Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

Curua gemelliparae fpicula ferre Deae. Obftitit Orion. Latona nitentibus aftris

Addidit: et, Meriti praemia, dixit, habe. Sed quid et Orion, et cetera fidera mundo

Cedere festinant, noxque coar&tat iter ?
Quid folito citius liquido iubar aequore tollit

Candida, Lucifero praeueniente, dies?
Fallor ? an arma fonant? non fallimur: arma sonabant.

Ma venit ; et veniens bellica signa dedit.
Vltur ad ipse suos coelo descendit honores,

Templague in Augusto conspicienda Foro.
Et Deus est ingens, et opus. debebat in Vrbe

Non aliter nati Mars habitare fui.
Digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis :

Hinc fera Gradiuum bella mouere decet:
Seu quis ab Eoo nos impius orbe laceffet ;

Seu quis ab Occiduo Sole domandus erit. Profpicit armipotens operis fastigia summi:

Et probat inuictos fumma tenere Deos.
Profpicit in foribus diuersae tela figurae;

Armaque terrarum milite vi&ta fuo.
Hinc videt Aenean oneratum pondere sacro ;

Et tot lüleae nobilitatis auos.
Hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem :

Claraqne difpofitis acta subesse viris.
Spectat et Augusto praetextum nomine templum,

Et visum, lecto Caesare, maius opus.
Vouerat hoc iuuenis tunc cum pia sustulit arma.

A tantis Princeps incipiendus erat.
Ille manus tendens, hinc ftanti milite iusto,

Hinc coniuratis , talia dicta dedit :
Si mihi bellandi pater eft Vestaeque facerdos

Auctor ; et vlcisci numen vtrumque paro:
Mars, ades; et fatia fcelerato sanguine ferrum:

Stetque fauor caussa pro meliore tuuse Templa feres, et, me victore, vocaberis Vltor.

Vouerat ; et fuso laetus ab hofte redit. Nec satis est meruisse semel cognomina Marti:

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Per 580

585

590

595

Perfequitur Partha signa retenta manu.
Gens fuit et campis, et equis, et tuta sagittis ;

Et circumfuiis iiuia fluminibus.
Addiderant animos Crasforum funera genti;

Cum periit miles, signaque, duxque simul.
Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat ;

Romanaeque aquilae signifer hostis erat.
Isque pudor manfiflet adhuc, nifi fortibus armis

Caesaris Ausoniae protegerentur opes.
Ille notas veteres, et longi dedecus aeui

Suttulit , agnorunt figna recepta suos.
Quid tibi nunc folitae mitti poft terga sagittae:

Quid loca, quid rapidi profuit vfus equi ?
Parthe, refers aquilas : victos quoque porrigis arcus.

Pignora iam noftri nulla pudoris habes.
Rite Deo templumque datum , nomenque, bis ulto:

Et meritus vocis debita foluit honos.
Sollemni Ludos Circo celebrate, Quirites :

Non visa est fortem scena decere Deum. Pleiadas adspicies omnes, totumque fororum

Agmen; vbi ante Idus nox erit una super. Tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,

Et tepidi finem tempora veris habent. Jdibus ora prior Itellantia tollere Taurum

Indicat: huic figno fabula nota fubeft.
Praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae

Iupiter, et falsa cornua fronte tulit;
Illa jubam dextra, laeua retinebat amictus;

Et timor ipse noui caussa decoris erat.
Aura finus implet : fauos mouet aura capillos.

Sidoni , fic fueras accipienda loui.
Saepe puellares subduxit ab aequore plantas;

Et metuit tactus adfilientis aquae :
Saepe Deus prudens tergum demittit in vndas ;

Haereac vt collo fortius illa fuo.
Litoribus tactis itabat fine cornibus vllis

Iuppiter: inque Deum de boue ver erat. Taurus init coelum; te, Sidoni , Iupiter implet:

600

605

610

615

Pars.

[ocr errors]

620

695

[ocr errors]

630

635

Parsque tuum terrae tertia nomen habet. Hoc alii fignum Phariam dixere iuuencam;

Quae bos ex homine est, ex boue facta Dea. Tum quoque priscorum virgo simulacra virorum

Mittere roboreo fcirpea ponte folent. Corpora poft decies fenos qui credidit annos

Missa neci ; sceleris crimine damnat auos.
Fama vetus : tunc cum Saturnia terra vocata eft,

Talia fatidici dicta fuere Dei:
Falcifero libata seni duo corpora, gentes,

Mittite ; quae Tuscis excipiantur aquis,
Donec in haec venit Tirynthius arua, quotannis

Tristia Leucadio facra peracta modo.
Illum ftramineos in aquam mififfe Quirites.

Herculis exemplo corpora falsa iaci.
Pars putat, vt ferrent iuuenes suffragia soli,

Pontibus infirmos praecipitasse fenes.
Thybri, doce verum : tua ripa vetustior Vrbe.

Principium ritus tu bene nolle potes.
Thybris arundiferum medio caput extulit alueo;

Raucaque dimouit talibus ora fonis :
Haec loca desertas vidi sine moenibus herbas :

Pascebat sparsos vtraque ripa boues.
Et quem nunc gentes Tyberin noruntque timentque,

Tunc etiam pecori defpiciendus eram.
Arcadis Euandri nomen tibi faepe refertur :

Ille meas remis aduena torsit aquas. Venit et Alcides, turba comitatus Achiua.

Albula, fi memini, tunc mihi nomen erat.
Excipit hofpitio iuuenem Pallantius heros :

Et tandem Caco debita poena venit.
Victor abit, fecumque boues, Erytheïda praedam,

Abstrahit. at comites longius ire negant.
Magnaque pars horum desertis venerat Argis.

Montibus his ponunt fpemque Laremque suum. Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore ;

Atque aliquis moriens hoc breue mandat opus: Mittite me Tyberi : Tyberinis veftus vt vndis

640

645

650

655 660

665

670

Litus ad Inachium puluis inanis eam. Displicet heredi mandati cura sepulcri:

Mortuus Ausonia conditur hofpes humo. Scirpea pro domino Tyberi iactatur imago,

Vt repetat Graias per freta longa domos.
Hactenus: vt viuo subiit rorantia faxo

Antra, leues cursum sustinuiftis aquae.
Clare nepos Atlantis , ades: quem montibus olim

Edidit Arcadiis Pleïas yna Joui.
Pacis et armorum fuperis imisque Deorum

Arbiter, alato qui pede carpis iter.
Laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,

Quo didicit culte lingua fauente loqui.
Templa tibi posuere Patres spectantia Circum

Idibus. ex illo eft haec tibi festa dies.
Te, quicumque suas profitetur vendere merces,

Ture dato, tribuas vt fibi lucra, rogat.
Eft aqua Mercurii, portae vicina Capenae:

Si iuuat expertis credere, numen habet. Huc venit incinctus tunicas mercator ;

Purus suffita , quam ferat, haurit aquam. Vda fit hinc laurus : lauro sparguntur ab vda

Omnia, quae dominos funt habitura nouos. Spargit et ipse fuos lauro rorante capillos :

Et peragit folita fallere voce preces. Ablue praeteriti periuria temporis, inquit.

Ablue praeterita perfida verba die. Siue ego te feci testem, falfoue citaui

Non audituri numina magna louis ; Siue deum prudens alium Diuamue fefelli ;

Abstulerint celeres improba dicta Noti. Et pereant veniente die periuria noctis :

Nec curent Superi , si qua locutus ero. Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro:

Et face vt emtori verba dediffe iuuet.
Talia Mercurius pofcentem ridet ab alto,

Se memor Oriygias surripuiffe boues.
A t mihi pande, precor, tanto meliora petenti,

In Geminos ex quo tempore Phoebus eat.

et vrna

675

[ocr errors]

680

685

[ocr errors]

690

[ocr errors]

Cum

[ocr errors]

695

700

705

710

Cum totidem de mense dies superesse videbis ;

Quot sunt Herculei facta laboris, ait.
Dic, ego respondi , cauffam mihi fideris huius.

Cauffam facundo prodidit ore Deus.
Abftulerant raptas Phoehen Phoebesque fororem

Tyndaridae fratres , hic eques, ille pugil.
Bella parant, repetuntque fuas et frater et Idas;

Leucippo fieri pactus vterque gener.
His amor, vt repetant, illis, vt reddere nolint,

Suadet : et ex cauffa pugnat vterque pari.
Effugere Oebalidae cursu potuere fequentes :

Sed visum celeri vincere turpe fuga.
Liber ab arboribus locus est , apta area pugnae.

Constiterant illic: nomen Aphidna loco.
Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense

Non exspectato vulnere pressit humum.
Vltor adeft Pollux; et Lyncea perforat hasta ,

Qua ceruix humeros continuata premit.
Ibat in hunc Idas, vixque eft Iouis igne repulsus:

Tela tamen dextrae fulmine rapta negant.
Iamque tibi, coelum Pollux, sublime patebat ;

Cum, Mea, dixisti, percipe verba , pater.
Quod mihi das vni, coelum partire duobus :

Dimidium toto munere maius erit.
Dixit , et alterna fratrem statione redemit:

Vtile sollicitae fidus vterque rati.
Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid fint:

Quae tamen in Fastis hoc quoque tempus habent.
Nocte sequente diem canis Erigoneïus exit.

Eft alio figni reddita caussa loco.
Proxima Vulcani lux es; Tubilustria dicunt.

Lustrantur purae, quas facit ille , tubae.
uattuor inde notis locus eft ; quibus ordine leétis

Vel mos sacrorum ; vel Fuga Regis ineit. Nec te praetereo, populi Fortuna potentis

Publica ; cui templum luce sequente dacum. Hanc vbi diues aquis acceperit Amphitrite;

Grata loui fuluae rostra videbis auis. Au uferat ex oculis veniens Aurora Booten ;

Continuaque die fidus Hyantis erit.

[ocr errors]

715

[ocr errors]
[ocr errors]

720

725

Qua

730

P. OVI

« AnteriorContinua »