Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Lanfranc

1

A.D. 1970. episcopus, exsul et proscriptus, zelum Dei habens,

excommunicavit universos ecclesiæ invasores et rerum ecclesiasticarum raptores.

Eodem anno, deposito apostata archiepiscopo archbishop of Canterbury. Stigando, qui prius data pecunia fuerat episco

pus Helmhamensis, ac deinceps Wintoniensis, et novissime Cantuariensis, ut superius dictum est, quos honores non intuitu religionis sed cupiditatis simul tenebat, successit ei Lanfrancus, prius monachus Beccensis et postmodum abbas Cadomensis, in archipræsulatum Cantuariensem, qui, in episcopatu annis octodecim laudabiliter conversatus, successoribus suis præbuit bonæ conversationis exemplum. Eodem tempore Eadgarus Etheling, regis Willelmi dedititius, facto ad Scotos transfugio, jusjurandum maculavit; sed, ibi cum aliquot annos degisset, regis Willelmi liberalitatem experiri volens, ad eum in Normanniam navigavit, a quo satis bonorifice receptus et donativo non modico honoratus, libram argenti pro quotidiano stipendio a rege suscepit.

A.D. 1071.

Quod multi nobiles Anglia loca deserta petierunt.

Anno Domini Mlxxi. Eadwinus, Mercherus fortify Ély. et Siwardus, comites, cum Egelwino, Dunelmensi

episcopo, et multis millibus clericorum et laicorum, deserta regionis loca et nemorosa petierunt, regis Willelmi indignationem ferre non valentes. Cumque multa mala ad injuriam regis in locis diversis perpetrassent, ad Eliensem insulam tandem venientes, locum mansionis illuc et refugii elegerunt; qui sæpius inde hostiliter exeuntes, duce ? Herewardo, de gente Anglorum, viro nobi

[ocr errors]

1

Lanfrancus. ] In the Sax. 2 Herewardo.] The son of LeChron, under this year is record- ofric, lord of Born, Lincolnshire ; ed an account of his consecration. Ingulph.

6

lissimo ac strenuo, regionem illam in regis dis- A.D. 1071. pendium non mediocriter affligebant; castrum quoque ligneum in ipsis paludibus construxerunt, quod usque in hodiernum diem castellum Herewardi'a comprovincialibus nuncupatur; quo divulgato, rex Willelmus, cum universa suæ ditionis fortitudine ad insulam veniens, navali eam pedestri et equestri prælio circumcinxit. Deinde vias immensæ longitudinis in ipsis paludibus et pontes valde sumptuosos construens, voragines profundas et aquosas bestiis et hominibus reddidit permeabiles, et castellum, in loco qui Wisebecum dicitur, a fundamentis erexit; quod cum adversarii ejus cognovissent, omnes, præter solum Herewardum, qui socios suos ab insula potenter eduxit, ad manum venientes, Willelmo sese præsentarunt, quodlibet supplicium subituri. Tunc rex, Egelwinum episcopum sub custodia tradens, aliorum quosdam interfecit, quosdam redemit, et nonnullos perpetuo carceri mancipavit. Herewardus vero, quamdiu superfuit, regi Willelmo paravit insidias exquisitas.

Rex Willelmus regis Scotorum homagium cepit.

Anno Domini MLXXII. rex Willelmus Scotiam A.D. 1072. hostiliter adiens speravit aliquos ibi ex suis hos- of Scotland. tibus invenire, sed cum regionem illam perlustrasset et nullum penitus invenisset, accepto tandem regis Scotorum cum obsidibus homagio, ad Angliam remeavit. Hoc etiam anno 'Egelwinus episcopus Dunelmensis, apud Westmonasterium sub custodia regis detentus, obiit et ibidem in porticu sancti Nicolai sepultus est.

Egelwinus ; ) rather · Egelricus, as corrected on the margin.

A.D. 1072.
Legend.

De duobus clericis confoederatis narratio importuna.

Circa eosdem quoque dies 'in civitate Britanniæ Nannetis nomine duo clerici degebant, qui ab ipsis pueritiæ rudimentis adeo erant amicitiæ foederibus constricti, ut, si necessitas ingrueret, etiam mortis periculum pro invicem sus. tinerent. Unde die quadam in hoc pariter consenserunt, ut quisquis illorum prius obiret vivo, dormienti vel vigilanti, infra dies triginta appareret, socium certificaturus, qualis sit futuri seculi status, quæ animarum de corpore egressarum foret conditio, ut inde sufficienter instructus agnosceret, quæ ex diversis de anima philosophorum opinionibus esset imitanda. Tradunt enim Platonici, quod mors corporis animam non exstinguat, sed eam ad Deum principium suum, tanquam e carcere, remittat; astruunt e contra Epicuræi, animam de corpore solutam in aerem evanescere et in auras effluere et dissolvi ; theologi quoque de anima aliter sentientes asserunt tres esse animarum post mortem corporis mansiones, unam in cælo, alteram in purgatorio, tertiam in inferno; sed sicut animæ quæ in inferno sunt non salvabuntur, ita illæ quæ in purgatorio existunt misericordiam consequentur. Itaque data fide inter socios et accepta cum juramento, non multum tempus præteriit, et ecce unus eorum subito absque confessione et viatico exspiravit; remansit alter in seculo, et de fide data sedulo cogitans, terminum præfixum per dies triginta inaniter exspectabat, quibus evolutis, dum desperatus aliis animum negotiis applicasset, ecce mortuus sodali apparens viventi et ip

1 In civitate Britannia.] The legend following is from Malmsbury, § 237.

[ocr errors]

Legend.

sum prius in hunc modum affatur; 'Agnoscis A.D. 1072. me?' inquit ; et socius, 'Agnosco, respondit ; et alius, ' Adventus meus, amice,' inquit, valde tibi erit (si volueris) necessarius, mihi quoque infructuosus ; nam, prolata contra me

a Deo sententia, deputatus sum miser suppliciis sempiternis. Cumque vivus ad ereptionem mortui, omnia sua monasteriis se daturum et egenis, promisisset, seque dies et noctes jejuniis et orationibus continuaturum spopondisset, ‘Fixum est,' inquit mortuus, ' quod dixi; nam, quia sine penitentia decessi, justa sunt judicia Dei, quibus in sulphuream voraginem inferni sum demersus, ubi * Dum rotat astra polus, et pulsat littora pontus,' pro criminibus meis torquebor; et, ut aliquam ex penis meis innumerabilibus experiaris, protende manum tuam, ut guttam saltem unam stillantem de sudore meo sanioso recipias ;' quam cum vi- . vus recepisset, cutem et carnem sicut ignito cauterio perforavit, foramen nucis avellanæ capax efficiens. Socio doloris magnitudinem clamore testante, 'Hoc,' inquit mortuus,' erit tibi, quamdiu vixeris, et poenarum mearum grave documentum, et nihil neglexeris salutis tuæ singulare remedium ; quapropter, dum potes, muta habitum, muta et animum, quo possis iram tui effugere Conditoris.' Ad hæc verba vivo respondere nolente, mortuus eum oculo severiore per strinxit, dicens, 'Si dubitas miser converti, lege literas istas ;' et simul cum verbo manum pandit tetris literis inscriptam, in quibus Sathanas et omne contubernium infernorum omni ecclesiastico coetui gratias emittit, quod cum in nullo suis voluptatibus deessent, tantum numerum subditarum sibi animarum suæ prædicationis incuria paterentur ad inferna descendere, quantum nunquam secula retro acta vide

[ocr errors]

ex

A.D. 1072.
Legend.

runt ; et, his dictis, imago defuncti disparuit.
Tunc vivens, bonis suis omnibus per ecclesias et
egenos distributis, sanctum Melanum adiit et
habitum mutavit; omnes audientes admonens et
videntes de subita conversione sua ut dicerent,
Hæc est mutatio dexteræ Excelsi.'

1

Question of

sees of Can.

[ocr errors]

De ventilatione causæ inter ecclesias Cantuariensem

et Eboracensem.
Eodem anno 'apud Windleshoram ex præcepto
between the Alexandri papæ, rege etiam Willelmo annuente,
terbury and in præsentia Huberti Romanæ ecclesiæ legati,

ventilata est causa de primatu ecclesiæ Ca tua-
riensis super ecclesiam Eboracensem. Ubi tan-
dem antiquarum auctoritatibus scripturarum pro-
batum est et ostensum, quod Eboracensis eccle-
sia debeat subjacere ecclesiæ Cantuariensi, et ip-
sius archiepiscopi, ut primatis totius Britanniæ,
dispositionibus in omnibus quæ ad Christianam
pertinent religionem fideliter obedire; ita quod,
si archiepiscopus Cantuariensis concilium cogere
voluerit ubicunque sibi utile visum fuerit, Ebo-
racensis archiepiscopus, cum omnibus suis suffra-
ganeis et subjectis clericis, sui præsentiam exhi-
beat ejusque canonicis dispositionibus obediens
existat. Benedictionem etiam episcopalem ab
ipso debet accipere, et ei canonicam professio-
nem, addito juramento, præstare. Huic igitur
constitutioni consenserunt rex præfatus et Lan-
francus archiepiscopus Cantuariensis et Thomas
archiepiscopus Eboracensis, cum prædicto cardi-
nali et omnibus episcopis et abbatibus regni.

1

Quod rex Willelmus Cenomanniam subjugavit.
Anno Domini MLXXIII. rex Willelmus in Nor-

A.D. 1073.

1

Apud Windleshorum. ] The printed in Wilkins, Concil. i. proceedings of this council are 324.

« AnteriorContinua »