Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

William

Maine.

manniam transiens in manu potenti sibi Ceno- A.D. 1073. manniam subjugavit; sed Angli in hac expedi- conquers tione, urbes, vicos et 1vineas cum frugibus populantes, omnem provinciam debiliorem multo post tempore reddiderunt; deinde, bene omnibus ibi dispositis, ad Angliam transfretavit. In hoc si

quidem anno, 2duobus annis magnis revolutis a quinto decimo anno Tiberii Cæsaris, omnia secundum cursum solis et lunæ concordant illi anno, quo baptizatus est Christus Jesus, id est, octavo idus Januarii die Epiphaniæ et die Dominica, initium jejunii ejus in secunda feria, tentatio ejus decimo quinto kalendas Martii, feria sexta; habet autem magnus annus cycli paschalis decies novies annos viginti octo, qui simul juncti faciunt annos quingentos triginta duos.

De scandalo in ecclesia exorto.

General

et council.

Anno Domini MLXXIV. Gregorius sedit in ca- A.D. 1074. thedra Romana annis duodecim, mense uno tribus diebus. Iste papa in 'synodo generali simoniacos excommunicavit, uxoratos sacerdotes a divino removit officio et laicis missas eorum audire interdixit, novo exemplo et, ut multis visum est, inconsiderato judicio, contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt, quod sacramenta, quæ in ecclesia fiunt, baptisma, chrisma, corpus Christi et sanguis, Spiritu invisibiliter cooperante, eorundem sacramentorum effectum [habeant], seu per bonos, seu per malos intra Dei ecclesiam dispensentur; tamen quia Spiritus Sanc

1 Vineas; ] 'laid waste their vineyards, and burned their cities.' Sax. Chron.

2 Duobus annis magnis.] Upon this passage, and the error of the Dionysian cycle noticed below in 1076, see note 1, at the end of the

Grande Chronique de Matthieu
Paris; par Huillard-Bréholles ;'
Paris, 1840.

3

Synodo generali; ] held at Rome. The proceedings of this council are printed by Harduin, vi. col. 1521.

A.D. 1074.

Conspiracy against William.

tus mystice illa vivificat, nec bonorum meritis amplificantur, nec peccatis malorum attenuantur. Ex qua re tam grave oritur scandalum, ut nullius hæresis tempore sancta ecclesia graviori sit schismate discissa, his pro justitia, illis contra justitiam agentibus; porro paucis continentiam observantibus, aliquibus eam causa lucri ac jactantiæ simulantibus, multis incontinentiam perjurio multipliciori adulterio cumulantibus ad hæc, hac opportunitate laicis insurgentibus contra sacros ordines, et se ab omni ecclesiastica subjectione excutientibus, laici sacra mysteria temerant et de his disputant, infantes baptizant, sordido aurium humore pro sacro chrismate utentes et oleo, in extremo vitæ viaticum Dominicum et usitatum ecclesiæ obsequium sepulturæ a presbyteris uxoratis accipere parvipendunt; decimas etiam presbyteris debitas igne cremant, corpus Domini a presbyteris uxoratis consecratum pedibus sæpe conculcant, sanguinem Domini voluntarie frequenter in terram effundunt.

De conspiratione magnatum contra regem
Willelmum.

Eodem anno comes 'Radulfus, cui rex Willelmus dederat Est-angliæ consulatum, consilio Welteofi et Rogeri comitum, regem Willelmum a regno expellere moliuntur. Duxit enim Radulfus sororem præfati Rogeri comitis, in cujus nuptiis hanc proditionem facere conspirabant.

1 Radulfus.] Ralph de Waher, | riage was solemnized with the or Guader, earl of Norfolk. He king's consent at Norwich. Flomarried Emma, sister of Roger rence expressly states that it was de Breteuil, earl of Hereford, and against the king's orders, and daughter of William Fitz Osberne, that it took place at Ixning, in earl of Hereford. According to Cambridgeshire. the Saxon Chronicle, this mar

Erat autem Radulfus ex matre Wallensi et A.D. 1074. patre Anglico generatus, et, sicut diximus, instante die nuptiarum, utriusque partis amici in villa Norwicensi cum congregati fuissent, et post refectionem lautissimam vino inebriati essent, cœperunt unanimiter in regem proditionem voce clamosa conspirare; asserentes hominem in adulterio natum, ut tanto regno talibusque viris præesset, minime convenire. Erant hujus factionis complices Rogerus, Weltheofus et Radulfus, comites, plures episcopi et abbates, cum baronibus et bellatoribus multis, qui communiter ad regem Danorum nuntios dirigentes auxilium ejus instantius flagitabant; deinde, Wallensibus sibi confœderatis, unusquisque in sua potestate, igne accumulato in villis regiis, rapinis indulgebat ; sed castellani, qui castra regis custodiebant, cum populis provincialibus eis obviam venientes, ipsorum irritare propositum laborabant. Tunc rex Willelmus subito de Normannia rediens, Rogerum comitem, cognatum suum, et Weltheofum cepit, et vinculis constrictos sub carcerali custodia deputavit; quod comes Radulfus cum cognovisset, ab Anglia tremebundus recessit. Deinde rex Willelmus ad Norwicum exercitum mittens, tamdiu uxorem Radulfi comitis obsedit in castello cum familia sua, quousque, deficientibus sibi alimentis, præstita cautione juratoria, quod ab Anglia recederet, non denuo reversuri. Wallenses vero, qui præfatis interfuerant nuptiis, rex Willelmus quosdam luminibus jussit privari, quosdam in exsilium cogi, nonnullos vero fecit patibulo suspendi. Et his ita gestis, venerunt ex Dacia Cnuto filius Swani et Hacon comes, cum navibus ducentis armata manu repletis; sed, audientes de fautoribus suis quod factum fuerat, retortis velis ad Flandriam navigarunt, cum Wil

A.D. 1074.

A.D. 1075.

William in
Britanny.

lelmo congredi non audentes. Eodem anno 'Editha regina, decimo quinto kalendas Januarii, apud Wintoniam migravit ad Dominum, et, jubente rege, apud Westmonasterium sepulta est juxta virum suum regem Edwardum.

Quod comes Weltheofus capite privatur.

Anno Domini MLXXV. rex Willelmus præcepit Weltheofum comitem in Wintonia poena capitis privari, et extra civitatem in bivio sepeliri; sed, processu temporis, corpus ejus effossum ad sepeliendum cum magno honore Croilandiam deportatur. Ac deinde rex ad Armoricanam Britanniam transiens Dolense castrum obsedit, sed rex Francorum hostiliter superveniens omne eis subsidium vitale subtegat; unde rex, obsidione dimissa, in recessu suo milites multos et equos cum opibus ibidem amisit. Nec multo post reges præfati, licet brevi tempore, in concordiam convenerunt. Eodem anno idem Willelmus, die sancto Paschæ, in ecclesia Fischanni filiam suam Ceciliam obtulit Deo consecrandam. Per idem tempus Robertus, Willelmi regis filius, cui idem rex, antequam Angliam subjugaret, Normanniam dederat coram Philippo Francorum rege, 2nunc, quia pater filio eam possidere non permittebat, Robertus Franciam adiit, et auxilio ejusdem regis magnam frequenter in Normannia prædam agebat, villas comburebat, homines perimebat, et patri suo non modicam anxietatem et molestiam inferebat. Unde rex Willelmus, contra Robertum filium suum bellum agens, apud Gerberai castrum Gal

1

[ocr errors]

3

Editha.] Eadgithfeo,' Sax. Chron. and Florence, in the year Chron.

2 Nunc.]'Nempe,' C.

3 Apud Gerberai.] The Saxon

1079, relate that William was unhorsed by his son Robert, who upon the discovery immediately gave up his own horse to him.

liæ equo pulsus est, et Willelmus filius ejus vul- A.D. 1075. neratus, et multi de sua familia interfecti; quapropter rex maledixit Roberto filio suo, quam maledictionem, antequam obiret, expertus est evidenter.

Quod Norenses interfecerunt episcopum
Dunelmensem.

the bishop of

Eodem' quoque tempore Walcherus, Dunelmen- Murder of sis antistes, contra dignitatem pontificalem curis Durham. se immiscens secularibus, a Willelmo emit Northanhumbriæ comitatum; et, vicecomitis agens vices, ad laica se recedit judicia atque ab omnibus provincialibus, tam nobilibus quam servis, insolenter retorsit pecuniam infinitam. Populus tandem, assiduis episcopi ac ministrorum ejus exactionibus ad extremam perductus inopiam, indignabatur valde sese ad tam gravem redemptionem sine intermissione compelli; unde provinciales communiter omnes ad secretum convenientes colloquium decreverunt unanimiter, singuli et universi, ut occulte armati venirent ad placita comitatus, ad propellendas injurias, si necessitas immineret. Cumque paulo post ad placita ́ consueta omnes comprovinciales, ut prælocutum fuerat, satis animose advenissent, et de diversis injuriis sibi justitiam fieri exegissent, episcopus nimis crudeliter respondit, quod de nulla injuria vel calumnia ipsis justitiam exhiberet antequam sibi libras quadringentas monetæ optimæ numerassent. Tunc unus eorum pro omnibus loquens licentiam postulavit ab episcopo, super exactione præmissa, ut possent inde habere colloquium, quatenus habita deliberatione sibi quivissent consul

1 Eodem quoque tempore.] The Sax. Chron., Florence and Simeon, all refer the death of WalVOL. II.

chere to 1080. He was murdered
at Gateshead on the 14th May;
Angl. Sacr. i. 703.

C

« AnteriorContinua »