Imatges de pàgina
PDF
EPUB

sui citra mare et ultra; et nullus baronum sive A.D. 1189. militum, qui in hac werra adhæsit comiti Richardo, de cætero redibit ad regem Angliæ, nisi in ultimo mense, ante motionem regum versus terram sanctam, cujus terminus in media Quadragesima erit. Dabit præterea regi Francorum pro laboribus suis in obsequio comitis Richardi impensis viginti millia marcas argenti; et rex Francorum et comes Richardus tenebunt civitates Cenomannicam et Turonicam, cum castellis de Leir, de Trou, donec omnia fiant quæ sunt prælocuta. In hoc autem eventu videtur prophetia Merlini completa, quæ dicit, "Dabitur maxillis ejus frænum, quod in Armorico sinu fabricabitur;' frænum quoque maxillis ejus, videlicet regis Angliæ, est datum, dum, quod prædecessores sui hæreditario jure in Avernia tenuerant, dominio subjecit alterius; dum transfugas suos, Gaufridum scilicet de Meduana, Guidonem de Valle, Radulphum de Fulgeriis, intra sinum habitantes Armoricum, id est Britannicum, qui sinus transitum facientibus a Britannia versus Franciam se pacificum et commeabilem offerebat, vitatis finibus Normannorum, in ligantiam et potestatem filii sui Richardi, vellet nollet, transire concessit.

Ut imperator Romanus iter peregrinationis

arripuit.

emperor's

Circa dies istos, in festo sancti Georgii, Fre- The dericus, imperator Romanus, loca Dominicæ pas- pilgrimage. sionis visitaturus peregrinationis iter arripuit apud Remesburgum, transitum per Hungariam

et Bulgariam, sicut proposuerat, habiturus.

1 Dabitur maxillis.] Vol. i. p. 25; see the comment by Alan. de Insulis, 1608, p. 97.

A.D. 1189.
Death of
Henry II.

De morte regis Henrici.

Rex Henricus de colloquio moestus valde ad Chinonem veniens, gravi tactus incommodo, maledixit' diei in quo natus fuerat; et sic in angaria positus infra triduum post concordiam factam diem clausit extremum. Obiit autem postquam regnaverat annis triginta quatuor, mensibus septem, diebus quinque, 2in octavis apostolorum Petri et Pauli. In crastino itaque cum portaretur ad sepeliendum, regio indutus apparatu, coronam in capite gerens auream, habensque chirothecas in manibus, calceamenta auro contexta in pedibus, calcaria, annulum in digito aureum et in manu sceptrum, accinctusque gladio, discoopertum habens vultum jacebat. Quod cum Richardo filio suo nuntiatum fuisset, festinanter ei venit obviam ; quo superveniente, confestim manavit sanguis ex naribus regis defuncti, ac si indignaretur spiritus regis in adventu ejus, qui mortis ipsius causa esse credebatur; quod videns comes Richardus amarissime flere cœpit, et inestimabili perturbatus angustia usque ad Fontem-Ebraudi feretrum sequens corpus patris sui, ab archiepiscopis Turonensi et Treverensi divinis celebratis mysteriis, fecit honorifice tumulari. Et quoniam idem rex adhuc vivens sæpe dicere consueverat, orbem universum uni non sufficere debere pro voto principi, inscriptio illius tumuli talis erat;

'Rex Henricus eram, mihi plurima regna subegi,
Multiplicique modo, duxque comesque fui.

1 Maledixit diei in quo natus fuerat.] He invoked the curse of God upon his sons also, according to Hoveden, p. 654.

2 In octavis apostolorum Petri et Pauli.] The 6th of July.

3 In crastino.] Benedict. Abb.

p. 547.

Cui1 satis ad votum non essent omnia terræ

Climata, terra modo sufficit octo pedum.
Qui legis hæc, pensa discrimina mortis, et in me
Humanæ speculum conditionis habe.'

Leges autem, quas idem rex ad utilitatem regni composuit, hoc in loco scriberem, si non lectorem offendere dubitarem. Per idem tempus Matildis, uxor ducis Saxoniæ et 'filia ejusdem regis, defuncta est.

[blocks in formation]

Henry the Fourth, Part i. Act v. Scene 4.

2 Filia ejusdem regis;] 'præ dolore hujus dicti infortunii, ut dicitur;' Paris.

FINIS VOL. II.

A.D. 1189.

LONDON:

PRINTED BY SAMUEL BENTLEY,
Bangor House, Shoe Lane.

PZ 55

« AnteriorContinua »