Imatges de pàgina
PDF
EPUB

A.D. 1075.

A.D. 1076.
The cycle of

tius respondere. Igitur, accepta licentia conferendi, cum paulisper sese subtraxissent, unus ex illis, cujus arbitrium omnes exspectabant, præcipitanter patria lingua dixit, 1 Schort red, god red, slea ye the bischop;' qui unanimiter cuncti, verbo prolato, ad arma convolantes, episcopum crudeliter peremerunt, et centum homines cum eo, juxta flumen Tyne, ubi placita letifera ab episcopo tenebantur.

In hoc anno revoluti sunt duo anni magni.

Anno Domini MLXXVI., qui est annus decimus Dionysius. tertius primi decennovenalis cycli, in repetito anno magno Dionysii, duobus magnis annis a passione Domini revolutis, in quo omnia, quæ ad cursum solis et lunæ spectant, anno Dominicæ incarnationis concordant; unde manifestum est, quod Dionysius non recte annos Domini cyclo suo annexuit. Quia enim ab anno Domini quingentesimo trigesimo secundo cyclum suum ordinavit, intendit nimirum Christum fuisse natum anno secundo prioris magni anni; et per hoc, hic annus, anno Dominicæ passionis concordans, debuit esse magni cycli annus, non decimus tertius, sed trigesimus tertius, quia is fuit annus passionis Domini; et per hanc consequentiam, [cum] solaris cursus et lunaris [concordent] evangelicæ veritati, Dionysius posuit nativitatem Christi viginti et uno anno tardius quam debebat.

A.D. 1077.

Paulus ecclesia sancti Albani abbas efficitur. Anno Domini MLXXVII. 2 Paulus monachus CaS. Alban's. domensis, quarto kalendas Julii, ecclesiam beati Anglorum protomartyris regendam suscepit, qui

Paul abbot of

1 Schort red.] Sort red, god red, slea wse the bissop,' C.

2 Paulus monachus. ] See his life by Matthew Paris, ed. Wats, p. 49.

eam in brevi, consilio Lateravenci Cantuariensis A.D. 1077. archiepiscopi et auxilio, multipliciter ampliavit; novam ecclesiam cum claustro et omnibus regularibus officinis eleganter construxit, ordinem in ea monachorum jam pæne collapsum reformavit, coenobiumque in honorem beati martyris Albani constructum libris divinis et ornamentis multipliciter adornavit. Eodem anno Herlewinus, abbas Becci primus, vita decedens, felicem animam suo reddidit Creatori; quo etiam anno, in die Palmarum, circa horam sextam, sereno cælo, stella ingens apparuit prope solem.

tween the

emperor.

De schismate inter papam et imperatorem. Eodem anno Henricus imperator, 2collecto Dispute beWormacia viginti quatuor episcoporum et mul- pope and the torum concilio principum, decerni jubet, omnia decreta et facta Gregorii papæ, qui prius Hildebrandus dicebatur, debere irritari; ibique omne concilium, præter paucos, Hildebrandum abjuravit. Hildebrandus e contra excommunicavit imperatorem, sub hoc obtentu, ut primates regni, quasi 3justa ex causa, imperatori excommunicato contradicant. Postea Hildebrandus, a sententia excommunicationis principibus relaxatis, ipsum etiam imperatorem in Longobardia sub falsa pace absolvit; quo facto, omnes, qui prius Hildebrandum abjuraverant, imperatorem abjurant, et Radulfum Burgundiæ ducem super se regem statuerunt, missa ei corona a papa, cui erat inscriptum,

'Petra dedit Petro, Petrus diadema Radulpho.' Hunc Sigifredus, Maguntiæ archiepiscopus, in

1 Lateravenci;] for Lanfranci.' | places this council in the preceding year.

2 Collecto Wormacia.] Harduin

[blocks in formation]

A.D. 1077.

A.D. 1078.
Dedication

at Bec.

regem benedixit; et facta a Maguntinis contra eos seditione, Radulfus cum archiepiscopo noctu aufugit. Hildebrandus omnes imperatori adversantes absolvit. Imperator tamen Alpium aditibus contra se munitis, ubique omnibus eorum frustratis insidiis, per Aquileiam venit Ratisponam, et ibi Radulfum hostiliter adorsus compulit in fugam; et, iterata expeditione, Sueviam de

vastavit.

De dedicatione ecclesiæ Becci.

Anno Domini MLXXVIII. ecclesia Becci, decimo of a church kalendas Decembris, in honorem beatæ Mariæ dedicata est ab archiepiscopo Cantuariensi Lanfranco; cujus operis ipse, post abbatem Herlewinum, primum in fundamento lapidem projecit.

A.D. 1079. Subjection of Wales.

Quod rex Willelmus Wallenses subjugavit et Odonem episcopum incarceravit.

Anno Domini MLXXIX. rex Anglorum Willelmus in Walliam duxit exercitum copiosum, et eam sibi subjugavit et a regulis illis homagia et fidelitates accepit; Odonem fratrem suum, de sua proditione accusatum, cepit, et incarcerari præcepit. Eodem anno 'Turstinus, abbas Glastoniensis, turpe scelus commisit; tres enim monachos sub altari positos occidi fecit, et octodecim ita vulnerati sunt, quod sanguis eorum ab altari super gradus, et a gradibus in pavimentum, profusus cucurrit. Eodem anno imperator Henricus, in Pentecosten, in concilio Maguntiæ habito Wibertum, Ravennæ urbis episcopum, papam fore designat. Eodem anno Antiochia, caput Syriæ, capitur a paganis, cum tota provincia adjacenti et aliis regionibus multis.

1 Turstinus,] or " Thurstane;' where a full account of the cruelSax. Chron. 1083, and Florence, ty of the abbot is recorded.

Imperator Henricus multos hostium stravit.

Anno Domini MLXXX. Hildebrandus papa, qui A.D. 1080. Prophecy of et Gregorius, quasi sibi divinitus revelatum, præ- Hildebrand. dixit, falsum regem hoc anno esse moriturum; et verum quidem prædixit, sed fefellit eum de falso rege conjectura, secundum velle suum interpretata super imperatore Henrico. Imperator enim Henricus contra Saxones gravi prælio congreditur, ubi regem falsum, scilicet Radulfum, cum multis Saxoniæ principibus interfecit.

Anno Domini MLXXXI. Willelmus, Rothoma- A.D. 1081. gensis archiepiscopus, tenuit 'concilium apud Lissebonam, præsente rege Willelmo cum principibus et episcopis multis. Eodem anno factus est terræ motus magnus cum gravi mugitu, prima noctis hora, sexto kalendas Aprilis.

Marianus Scotus cronica sua huc usque

digessit.

Marianus

Anno Domini MLXXXII. Marianus Scotus, a A.D. 1082. nativitate Christi cronica sua incipiens, usque Scotus. ad hunc annum perduxit, multum laborans ut errorem de annis Domini corrigeret, qui in cyclo Dionysii invenitur, sicut visu clarum est; hinc positis annis Domini ab eo secundum cyclum Dionysii, altrinsecus juxta veritatem evangelii.

Matildis regina defungitur.

Death of

Anno Domini MLXXXIII. Matildis regina, Bald- A.D. 1083. wini comitis Flandrensis filia et uxor Willelmi Matilda. regis Anglorum, diem clausit supremum, et apud Cadomum in monasterio sanctimonialium, quod ipsa construxerat, honorifice traditur sepulturæ ;

1 Concilium apud Lissebonam.] | Lillebone was held on the feast This should be Lillebonam,' or of Pentecost, 1080; see Harduin, 'Islebonam.' The council of vi. col. 1597.

A.D. 1083.

Domesday
Book.

A.D. 1084.
Dissension

between

matrona admodum nobilis et religiosa, de cujus largiflua liberalitate sancta lætatur ecclesia. Eodem tempore rex Willelmus misit justiciarios per omnes Angliæ comitatus, et 'inquirere fecit, quot acræ vel jugera terræ uni aratro sufficerent per annum in singulis villis, et quot animalia possent sufficere ad unius hidæ culturam. Fecit etiam inquiri de urbibus, castellis, villis, vicis, fluminibus, paludibus, silvis, quem censum redderent per annum, et quot milites essent in unoquoque comitatu regni ; quæ omnia in scriptum redacta, et ad Westmonasterium delata, in thesauris regum usque hodie reservantur. Deinde de unoquoque aratro, id est hida terræ, totius regni sex solidos cepit argenti.

De schismate inter ecclesiam Romanam et

imperatorem.

Anno Domini MLXXXIV. Romani imperatorem Henricum receperunt, et a papatu abjudicatur the emperor. eorum judicio Hildebrandus; cujus Wibertus,

Rome and

2

Ravennensis urbis archiepiscopus, in sedem apostolicam inthronizatur et Clemens nominatur, ac juste omnes Hildebrandum fuisse depositum conclamant, tanquam læsæ majestatis reum, qui contra imperatorem alium ordinavit. Illis autem, qui contra sentiebant, reclamantibus, asserunt paucorum et laicorum judicio papam amoveri non posse; et, quod gravius est, in loco viventis episcopi non debere alium ordinari. Henricus tamen in imperio restitutus est, et a papa Clemente benedicitur patricius Romanorum. Eodem quoque anno Cassinensium abbas, Desiderius,

tion to that record by Sir H. Ellis, i. p. 4.

1 Inquirere fecit.] This was the origin of the invaluable record of Domesday Book, upon which the reader may consult the Introduc- C.

Reclamantibus,] wanting in

« AnteriorContinua »