Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVID. NAS. METAM. LIB. VIII. 159 Fulgentem clypeum, clypeum fumfiffe decebat.

Torferat adductis haftilia lenta lacertis ;
Laudabat virgo iunctam cum viribus artem.
Impofito patulos calamo finuauerat arcus:
Sic Phoebum fumtis iurabat ftare fagittis.
Cum vero faciem demto nudauerat aere,
Purpureusque albi ftratis infignia pictis

30

Terga premebat equi, fpumantiaque ora regebat;
Vix fua, vix fanae virgo Nifeïa compos

35

Mentis erat. felix iaculum, quod tangeret ille,
Quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus eft illi, (liceat modo) ferre per agmen
Virgineos hoftile gradus: eft impetus illi,
Turribus e fummis in Gnofia mittere corpus
Caftra; vel aeratas hofti recludere portas:
Vel fi quid Minos aliud velit. vtque fedebat
Candida Dictaei fpectans tentoria regis;

Laeter, ait, doleamne geri lacrimabile bellum,

In dubio eft. doleo, quod Minos hoftis amanti est.
Sed nifi bella forent, numquid mihi cognitus effet?
Me tamen accepta poterat deponere bellum
Obfide: me comitem, me pacis pignus habere.
Si, quae te peperit, talis, pulcherrime rerum,
Qualis es ipfe, fuit; merito Deus arfit in illa.
O ego ter felix, fi pennis lapfa per auras
Ginofiaci poffim caftris infiftere regis:

[ocr errors]

Faffaque me, flammasque meas, qua dote, rogarem,
Vellet emi! tantum patrias ne pofceret arces.
Nam pereant potius sperata cubilia; quam fim
Proditione potens. quamuis faepe vtile vinci
Victoris placidi fecit clementia multis.
Lufta facit certe pro nato bella peremto:

In cauffaque valet. cauffamque tuentibus armis,
Vt puto, vincemur. qui fi manet exitus vrbem ;
Cur fuus haec illi referabit moenia Mauors,
Et non nofter amor? melius fine caede, moraque,
Impenfaque fui poterit fuperare cruoris.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quam metuo certe, ne quis tua pectora, Minos,
Vulneret imprudens! quis enim tam dirus, vt in te
Dirigere immitem, nifi nefcius, audeat haftam?
Coepta placent, et ftat fententia, tradere mecum
Dotalem patriam, finemque imponere bello.
Verum velle parum eft. aditus cuftodia feruat:

65

Clauftraque portarum genitor tenet. hunc ego folum
Infelix timeo: folus mea vota moratur.

70

Di facerent, fine patre forem! fibi quisque profecto
Fit Deus. ignauis precibus Fortuna repugnat.
Altera iamdudum fuccenfa Cupidine tanto
Perdere gauderet, quodcumque obftaret amori.
Et cur vlla foret me fortior? ire per ignes,

75

Per gladios aufim. neque in hoc tamen ignibus vllis,

Aut gladiis opus eft: opus eft mihi crine paterno.

Illa mihi eft auro pretiofior: illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem.
Talia dicenti, curarum maxima nutrix
Nox interuenit; tenebrisque audacia creuit.
Prima quies aderat; qua curis feffa diurnis

80

Pectora fomnus habet. thalamos taciturna paternos

Intrat: et (heu facinus!) fatali nata parentem

85

Crine fuum fpoliat: praedaque potita nefanda

Fert fecum fpolium fceleris; progreffaque porta
Per medios hoftes (meritis fiducia tanta eft)
Peruenit ad regem: quem fic adfata pauentem:
Suafit amor facinus. proles ego regia Nifi
Scylla, tibi trado patriosque meosque Penates.

Praemia nulla peto, nifi te. cape pignus amoris,
Purpureum crinem. nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput. fcelerataque dextra
Munera porrexit. Minos porrecta refugit,
Turbatusque noui refpondit imagine facti:
Dî te fubmoueant, o noftri infamia fecli,
Orbe fuo: tellusque tibi pontusque negentur.
Certe ego non patiar Iouis incunabula Creten,

Quae meus eft orbis, tantum contingere monstrum,

[blocks in formation]

Dixit: et, vt leges captis iuftiffimus auctor
Hoftibus impofuit, claffis retinacula folui
Iuffit; et aeratas impelli remige puppes.
Scylla, freto postquam deductas nare carinas,
Nec praeftare ducem fceleris fibi praemia vidit;
Confumtis precibus violentam transit in iram:
Intendensque manus, fparfis furibunda capillis,
Quo fugis, exclamat, meritorum auctore relicta,

O patriae praelate meae, praelate parenti?
Quo fugis, immitis? cuius victoria noftrum

Et fcelus, et meritum eft. nec te data munera, nec te
Nofter mouit amor; nec quod fpes omnis in vnum
Te mea congefta eft? nam quo deferta reuertar?
In patriam? fuperata iacet. fed finge manere:
Proditione mea claufa eft mihi. patris ad ora?
Quae tibi donaui. ciues odere merentem:
Finitimi exemplum metuunt. obftruximus orbem
Terrarum, nobis vt Crete fola pateret.

IOS

110

115

Hac quoque fi prohibes, fi nos, ingrate, relinquis,
Non genetrix Europa tibi, fed inhospita Syrtis,
Armeniaeue tigres, Auftroue agitata Charybdis.
Nec Ioue tu natus: nec mater imagine tauri
Ducta tua eft. generis falfa eft ea fabula veftri.
Et ferus, et captus nullius amore iuuencae
Qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,
Nife pater. gaudete malis modo prodita noftris
Moenia: nam fateor, merui; et fum digna perire.
Me tamen ex illis aliquis, quos impia laefi,
Me perimat. cur, qui vicifti crimine noftro,
Infequeris crimen? fcelus hoc patriaeque patrique,
Officium tibi fit. te vere coniuge digna eft,
Quae toruum ligno decepit adultera taurum;
Diffortemque vtero foetum tulit, ecquid ad aures
Perueniunt mea ditta tuas? an inania venti
Verba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas ?
Iamiam Pafiphaën non est mirabile taurum
Praepofuiffe tibi: tu plus feritatis habebas.

120

125

130

t

135

P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

L

Me

Me miferam! properare iuuat: diuulfaque remis
Vnda fonat. mecum fimul ah! mea terra recedit.
Nil agis, o fruftra meritorum oblite meorum.
Infequar inuitum: puppimque amplexa recuruam,
Per freta longa trahar. vix dixerat; infilit vndas;
Confequiturque rates, faciente Cupidine vires.
Gnofiacaeque haeret comes inuidiofa carinae.

140

Quam pater vt vidit, (nam iam pendebat in auras,

145

Et modo factus erat fuluis Halyaeëtos alis)
Ibat, vt haerentem roftro laniaret adunco.
Illa metu puppim dimittit: at aura cadentem
Suftinuiffe leuis, ne tangeret aequora, vifa eft.
Pluma fuit. plumis in auem mutata vocatur
Ciris et a tonfo eft hoc nomen adepta capillo.
Vota Ioui Minos taurorum corpora centum
Soluit, vt egreffus ratibus Curetida terram
Contigit; et fpoliis decorata eft regia fixis.
Creuerat opprobrium generis: foedumque patebat
Matris adulterium monftri nouitate biformis.
Destinat hunc Minos thalamis remouere pudorem;
Multiplicique domo, caecisque includere tectis.
Daedalus, ingenio fabrae celeberrimus artis,
Ponit opus: turbatque notas, et lumina flexum
Ducit in errorem variarum ambage viarum.

150

155

160

Non fecus ac liquidus Phrygiis Maeandros in aruis
Ludit; et ambiguo lapfu refluitque fuitque:
Occurrensque fibi venturas adfpicit vndas:

Et nunc ad fontes, nunc in mare verfus apertum,
Incertas exercet aquas. ita Daedalus implet
Innumeras errore vias: vixque ipfe reuerti
Ad limen potuit; tanta eft fallacia tecti.

165

[blocks in formation]

Vela dedit: comitemque fuam crudelis in illo
Litore deferuit. defertae, et multa quaerenti,
Amplexus et opem Liber tulit. vtque perenni
Sidere clara foret, fumtam de fronte coronam
tenues volat illa per auras:

Immifit coelo.

Dumque volat, gemmae fubitos vertuntur in ignes:
Confiftuntque loco, fpecie remanente Coronae,

Qui medius nixique genu eft, anguemque tenentis.
Daedalus interea Creten, longumque perofus

175

180

Exfilium, tractusque foli natalis amore;

Claufus erat pelago. Terras licet, inquit, et vndas

185

Obftruat: at coelum certe patet. ibimus illac.
Omnia poffideat; non poffidet aëra Minos.
Dixit: et ignotas animum dimittit in artes:
Naturamque nouat. nam ponit in ordine pennas,
A minima coeptas, longam breuiore fequenti:
Vt cliuo creuiffe putes. fic ruftica quondam ́
Fiftula difparibus paullatim furgit auenis.
Tum lino medias, et ceris adligat imas.
Atque ita compofitas paruo curuamine fle&tit;
Vt veras imitentur aues. puer Icarus vna
Stabat: et, ignarus fua fe tractare pericla,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ore renidenti, modo quas vaga mouerat aura,
Captabat plumas: flauam modo pollice ceram
Mollibat; lufuque fuo mirabile patris
Impediebat opus. poftquam manus vltima coeptis
Impofita eft; geminas opifex librauit in alas
Ipfe fuum corpus: motaque pependit in aura.
Inftruit et natum : Medioque vt limite curras,
Icare, ait, moneo.
fi demiffior ibis,
Vnda grauet pennas; fi celfior, ignis adurat.
Inter vtrumque vola. nec te fpectare Boöten,
Aut Helicen iubeo, ftrictumue Orionis enfem.
Me duce, carpe viam. pariter praecepta volandi
Tradit; et ignotas humeris adcommodat alas.
Inter opus monitusque genae maduere feniles :
Et patriae tremuere manus. dedit oscula nato

ne,

L 2

190

195

200

205

1

210

Non

« AnteriorContinua »