Imatges de pàgina
PDF
EPUB

contra Clementem papa efficitur, sed cito post A.D. 1084. moritur morbo dysenterico dissolutus.

Eodem anno rex Anglorum Willelmus, in Pentecosten, apud Westmonasterium, Henricum filium suum juniorem cingulo militari donavit. Deinde cepit homagia hominum totius Angliæ et juramentum fidelitatis, cujuscunque essent feudi vel tenementi, et, extortis magnæ pecuniæ copiis de quibuscunque aliquam poterat invenire causam juste sive injuste, in Normanniam transfretavit.

De afflictione misera gentis Anglorum.

State of

Anno Domini MLXXXV. cum jam Domini vo- A.D. 1085. luntatem super Anglorum gentem Normanni England. complevissent, nec vix aliquis princeps de genere Anglorum superesset in regno, omnesque in mororem et servitutem redacti fuissent, ita ut Anglicum vocari foret opprobrio, pullulaverunt in Anglia telonia iniqua et consuetudines pessimæ, et quanto magis principes loquebantur de recto et justitia, tanto major fiebat injuria; qui justiciarii vocabantur, omnis injustitiæ fuerunt auctores; qui cervum caperet vel capreolum, oculi eruebantur ei, nec fuit qui murmuraret; amabat enim ferus rex feras, ac si esset pater ferarum. Nefando prorsus usus consilio, hoc egit, ut ubi ante vel humana erat in villis conversatio, vel ecclesiis divina fervebat veneratio, nunc ibi cervi et omne genus ferarum petulanter discurrunt ; unde proverbio asseritur, quod per triginta et eo amplius milliaria terra frugifera in saltus sit redacta et lustra ferarum. Ad castra

quoque construenda rex antecessores suos omnes superabat. Normannia sibi hæreditario jure provenerat, Cenomanniam armis adquisierat, Britanniam Armoricanam acclivem sibi fecerat, in Anglia solus regnabat, Scotiam et Walliam sub

A.D. 1085. jugabat; pacis autem tantus amator erat, 'quod puella [auro] onusta impune posset totam [pertransire] Angliam.

The see of
Dorchester

to Lincoln.

Episcopatus Dorkecestrensis 2ad Lincolniam

transfertur.

Rex Willelmus, paulo ante, Remigio Fiscamni transferred monacho dederat Dorkecestriæ præsulatum; sed episcopo valde displicuit quod urbs illa modica erat, cum in eodem episcopatu civitas Lincolniæ sedi episcopali dignior videretur. Mercatis igitur in ipso montis vertice prædiis, ecclesiam ibidem construxit; et licet Eboracensis archiepiscopus locum et civitatem ad suam diocesim assereret pertinere, assertiones ejus Remigius parvipendens opus inchoatum non segniter peregit, paratumque clericis doctrina et moribus probatissimis decoravit. Erat quidem statura parvus sed corde magnus, colore fuscus sed operibus nitidus; de regia quoque proditione fuit aliquando accusatus, sed quidam famulus ejus igniti judicio ferri dominum purgans, regio amori restituit, et maculam dedecori pontificali detersit. Hoc auctore, hoc tempore, his de causis incepta est ecclesia moderna Lincolniensis.

A.D. 1086.

Rex Willelmus duo cœnobia fundavit.
Anno Domini MLXXXVI. nimia aquarum inun-

1 Quod puellu auro onusta. ] The same is also said before of the times of Eadwini, king of Northumbria; 'pacem talem in Britannia temporibus suis statuit, ut mulier onuṣta auro cum puero parvulo, ubicumque vellet, ire posset indemnis;' vol. i. p. 128.

2 Ad Lincolniam transfertur. ] It is uncertain at what precise period the removal of the see from Dorchester took place. In

6

the Domesday survey, completed in 1087, Lincoln is spoken of as a city, in qua nunc est episcopatus.' Bromton has placed the translation in 1088, and the Scotichronicon in 1092, the year of the death of Remigius.

3 Igniti judicio ferri.] From Henry Huntingdon. For an account of this kind of ordeal, see Spelman, Gloss. ad voc. Ordalius.

Foundation

abbey.

family.

datio multis in locis periculo fuit et damno, ita A.D. 1086. quod rupes multæ liquefactæ plures obruerent of Battle sua ruina villas. Circa eosdem dies rex Willelmus duo cœnobia fundavit, unum in Anglia in honorem sancti Martini apud Hastingum, 'quod 'de Bello' nuncupatur, ubi consertum legitur prælium inter ipsum et Haroldum; quo in loco monachis institutis, ut pro anima regis Haroldi et aliorum ibidem occisorum divina celebrarent constituit, cœnobiumque illud congruis possessionibus ampliavit. Aliud monasterium in Normannia 2 apud Cadomum construxit, quod in honorem sancti Stephani prothomartyris consecratum prædiis opportunis et donariis magnificis insignivit. Ex regina Matilda liberos multos generavit, Ro- William's bertum scilicet, Ricardum, Willelmum, et Henricum: quorum primogenitus, adhuc patre vivente Normanniam negari moleste ferens, in Italiam abiit ira succensus, ut filia Bonefacii marchionis sumpta adversaretur patri, partibus illis adjutus; sed, hac petitione frustratus, Philippum Francorum regem contra patrem suum excitavit, quare ipsius benedictione et hæreditate cassatus, amissis primogenitis, Anglia post mortem patris sui caruit, ducatu Normanniæ vix retento. Ricardus magnificus et bonæ indolis adolescens, primævæ florem juventutis acerba mors prævenit; tradunt enim ipsum, in Nova foresta cervos insequentem, morbum lethalem incurrisse, in loco videlicet quem rex pater ejus, destructis villis, ut supra dictum est, et ecclesiis subversis, in silvam redegerat densissimam et habitaculum

1 Quod de Bello nuncupatur.] | abbey was consecrated on the 17th Battle abbey was not consecrated of June 1066; see Gallia Chrisuntil after William's death, in tiana, tom. xi. p. 431. 1094, when William Rufus was present at the ceremony.

3 Filia.] Both MSS. read' fi

2 Apud Cadomum.] St. Stephen's liam.'

A.D. 1086. bestiarum. Filiæ ipsius quinque erant, quarum Cecilia' Cadomi abbatissa fuit; Constantia comiti Britanniæ Alano erat in conjugium data; tertia, nomine Adala, Stephani Blesensis comitis uxor, quæ peperit Stephanum postea regem Anglorum, viro tandem defuncto, apud 2 Mercenniacum sanctimonialis habitum suscepit; quartæ, quæ Haroldo postea Anglorum regi promissa fuerat, ut prædiximus, et quintæ, quæ Aldefonso Galicia regi jurata, nomina penitus non audivi. Rex præterea Willelmus in adolescentia prima castitatem adeo respexit, ut publice diceretur, ipsum in foeminam nihil posse; veruntamen, ex procerum sententia matrimonio addictus, ita se habuit, ut pluribus annis nullius probri suspicione notaretur. Subjectis humilis apparebat et facilis, inexorabilis erat rebellibus; diebus singulis missæ adsistebat, matutinos hymnos et vespertinos diligenter cum horis regularibus audiebat; et hæc de moribus ejus dicta sufficiant. Eodem anno Gregorius3 papa, qui et Hildebrandus, apud Salernum moritur, et moriens, cardinalibus advocatis, confessus est se valde peccasse in cura pastorali, et, suadente diabolo, contra humanum genus iram Dei et odium concitasse; successit ei in cathedra Romana Clemens paucis diebus,

[blocks in formation]

remained vacant for a whole year, by Victor the third, in May 1086, but who was not consecrated until the same month in 1087. He died in the September following, and was succeeded by Urban the second, who was elected in March 1088, and died in July 1099. For

an account of the death of Gregory, see Baron, Annal. xvii. p. 565.

3 Gregorius papa.] Gregory the seventh died in May 1085. He 4 Clemens.] There seems to be was succeeded, after the see had no foundation for this assertion.

et, eo defuncto, Cassinensium abbas Desiderius A.D. 1086. successit, et Victor nuncupatur.

Rex Willelmus tres dedit episcopatus.

Appoint

bishops.

Anno Domini MLXXXVII. rex Anglorum Wil- A.D. 1087. lelmus, in natali Domini curiam suam apud Glo- ment of verniam tenens, 'tribus capellanis suis, Mauritio scilicet Londoniensem, Willelmo Norwicensem, Roberto Cestrensem, dedit præsulatus. Eodem anno obiit 2 Wiscardus, dux Apuliæ, et successerunt ei duo filii ejus, Rogerus et Boamundus. Hoc etiam anno Venetianis meditantibus auferre corpus sancti 3Nicolai a Myrrea, Lyciæ civitate, a Turcis desolata, præoccupaverunt eos cives Barenses numero quadraginta septem, ab Antiochia Myrream venientes; qui a quatuor monachis tantum ibidem inventis ostendi sibi sancti tumbam extorserunt, qua confracta, ossa sancti Nicolai in olei liquore natantia numero integro extraxerunt, et Barum cum gloria detulerunt. Facta est autem hæc translatio anno septingentesimo quadragesimo quinto a depositione ejusdem sancti pontificis Nicolai.

De Berengario hæresiarcha.

Berengarius.

Eodem tempore Berengarius, Turonensis archi- Heresy of episcopus, prolabitur in hæreticam pravitatem. Hic panem et vinum in altari posita, post consecrationem sacerdotis, verum et substantiale corpus Domini esse, sicut sancta et universalis ecclesia

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »