Imatges de pàgina
PDF

Monstra ferat: taurum dilexit filia Solis, 735 Femina nempe marem: meus est furiosior illo,

Si verum profitemur, amor: tamen illa secuta est Spem Veneris; tamen illa dolis, et imagine vaccæ Passa bovem est; et erat, qui deciperetur, adulter.

[merged small][ocr errors]

Ipse licet revolet ceratis Dædalus alis,
Quid faciet? num me puerum de virgine doctis
Artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe ?
Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,

[merged small][ocr errors]

Quid sis nata vide, nisi te quoque decipis ipsam: Et pete quod fas est; et ama, quod femina debes. Spes est, quæ capiat, spes est, quæ pascat amorem,

sibi imprecatur: sæpe apud Terentium nullus sum, id est, perii. Crete monstra ferat. Pomp. Mela, ii.7. Crete multis famigerata fabulis, adventu Europae, Pasiphaes et Ariadnæ amoribus, Minotauri feritate fatoque, Dædali operibus et fuga, etc. Solis filia, Pasiphae ; de cujus horrendo flagitio vide ad viii. 132. 737. Sequi--spem exquisitius quam, habere spem. Dolis. Pasiphaen inclusam vacca lignea occurrisse bovi volunt Mythologi. Et imagine. Unus et nostri Regii, in imagine, sed male. Intellige, inclusa in imagine. Passa est bovem, concubuit cum bove. Adulter, taurus; Heroid. iv. 57. Pasiphae decepto subdita tauro. Expressit nostrum locum Seneca, Hipp. l 15 sqq. 740. Huc licet e toto.] Nemo mederi meo malo potest. Sed singula hujus soliloquii argumenta ita cohærent, ut alterum ex altero fluat. Talis autem transitus ab uno ad alterum commendatur ab artis magistris. Sollertia cernitur in reperiendis remediis. Commode Dædalus hic comme

moratur, non solum, quia doctis, scilicet ingeniosis artibus inclaruerat, verum etiam, quia inter Cretenses versatus erat. Earum artium partem memorat, quum dicit, licet revolet ceratis alis. 744. Quin animum firmas.] Jam incipit se colligere, et sana est, sed mox, ut fit, ad malum suum redit : firmas pro obfirmas, idque Heinsius h. 1. reponendum censet ; sine causa. Tibullus ait, III. ii. 5. firmus, qui aliquid fortiter perfert ; Noster, I. Fast. 497. firmata mens ; et supra, iii. 689. mentem firmat Deus. Comsilii inopes, quibus consulere ac mederi nemo potest ; Terentius, Eun. I. i. 12. quæ res (nempe amor) in se neque consilium, neque modum habet ullum. 748. Spes est quæ capiat.] Heinsius putat, carnificem aliquem hic esse sententias locutum. Sed quo minus hic versus deleatur, impedit in versu seq. res, quæ bene opponitur spei, monente etiam Burmanno. Tan. Faber capiat mutat in faciat, quod postea in uno MS. repertum placet etiam

Hanc tibi res adimit: non te custodia cano
Arcet ab amplexu, nec cauti cura magistri. 750
Non patris asperitas, non se negat ipsa rosanti.
Nec tamen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix ; ut Dique hominesque *aberent.
Nunc quoque votorum pars una est vana neorum:
D:que mihi faciles, quidquid valuere, dederunt. 755
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque
futurus;
At non vult Natura, potentior omnibus istis,
Quae mihi sola nocet: venit ecce optabile tempus,
Luxque jugalis adest, ut jam mea fiat Ianthe;
Nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 760
Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe,
venitis
Sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ?"
Pressit ab his vocem: nec lenius altera virgo
Æstuat; utque celer venias, Hymenæe, precatur.
Quod petit hæc, Telethusa timens, modo tempora

differt;

Parmanno, quia et i. 468. facere amo-
rem ; quanquam non negat, capiat
amorem posse sumi, ut versu 615. ca-
pere tardua. Mihi locus optime se
habere vudetur. Ut capere flammas,
apem, fastum, et similia, sic et cupere
amorem de ejus initiis, quae capta de-
inde pascuntur.
749. Hanc tibi res adimit.] Omnia,
quae amantibus saepe adversa sunt,
mihi favent; sola natura mihi nocet.
Magistri e Cod. Francof. et 18 aliis
recte Burman. recepit, quum antea
mariti ederetur, quod nullo modo ferri
poterat. si magistrum intelligis lite-
ras docentem e ver. 717. custodia re-
ferenda est ad paedagogum, qui pueris
puellisque addebatur, ut esset custos

[ocr errors]

vitae et morum ; Terent. Adelph. I. i.
21. A Juvenali, vii. 218. vocatur
discipuli custos; ab Horat. 1. Od.
xxxvi. 8. rer puertiae. Burman. vero
magistri nomine nunc illum rectorem
et custodem indicari. Tunc custodia
matris esset ; Horat. I. Ep. i. ??.
quos dura premit custodia matrum.
Vide nos ad Plinium, V. Ep. xvi.
3.
754. Nunc quoque, quum Dii om-
nia dederunt, quæ potuere, amorem
mutuum, consensum parentum, etc.
una pars votorum meorum, coitu scil.
abest, et irrita facit omnia.
760. Mediis sitiemus in undis.] Al-
ludit ad fabulam Tantali.
763. Ab his.] Post hæc, ut viii.

Nunc ficto languore moram trahit: omina sæpe,
Visaque causatur; sed jam consumpserat omnem
Materiam ficti; dilataque tempora tædæ
Institerant; unusque dies restabat: at illa
Crinalem capiti vittam natæque sibique
Detrahit, et passis aram complexa capillis:
“ Isi, Parætonium, Mareoticaque arva, Pharonque
Quæ colis, et septem digestum in cornua Nilum;
Fer, precor,” inquit, “ opem; nostroque medere
timori. 774
Te Dea, te quondam, tuaque hæc insignia vidi,
Cunctaque cognovi; comitesque, facesque, sonum-
Sistrorum, memorique animo tua jussa notavi. [que
Quod videt hæc lucem, quod non ego punior ipsa,
Consilium monitumque tuum est: miserere duarum,
Auxilioque juva.” Lacrimæ sunt verba secutæ. 780

[ocr errors]

Visa Dea est movisse suas, et moverat, aras:

6ll. Lenius. Heinsius putat seeius.
Altera virgo non placet Burmanno,
quum et Iphis virgo esset; præfert e
Codice Bononiensi inscia virgo: sed
bene se habet altera virgo.
766. Omina saepe, etc.] Innumeræ
res apud veteres erant ominosæ ; qui-
bus oblatis tum alia negotia, tum etiam
nuptiæ differebantur. Hinc fingi in-
terdum solebant omina. Vide Teren-
tium, Phorm. IV. iv. 24 sqq. ibique
Lindenbrog. Causari ita etiam apud
Propert. IV. iv. 21. Saepe illa imme-
rito causata est omina Lunae. Alibi
jungitur hoc verbum cum casu et cum
infinitivo. Vide Bentlei. ad Horatium,
i;Od. i. et Heyn. ad Tibullum, I. iii.

770. Capiti—natæque sibique.] Heinsius jubebat scribi eapitis, vel Contra libros veteres, nisi pro sibique legeretur suoque : sed duplicem dáti

vum bene defendit Burmannus ex usu
Græcorum atque Latinorum scripto-
rum. Sequuntur ardentissimæ preces,
ad quas Telethusam impellebant sum-
mæ angustiæ. Apud Anton. Liberal.
diserte transformationem filiæ preca-
tur, addito similium mutationum cata-
logo. Parætonium, urbs Libyæ Mareo-
tidis cum portu amplo. Strabo, lib.
xvii. p. 830. Ptolem. iv. 5. Cornua,
canales, alvei, quia solenne fluviis
cornua tribuere in monumentis; vide
ad ver. 1. Digestum pro, divisum ;
Heroid. x. 67. Crete centum digesta
per urbes.
778. Quod non—ipsa, non crucior
conscientiæ furiis. Suspectum erat
hoc hemistichium Heinsio. Grono-
vius e Ciofani Codice legendum puta-
bat, quod nunc ego punior ipsa, quod
in gravi angore sum observatam filiam,
id patior, quia tuo monito parui.

Et templi tremuere fores, imitataque Lunam Cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. Non secura quidem, fausto tamen omine læta 7S4 Mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem, Quam solita est, majore gradu: nec candor in ore Permanet; et vires augentur; et acrior ipse est Vultus; et incomptis brevior mensura capillis ; Plusque vigoris adest, habuit quam femina: jam,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

782. Et templi tremnere fores.] Duo Palatini patuere. Regii nostri bene tremuere : non convenit huic loco patuere, quod vix sensum habet. Tremor templi, forium, ararum, fulgor simulacrorum, sonitus vasorum, etc. signa erant præsentiæ et benevolentiæ divinæ. Virgilius, Æn. iii. 90. Claudianus, xxxiii. 7. Callimachus, hymno ad Apoll. init. ibique Spanh. Crepare verbum proprium in hac re. Somabile. Etiam hic invitis Codicibus Heinsius reponit sonatile ; et comparat multi foratilis, auratilis, vertilis, volatilis, rotatilis; sed Burmannus recte monet sonatilis incognitam Latio esse vocem, sonabilis autem receptæ auctoritatis. Regii nostri sonabile. JDe sistri forma et ratione formæ, vide Plutarchum, lib. de Iside et Osiride.

785. Mutatio puellæ in puerum ingeniose descripta est, signis externis commemoratis. Schirach. ** Eleganter discrimen inter utrumque sexum depingitur, quatenus licebat poetæ. De cæteris caste et pulchre : Jam quæ femina, etc.'' Majore gradu, longioribus passibus. Virgines lento passu incedunt ; ii. 572. Acrem vultum habent mares, tenerum virgines, Cæte

rum ejusmodi portenta sexus mutati Plinius vii. 4. enarrat. Er feminis mutari in mares non est fabulosum— Ipse in Africa vidi mutatum in mares nuptiarum die L. Cossicium, Thusdritanum.

791. Nec timida gaudete fide, egregie; ita gaudete, ut posito omni timore fidem habeatis. Quibus enim repente et inexpectato ingens bonum offertur, ii nesciunt, an fides rei babenda sit; itaque aliquandiu animus fluctuat inter timorem et gaudium, ut etiam Pygmalion, x. 287. Menardi MS nec dubia, quod Burmannus elegantius judicabat. Male. Munera, dvri6iiuara, quæ ob auxilium præstitum grati animi causa in templo suspendebantur, et Deæ potentiam declarabant. Tibullus, I. iii. 27.

792. Addunt et titulum.] Titulus conceptus erat brevi carmine. Carmen de inscriptione unius ver.est etiam in Virg. Æn. iii. 285. Carmen enim omnis formula verborum : interdum ipse titulus carmen dicitur ; vide Drakenb. ad Silium, ix. 266. Apud Anton. Liberal. non munus cum titulo «datur, sed ritus sacri in rei memoriam instituuntur.

[ocr errors]

DON A PUER soLvIT, QUÆ FEMI N A vov ERAT, Postera lux radiis latum patefeceratorbem; [I PHIs. Quum Venus et Juno, sociosque Hymenæus ad

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »