Imatges de pàgina
PDF
EPUB

401

Ponere duritiem cœpere suumque rigorem,
Mollirique mora, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri
Forma potest hominis; sed uti de marmore cœpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis. 406
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum :
Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, Superorum numine, saxa 411
Missa viri manibus faciem traxere virilem:
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum;
Et documenta damus, qua simus origine nati. 415
VI. Cetera diversis tellus animalia formis

406. Non exacta satis.] Exculta, perfecta. Rudia signa possunt esse nondum elaborata satis. Sed, ne idem ter dicat, non male rudis antiquitatis signa intelliges.

408. Corporis.] Corpus nunc caro, ut iv. 443. et in corporis usum, in "corpus.

411. Numine, vi et potentia.

412. Faciem trahere.] Paulo ante formam ducere, et 421. faciem capere.

414. Inde genus durum, habet a Virgil. Georg. i. 63. Si Græcos audimus, ipsum vocab. Xaòs a nomine Xáaç, lapis, fluxit: vide Munker. ad Hygin. fab. 153. Hic lusus etymologicus originem huic fab. dedisse videtur, quam alii ex opinione illa ortam putant, priscos homines e saxis et arboribus natos. Homer. Od. T. 163. ubi vide Clark. Virg. Æn. viii. 315. Experiens laborum, πoλvτλýμwv, qui multos labores suscipere et tolerare potest. Et profecto tale animal homo

est.

416-451. Cetera diversis, etc.] Humanum igitur genus e lapidibus restitutum erat; cetera animantia e limo, solis æstu calefacto, paulatim procreabantur, in quibus Python, serpens magna et terribilis, quam Apollo sagittis confecit, in ejusque rei memoriam ludos Pythios instituit. Cf. Homer. h. Apoll. ver. 300; Callimach. h. Apoll. 100. in Del. 91; Apollod. Biblioth. lib. I. iv. 1; Hygin. fab. 140. Fabulam jam Veteres varie interpretati sunt. Macr. Saturn. i. 17. censet Apollinem in prima infantia belluam confecisse. Alii, ut Ephorus apud Strab. lib. ix. putant Pythonem fuisse tyrannum, χαλεπὸν ἄνδρα, ἐπικληθέντα δὲ Δράκοντα. Ceterum cum hoc Pythone Rufinum comparat Claudian. Præf. in Rufin. De origine animalium e limo, in quo rursus sequitur sententiam eam, quæ ab Egyptiis a'd Græcos pervenerat, vide Diod. Sie. t. i. p. 11. His enim persuasum erat, in principio rerum omnia animantium

420

Sponte sua peperit; postquam vetus humor ab
Percaluit Solis, cœnumque udæque paludes [igne
Intumuere æstu; fecundaque semina rerum,
Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo
Creverunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,
Ætherioque recens exarsit sidere limus;
Plurima cultores versis animalia glebis
Inveniunt; et in his quædam modo cœpta, sub ipsum

genera sic, ut hic describitur, e limo prorepsisse; postea vero terram, quum induruisset, non amplius suffecisse gignendis majoribus animalibus. Habuisse autem eam olim hanc vim probabant inde, quod post inundationem Nili, ex limo calefacto gignatur incredibilis murium multitudo, de quibus cf. Macrob. Saturn vii. 16. et Pomp. Mel. I. ix. 25. Etiam Aristot. H. A. V. 19. placet, nasci animalia ex aqua et solis calore, vento adjuvante. Talem procreationem describit Lucret. v. 793 -815; quem loc. cum hoc nostro conferas. Neque mirum est, cupide Nostrum hæc arripuisse, iisque immoratum esse, ad Pythonis originem expediendam, quem alii tantum terrigenam vocant. Diversis animalia formis, diversa animalium genera, quorum discrimen forma maxime fit conspi

cuum.

417. Sponte sua. Sine semine animali, nec intercedente opera, Dei aut hominis alicujus. Vetus humor, aqua ab eluvione in locis depressis relicta: ab causam exprimit, per quam fit aliquid, ut mox 431. iv. 282. satos ab imbri.

419. Intumuere. Veluti mulieres gravida. Eadem comparatio, vii, 126. et Lucret. v. 805 sqq. crescebant uteri terræ radicibus apti. Semi

425

na rerum, prima animalium stamina.

420. Vivax, h. 1. quod vitam dat. Raro ita occurrit. Terra autem humore quodam lacti simili foetus illos alebat ex mente Lucret. d. 1. Cf. Lactant. Instit. ii. 11.

421. Faciem aliquam, formam expressam animalis cujusdam : Hominis faciem sumere est, vii. 126.

422. Septemfluus Nilus.] Exemplo declarat, reliqua animalia ex terra sponte fuisse orta; Nilus autem fluvius, singulis quibusque annis Ægyptum inundans, foecundam non solum frumentorum, sed variorum quoque animalium eam reddit. Septemfluus idcirco dicitur quod septem ostiis in mare erumpit. Noster, lib. v. 187. septemplex, et Virg. Æneid. vi. 800. septemgeminus. Antiquo, quem, ante inundationem, sequebatur. Vide supra ad ver. 116. Pomp, Mela, I. ix. 32. ubi Nilus se sibi reddidit,

424. Etherium sidus. Sol in æthere suspensus. Furip. Electr. 465. äorρwv ́ailépuoi xopoí. Limus, quem Nilus ex Æthiopia secum fert. Vid. Seneca Nat. Quæst. iv. 2.

426. Inveniunt.] Disputant Intt. unde pendeant verba sub ipsum nascendi spatium. Referenda sunt ad verb. inveniunt; sic nulla difficultas.

Nascendi spatium; quædam imperfecta, suisque Trunca vident numeris: et eodem in corpore sæpe Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. Quippe, ubi temperiem sumsere humorque calorque,

430

Concipiunt; et ab his oriuntur cuncta duobus : Quumque sit ignis aquæ pugnax; vapor humidus

omnes

Res creat, et discors concordia fœtibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
Solibus ætheriis, altoque recanduit æstu ; 435
Edidit innumeras species; partimque figuras
Retulit antiquas; partim nova monstra creavit.

428. Suis trunca numeris, quibus deest numerus earum partium, quæ perfectum et absolutum animal efficiunt. Hæ ubi adsunt, res est omnibus numeris absoluta. Etenim numeri sunt partes, quarum numeris requiritur, ut res aliqua perfecta sit: vid. Ernesti Clav. Cic. h. voc. Cf. infra vii. 126. Pomp. Mela d. 1. "Per humentes campos quædam nondum perfecta animalia, sed tum demum accipientia spiritum, et ex parte jam formata, ex parte adhuc terrena visuntur." Lucr. v. 838. "Orba pedum partim manuum viduata vicissim, Multa sine ore etiam," etc. Totum autem somnium inde est. Quum ranæ in paludibus ovula deponere soleant, quæ deinde calore et humore excluduntur, error inde natus est, ranas nasci ex limo, xv. 375. idemque error mox traductus ad alia animalia.

430. Quippe ubi, etc.] Laudat hos versus et suo modo explicat Lactant. Inst. Div. II. ix. 15 sqq. Cum his duobus Ægyptiorum principiis comparare Valken. Diatrib. in Eurip. p.

54. jubet Anaxagorea de Æthere et Terra; quippe ex eodem fonte ducta. Temperiem sumere, temperari.

431. Ab his, horum interventu.

432. Vapor est calor, ut iii. 152. et alibi. Fætibus, animalibus procreandis.

433. Discordi concordia mundum constare, multi philosophi et poetæ censuerunt. Cf. Horat. Epist. I. xii. 19. Manil. i. 141. ubi discordia concors. Empedocles, præter quatuor elementa materialia, statuit duo operantia, pıλíαν et νεῖκος : concordiam et discordi am. Diog. Laert. in Empedocl.

435. Altus, sole in alto coelo effectus. Recanduit. Vide ad xii. 12. Plin. Pan. 30. Ægyptus alto pulvere incanduit, ubi v. Schwarz.

436. Species et figuras, animalia. Vide ad ver. 1.

437. Retulit, iterum creavit. Mon. stra, répara, dicuntur, ut omnes res inauditæ et miræ, ita etiam feræ terribiles. Lucret. d. 1. Multaque tum Tellus etiam portenta creare Conata est. Etiam apud Horat. I. Od. ii. 6.

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit; populisque novis, incognita serpens,
Terror eras tantum spatii de monte tenebas! 440
Hanc Deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Ante, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,
Mille gravem telis, exhausta pœne pharetra,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam possit delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,

nova monstra. Monstra dicuntur etiam ἀτυχήματα : tanquam res novæ, et sine more occurrentes.

438. Nollet.] Nempe sine sua voluntate, elementis ita operantibus, hoc portentum pepererat. Python. A TÚOw; exhalationis enim putredinem a diluvio gravem Sol radiorum, tanquam sagittarum, ictu attenuavit exsiccavitque. Pythonem hunc Homer. h. Apoll. ver. 302. vocat Carpɛpέa, μεγάλην, τερας ἄγριον : Apoll. Rh. autem ii. 708. δελφύνην πελώριον, quod Spanhem. in dɛλøívŋv mutandum censet ex Ttzetz. ad Lycophr. p. 43. Inde Apollo dictus creditur deλφίνιος.

439. Incognita femininum prætulit Burm. quia Schol. Apollon. ad ii. 708. tradit, hanc dracanam dictam esse deλpúvŋv genere feminino.

440. Tantum spatii.] Apud Callim. ver. 93. Parnasum implicat novem orbibus, et apud Statium, Theb. i. 563. interfectus occupat spatium centum jugerum. De monte maluit, quam montis, ut concursus duorum Genitivorum vitaretur. De monte, Parnasum montem tenebat, ibique vel oracula edebat, vel secundum Apollodor. oraculum custodiebat : nam dracones sæpe custodes locorum erant. Vid. ad iii. 31. Et tripodes in nummis multi circumvoluti draconibus conspiciuntur, quia draco aptum ad auguri

445

a animal. Vide Spanhem. ad Callimachi h. del. 91.

441. Arcitenens, Apollo rokopópos, Tožórns, præses sagittariorum et auctor artis sagittandi: vide Macrob. vi. 5. Inter Latinos Nævius primus hoc nomine usus.

442. In damis, in damas. Sed Apollo feras figens apud alios scripto

res non occurrit.

443. Gravem, gravatam, onustam, plenam. Mille telis. Statius, v. 532. dicit arundineam centeno vulnere silvam vexisse.

444. Nigra, vel quia serpentes ipsi poetis nigri dicuntur, vel quia inde nigrum venenum profluebat. Ita Virg. Æn. ix. 700. atrum vulnus; et apud Nostrum, calidum et fervidum vulnus.

445, 446. Neve operis, etc.] Antiquissimis temporibus rerum memorabilium memoria ludis institutis servari solebat. Hos ludos Diomedes primus instituisse in honorem Apollinis credebatur vid. Pausan. Corinth. p. 186. Per breve tempus nono quoque anno celebrati, renovati sunt ab Amphictyon. a. 3. Olymp. 48. et quarto quoque anno habiti: Pausan. Phoc. p. 813. Celebrabantur autem non procul ab urbe Crissa, quæ inde Pytho, postea Delphi dicta est. Sacri, quoniam in honorem Dei celebrantur. Celebri certamine, in quibus totius fere Græciæ

Pythia de domitæ serpentis nomine dictos.
His juvenum quicumque manu, pedibusve, rotave
Vicerat, æsculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoque decentia crine 450
Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
VII. Primus amor Phobi Daphne Peneia; quem

non

confluxus. Hi ludi a domito Pythone Pythia dicebantur. Apud Clement. Alex. Coh. ad Græc. p. 41. vocantur πανήγυρις ὄφεως. Sciendum est apud Græcos nobilitata fuisse quatuor ludorum genera, Olympiacos, Pythios, Isthmios, Nemeæos, de quibus Pausanias, lib. II. cap. iii. Natal. com. lib. V. cap. xii. et xxxiv. Scalig. Poet. lib. I. cap. xxiii.

448. Manu, pugilatu, vyμ, et lucta, ráλy. Pedibus, cursu, dpóμy. Rota, quadrigis et bigis adde carminibus et instrumentis musicis. Vide Pausan. p. 813 seq. et adde Potteri Archæol. Græc.t. i. p. 985 sec. ed. Ramb. Saltatione quadam Apollinis pugna cum Pythone, et instrumentis musicis hujus sibilus exprimebatur: Strabo, ix. p. 645 seq. Juvenes, athleta. Pedum certamen etiam xii. 304.

449. Honor, ut run, præmium. Sed illa præmia perquam erant honorifica. Esculea frons, corona esculea. Esculus Jovi sacra, Plin. H. N. xii. 1. et, ut glandifera, antiquis hominibus memorabilis.

450. Laurus, qua postea coronabantur victores Pythici (Pind. Pyth. Od. viii. 28. Ælian. V. H. III. i. p. 200.) nondum in rerum natura erat. Sic munit sibi viam ad sequentem fabulam. Ælian. V. H. d. 1. narrat quidem, Apollinem, Pythone occiso, sumpsisse coronam lauream; sed vide Perizon. ad d. 1. Nempe Apollo, Pythone occiso, fugit in Tempe, ibique novem annos latuit. Tum vero expiatus rediit Delphos et oraculum VOL. III.

occupavit. Interea Daphne mutatur in laurum, qua lustratus deinde est. Longo crine insignis erat Apollo, unde Intonsus, ἀκερσεκόμης, ἀκειρεκόμης, atque etiam in monumentis crinem promissum habet. Decentia. Horatius I. Od. xxxii. 12. nigro crine de

corus.

452-567. Primus amor Phabi, etc.] Fabulam inde natam putabant nonnulli, quod Apollo docuerit homines plantare laurum. Vide Euseb. Præparat. Evang. II. i. Potius videtur lusus poeticus esse. Poetæ enim, quum nomina quædam puellis nymphisve cum plantis communia essent, facile eo deduci potuerunt, ut illas in has mutatas fingerent, Daphnen in laurum (dáøvŋv,) Myrrham in myrrham arborem, etc. Ridiculus vero est Jac.-a-Cruce, qui per Apollinem Augustum, per Daph. Liviam intelligit, quæ, tanquam laurus, sterilis fuerit. A Diodoro Epaita hanc fab. tractatam esse, narravit Parthenius in Eroticis, cap. xv. Noster, qui rebus amatoriis delectabatur, hic indulsit ingenio, multa petulanter scripsit, plura etiam haud dubie ipse invenit. Traditum acceperat, Apollinem amantem non esse redamatum a Nympha. Id exornavit inventione illa, quam 452-502. invenimus, qua hic mythus triplici vinculo superiori adnectitur. Amor duplici sensu; nam et amatam significat, et amorem, quem Cupido dedit, irritavit. Peneia, Penei Thessaliæ fluvii (de quo ad ver. 569.) filia. Alii vero, ut Schol. Homer. ad

H

« AnteriorContinua »