque melle Calym-
Quum puer audaci cæpit gaudere volatu, [ne:
Deseruitque ducem, cælique cupidine tractus
Altius egit iter: rapidi vicinia Solis

225
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant ceræ: nudos quatit ille lacertos;
Remigioque carens non ullas percipit auras;
Oraque cærulea, patrium clamantia nomen,
Excipiuntur aqua, quæ nomen traxit ab illo. 230
At pater infelix, nec jam pater, “ Icare,” dixit,
“ Icare,” dixit,“ ubi es ? qua te regione requiram?
Icare !” dicebat: pennas conspexit in undis,
Devovitque suas artes, corpusque sepulcro

esse.

in publicum. Burmannus e Leidensi et duobus aliis dedit producit.

218. Stiva, lignum illud, qua arator apud Veteres aratrum fectebat.

219. Obstupuit fere, ut apud Attium pastor, qui primam navem videt. Cic. Nat. Deor. ii. 35. Versus sunt præclari, sed apparet, eos studio esse arcessitos, et, tanquam peculiarem sententiam, interpositos.

221. Samos, etc.) Eædem fere insulæ, Art, Amat. 79--82. Samos in

litore Asiæ minoris non potuit ei ad
lavam

Ibi Junonis templum
summa religione colebatur. Vide He-
roid. iii. 60. Calymnium mel lauda-
tur a Strabone, x. p. 749. Cæli, vo-
landi per latum et profundum cælum.

226. Odoratus ornat tantum, neque adeo Burmannum offendere debebat. In nudos quatit lacertos Nasonismus est; jocatur enim rursus in re seria. Auræ et percipi dicuntur et concipi. Vide ad xii. 569.

[merged small][ocr errors][merged small]

Condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. 235

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
Garrula ramosa prospexit ab ilice perdix;
Et plausit pennis, testataque gaudia cantu est :
Unica tunc volucris, nec visa prioribus annis, 239
Factaque nuper avis, longum tibi, Dædale, crimen :
Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
Progeniem germana suam, natalibus actis
Bis

puerum senis, animi ad præcepta capacis.
Ille etiam medio spinas in pisce notatas

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

236. Hunc miseri, etc.] Quæ inde
a versu 183 præcedunt, nullam ha-
bent metamorphosin, sed quia aliam
ob causam memorabilia reperiuntur,
tanquam nexus causa intexta sunt.
Metamorphosin, quæ Icari casum an-
tecessit, nunc commode subjicit. Con-
ferantur Diodorus, iv. 76; Apollodo-
rus, III. xv. 9; Hyginus, fab. 39.
274; Servius, ad Virgilium, Georg.
i. 143; Æneid. v. 14. Ponentem,
cineres condentem, quibus postea tu-
mulus impositus. Reprehendit Bur-
mandus poetam, quod perdicem ex
arbore prospicientem fingat, quum
hæc avis semper humi versetur, et in
terra faciat cubilia. Neque hoc la-
tuit Ovidium qui,

versu 256, hanc
avis indolem e Perdicis casu explicat.
Plausus, signum lætitiæ et approba-
tionis, et bene hoc loco perdici tribui-
tur ; nam etiam aves plaudere dicun-
tur, quum strepitum volando faciunt.
xiv. 507. Perdicis cantus similis fere
sono serræ lignum secantis. Ilinc
mythici scriptores serræ inventorem
non temere in hanc avem mutasse
videntur doct. Buffon, in Hist. Avium,
tom. vi, n. 25. Potius Perdicis no-
men fabulæ originem dedisse videtur.
Vide ver. 255.

240. Longum crimen, quæ semper

tibi cædem perpetratam objicit. Germana ab Apollodoro Perdir et progenies Talus vocatur : sic et Diodorus; sed e versu 255 apparet, Nostrum cum Hygino, Fulgentio et Servio secutum esse eos, qui Perdicis nomen filio tribuerent. Vide Munkerum ad Hygini fabul. 39. Eum Dædali uaOntnv vocat etiam Apollodorus, eique dat voviav, præclarum ingenium. Ad præcepta cupacis ; multi, rapacis, quod adblanditur Heinsio, quia mox ingenium veloi ei tribuitur. Dubitat Burmannus an rapar ad recte dicatur, quum capar sæpe ita construi soleat, Male. Ad tunc est, quoad.

244. Spinas in pisce.] Sic et Hyginus; sed secundum Diodorum et Hyginum, mandibula serpentis dentibus aspera ei causa fuit serram inveniendi. Herbam serratam originem serræ dedisse, alii tradebant, Plinius, xxiv. 15. Eodem auctore ilia laus debetur ipsi Dædalo; vii. 56 s. 57. Trazit in exemplum, imitatus est Claudian. Sulich. ii. 117: corruptum ævum te non trauit ad eremplum. Perpetuos, una serie procurrentes. Serræ usus, ipsa serra. Vide ad i. 408. Ferrea brachia, etc. circini descriptio egregia. Nodus, id, quo cohærent res scissæ.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinua »