Imatges de pàgina
PDF

Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi ?

Auspicii numerus non erat ipse boni.
Quid precer iratus ? nisi vos cariosa senectus

Rodat, et immundo cera sit alba situ.

50

ELEGIA XIII.

Jam super Oceanum venit à seniore marito,

Flava pruinoso quæ vehit axe diem.
Quò properas, Aurora ? mane. Sic Memnonis umbris

Annua sollemni cæde parentet avis.
Nunc juvat in teneris dominæ jacuisse lacertis :

Si quando, lateri nunc bene juncta meo est. Nunc etiam somni pingues, nunc frigidus humor :

Et liquidum tenui gutture cantat avis.' Quò properas, ingrata viris, ingrata puellis ?

Roscida purpureâ supprime lora manu. Ante tuos ortus meliùs sua sidera servat

Navita; nec mediâ nescius errat aquâ. Te surgit, quamvis lassus, veniente viator :

Miles et armiferas aptat ad arma manus.
Prima bidente vides oneratos arva colentes :

Prima vocas tardos sub juga panda boves.
Tu pueros somno fraudas, tradisque magistris;

Ut subeant teneræ verbera sæva manus.
Atque eadem sponsum consulti ante atria mittis;

Ünius ut verbi grandia damna ferat.
Nec tu caussidico, nec tu jucunda diserto :

Cogitur ad lites surgere uterque novas.
Tu, cùm feminei possint cessare labores,
{ Lanificam revocas ad sua pensa manum.
Omnia perpeterer. Sed surgere manè puellas

Quis, nisi cui non est ulla puella, ferat ?
Optavi quoties, ne nox tibi cedere vellet;

Neu fugerent vultus sidera mota tuos ! Optavi quoties, aut ventus frangeret axem,

Aut caderet spissâ nube retentus equus!' 30

20

Invida, quò properas ? quòd erat tibi filius ater,

Materni fuerat pectoris ille color. Quid ? si non Cephali quondam flagrâsset amore,

An putat ignotam nequitiam esse suam ?]
Tithono vellem de te narrare liceret:

Fabula non cælo turpior ulla foret.
Illum dum refugis, longo quia frigidus ævo,

Surgis ad invisas à sene manè rotas.
At si quem manibus Cephalum complexa teneres;
Clamares, Lentè currite noctis equi.

40 Cur ego plectar amans? si vir tibi marcet ab annis.

Num me nupsisti coneiliante seni? Adspice, quot somnos juveni donârit amato

Luna: neque illius forma secunda tuæ. Ipse Deûm genitor, ne te tam sæpe videret,

Commisit noctes in sua vota duas. Jurgia finieram. Scires audîsse; rubebat. · Nec tamen adsueto tardiùs orta dies.

ELEGIA XIV.

DICEBAM, Medicare tuos desiste capillos.

Tinguere quam possis, jam tibi nulla coma est. At, si passa fores, quid erat spatiosius illis ?

Contigerant imum, quâ patet usque, latus.
Quid? quòd erant tenues, et quos ornare timeres ;

Vela colorati qualia Seres habent?
Vel pede quod gracili deducit aranea filum,

Cùm leve desertâ sub trabe nectit opus?
Nec tamen ater erat, nec erat tamen aureus illis,

Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color. 10 Qualem clivosæ madidis in vallibus Idæ

Ardua dereptâ cortice cedrus habet.
Adde, quòd et dociles, et centum flexibus apti,

Et tibi nullius caussa doloris erant.
Non acus abrupit, non vallus pectinis, illos;

Ornatrix tuto corpore semper erat. .

[ocr errors]

Ante meos sæpe est oculos ornata ; nec umquam

Brachia dereptâ saucia fecit acu.
Sæpe etiam, nondum digestis manè capillis,
Purpureo jacuit semisupina toro.

20 Tum quoqueerat neglecta decens: ut Threcia Bacche,

Cùm temere in viridi gramine lassa jacet. Cùm graciles essent tamen, et lanuginis instar;

Heu mala vexatæ quanta tulere comæ!
Quàm se præbuerunt ferro patienter et igni; , .

Ut fieret torto flexilis orbe sinus !
Clamabam, Scelus est, istos scelus urere crines.

Sponte decent : capiti, ferrea, parce tuo.
Vim procul hinc remove. Non est qui debeat uri;

Erudit admotas ipse capillus acus. Formosæ periere comæ : quas vellet Apollo,

Quas vellet capiti Bacchus inesse suo.
Illis contulerim, quas quondam nuda Dione

Pingitur humenti sustinuisse manu.
Quid malè dispositos quereris periisse capillos?

Quid speculum mæstâ ponis, inepta, manu ?
Non bene consuetis à te spectaris ocellis.

Ut placeas, debes immemor esse tui.
Non te cantatæ læserunt pellicis herbæ;

Non anus Hæmoniâ perfida lavit aquâ.
Nec tibi vis morbi nocuit; (procul omen abesto)

Nec minuit densas invida lingua comas.
Facta manu culpâque tuâ dispendia sentis.

Ipsa dabas capiti mixta venena tuo.
Nunc tibi captivos mittet Germania crines :

Culta triumphatæ munere gentis eris.
O quàm sæpe, comas aliquo mirante, rubebis ;

Et dices, Emtâ nunc ego merce probor!
Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram ;

Fama tamen, memini, cùm fuit ista mei. 50 Me miserum! lacrimas malè continet; oraque dextrâ

Protegit, ingenuas picta rubore genas. Sustinet antiquos gremio spectare capillos,

(Hei mihi!) non illo munera digna loco. VOL. I.

Collige cum vultu mentem. Reparabile damnum est.

Postmodo nativâ conspiciere comâ.

ELEGIA XV.

Quid mihi, Livor edax, ignavos objicis annos;

Ingeniique vocas carmen inertis opus ? Non me more patrum, dum strenuà sustinet ætas,

· Præmia militiæ pulverulenta sequi : Nec me verbosas leges ediscere: nec me

Ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quæris, opus. Mihi fama perennis

Quæritur: in toto semper ut orbe canar. Vivet Mæonides, Tenedos dum stabit et Ide :

Dum rapidas Simoïs in mare volvet aquas. 10 Vivet et Ascræus, dum mustis uva tumebit :

Dum cadet incurvâ falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe :

Quamvis ingenio non valet, arte valet. Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno.

Cum Sole et Lunâ semper Aratus erit. Dum fallax servus, durus pater, improba lena

Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit. Ennius arte carens, animosique Accius oris,

Casurum nullo tempore nomen habent. 20 Varronem primamque ratem quæ nesciat ætas,

Aureaque Æsonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,

Exitio terras cùm dabit una dies.
Tityrus, et fruges, Æneïaque arma legentur,

Roma, triumphati dum caput orbis eris.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,

Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eoïs,

Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo, cùm silices, cùm dens patientis aratri,

Depereant ævo, carmina morte carent.

30

Cedant carminibus Reges, Regumque triumphi :

Cedat et auriferi ripa beata Tagi. .
Vilia miretur vulgus. Mihi flavus Apollo

Pocula Castaliæ plena ministret aquæ.
Sustineamque comâ metuentem frigora myrtum :

Atque à sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor : post fata quiescit,

Cùm suus ex meirto quemque tuetur honos. 40 Ergo etiam, cùm me supremus adederit ignis,

Vivam: parsque mei multa superstes erit.

« AnteriorContinua »