ROGERI DE WENDOVER LIBER, QUI DICITUR, FLORES HISTORIARU M. Coronation of 2 De coronatione regis Willelmi primi. INNO Domini MLXVII, dux Nor- A.D. 1067. manniæ Willelmus, urbem Lon-William I. die ab Aldredo, Eboracensi ar- NOTES AND VARIOUS READINGS". B leave the country. A.D. 1067. positis et castellis, propriisque ministris impo sitis, ad Normanniam cum obsidibus Angliæ et thesauris innumeris navigavit ; quibus incarceratis et sub salva custodia deputatis, ad Angliam denuo properavit, ubi commilitonibus Normannis, qui in bello Hastingensi patriam secum subjugaverant, terras Anglorum et possessiones, ipsis expulsis, manu distribuit af fluenti; et modicum illud, quod eis remanseThe nobles rat, sub jugo posuit perpetuæ servitutis. Un de nobiliores de regno indignati, quidam ad regem Scotorum Malcolmum confugerunt, aliique loca deserta et nemorosa petentes, ibique diu feralem ducentes vitam, Normannis sæpe infesti fuerunt. Recesserunt ab Anglia comites Edwinus et Morcardus fratres, Mercherus et 'Weltheofus nobiles, cum episcopis, clericis et aliis multis, quos longum est exprimere nominatim, qui omnes ad regem Scotorum Malcolmum fugientes ab ipso honorifice sunt recepti. Tunc etenim Eadgarus Etheling, de regno Anglorum hæres legitimus, cernens res patriæ undique perturbari, ascensa navi, cum Agatha matre sua et sororibus Margareta et Christina, in Hungariam, ubi natus fuerat, conabatur reverti ; sed, tempestate suborta, compulsus est in Scotiam applicare. Hac quoque occasione actum est, ut Margareta regi Malcolmo nupta traderetur, cujus vitam laudabilem et mortem pretiosam liber inde editus insinuat evidenter; soror autem ejus Christina sanctimonialis benedicitur, et cælesti Sponso copulatur. Nati sunt denique reginæ Margaretæ . sex filii et duæ filiæ, quorum tres, Eadgarus scilicet, Alexander et David, juxta generis sui nobilitatem reges fuerunt, ex quibus regum An Weltheofus,) or, as he is called in the Domesday Book,' Wallef.' |