Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

William

Maine,

manniam transiens in manu potenti sibi Ceno- A.D. 1073. manniam subjugavit; sed Angli in hac expedi- conquers tione, urbes, vicos et 'vineas cum frugibus populantes, omnem provinciam debiliorem multo post tempore reddiderunt ; deinde, bene omnibus ibi dispositis, ad Angliam transfretavit. In hoc siquidem anno, ?duobus annis magnis revolutis a quinto decimo anno Tiberii Cæsaris, omnia secundum cursum solis et lunæ concordant illi anno, quo baptizatus est Christus Jesus, id est, octavo idus Januarii die Epiphaniæ et die Dominica, initium jejunii ejus in secunda feria, tentatio ejus decimo quinto kalendas Martii, feria sexta ;

habet autem magnus annus cycli paschalis decies novies annos viginti octo, qui simul juncti faciunt annos quingentos triginta duos.

General

De scandalo in ecclesia exorto. Anno Domini MLxxiv. Gregorius sedit in ca- A.D. 1074. thedra Romana annis duodecim, mense uno et council. tribus diebus. Iste papa in 'synodo generali simoniacos excommunicavit, uxoratos sacerdotes a divino removit officio et laicis missas eorum audire interdixit, novo exemplo et, ut multis visum est, inconsiderato judicio, contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt, quod sacramenta, quæ in ecclesia fiunt, baptisma, chrisma, corpus Christi et sanguis, Spiritu invisibiliter cooperante, eorundem sacramentorum effectum [habeant), seu per bonos, seu per malos intra Dei ecclesiam dispensentur; tamen quia Spiritus Sanc

[ocr errors]
[ocr errors]

3

| Vineas; ] “ laid waste their | Grande Chronique de Matthieu vineyards, and burned their ci- Paris; par Huillard-Bréholles ;' ties. Sax. Chron.

Paris, 1840. 2 Duobus annis magnis.] Upon Synodo generali ; ] held at this passage, and the error of the Rome. The proceedings of this Dionysian cycle noticed below in council are printed by Harduin, 1076, see note !, at the end of the vi. col. 1521.

A.D. 1074.

tus mystice illa vivificat, nec bonorum meritis amplificantur, nec peccatis malorum attenuantur. Ex qua re tam grave oritur scandalum, ut nullius hæresis tempore sancta ecclesia graviori sit schismate discissa, his pro justitia, illis contra justitiam agentibus ; porro paucis continentiam observantibus, aliquibus eam causa lucri ac jactantiæ simulantibus, multis incontinentiam perjurio multipliciori adulterio cumulantibus : ad hæc, hac opportunitate laicis insurgentibus contra sacros ordines, et se ab omni ecclesiastica subjectione excutientibus, laici sacra mysteria temerant et de his disputant, infantes baptizant, sordido aurium humore pro sacro chrismate utentes et oleo, in extremo vitæ viaticum Dominicum et usitatum ecclesiæ obsequium sepulturæ a presbyteris uxoratis accipere parvipendunt; decimas etiam presbyteris debitas igne cremant, corpus Domini a presbyteris uxoratis consecratum pedibus sæpe conculcant, sanguinem Domini voluntarie frequenter in terram effundunt.

De conspiratione magnatum contra regem

Willelmum. Eodem anno comes 'Radulfus, cui rex Willelmus dederat Est-angliæ consulatum, consilio Welteofi et Rogeri comitum, regem Willelmum a regno expellere moliuntur. Duxit enim Ra. dulfus sororem præfati Rogeri comitis, in cujus nuptiis hanc proditionem facere conspirabant. Erat autem Radulfus ex matre Wallensi et A.D. 1074. patre Anglico generatus, et, sicut diximus, instante die nuptiarum, utriusque partis amici in villa Norwicensi cum congregati fuissent, et post refectionem lautissimam vino inebriati essent, coeperunt unanimiter in regem proditionem voce clamosa conspirare; asserentes hominem in adulterio natum, ut tanto regno talibusque viris præesset, minime convenire. Erant hujus factionis complices Rogerus, Weltheofus et Radulfus, comites, plures episcopi et abbates, cum baronibus et bellatoribus multis, qui communiter ad regem Danorum nuntios dirigentes auxilium ejus instantius flagitabant; deinde, Wallensibus sibi confoederatis, unusquisque in sua potestate, igne accumulato in villis regiis, rapinis indulgebat; sed castellani, qui castra regis custodiebant, cum populis provincialibus eis obviam venientes, ipsorum irritare propositum laborabant. Tunc rex Willelmus subito de Normannia rediens, Rogerum comitem, cognatum suum, et Weltheofum cepit, et vinculis constrictos sub carcerali custodia deputavit; quod comes Radulfus cum cognovisset, ab Anglia tremebundus recessit. Deinde rex Willelmus ad Norwicum exercitum mittens, tamdiu uxorem Radulfi comitis obsedit in castello cum familia sua, quousque, deficientibus sibi alimentis, præstita cautione juratoria, quod ab Anglia recederet, non denuo reversuri. Wallenses vero, qui præfatis interfuerant nuptiis, rex Willelmus quosdam luminibus jussit privari, quosdam in exsilium cogi, nonnullos vero fecit patibulo suspendi. Et his ita gestis, venerunt ex Dacia Cnuto filius Swani et Hacon comes, cum navibus ducentis armata manu repletis ; sed, audientes de fautoribus suis quod factum fuerat, retortis velis ad Flandriam navigarunt, cum Wil

Conspiracy against William.

1 Radulfus.] Ralph de Waher, riage was solemnized with the or Guader, earl of Norfolk. He king's consent at Norwich. Flomarried Emma, sister of Roger rence expressly states that it was de Breteuil, earl of Hereford, and against the king's orders, and daughter of William Fitz Osberne, that it took place at Ixning, in earl of Hereford. According to Cambridgeshire. the Saxon Chronicle, this mar

A.D. 1074.

lelmo congredi non audentes. Eodem anno 'Editha regina, decimo quinto kalendas Januarii, apud Wintoniam migravit ad Dominum, et, jubente rege, apud Westmonasterium sepulta est juxta virum suum regem Edwardum.

A.D. 1075.

Quod comes Weltheofus capite privatur. Anno Domini MLXXV. rex Willelmus præcepit Weltheofum comitem in Wintonia poena capitis privari, et extra civitatem in bivio sepeliri ; sed, processu temporis, corpus ejus effossum ad sepeli

endum cum magno honore Croilandiam deportatur. William in Ac deinde rex ad Armoricanam Britanniam transBritanny.

iens Dolense castrum obsedit, sed rex Francorum hostiliter superveniens omne eis subsidium vitale subtegat ; unde rex, obsidione dimissa, in recessu suo milites multos et equos cum opibus ibidem amisit. Nec multo post reges præfati, licet brevi tempore, in concordiam convenerunt. Eodem anno idem Willelmus, die sancto Paschæ, in ecclesia Fischanni filiam suam Ceciliam obtulit Deo consecrandam. Per idem tempus Robertus, Willelmi regis filius, cui idem rex, antequam Angliam subjugaret, Normanniam dederat coram Philippo Francorum rege, ’nunc, quia pater filio eam possidere non permittebat, Robertus Franciam adiit, et auxilio ejusdem regis magnam frequenter in Normannia prædam agebat, villas comburebat, homines perimebat, et patri suo non modicam anxietatem et molestiam inferebat. Unde rex Willelmus, contra Robertum filium suum bellum agens, apud Gerberai castrum Gal

3

6

· Editha.] 'Eadgithfeo, Sax. Chron. and Florence, in the year Chron.

1079, relate that William was

unhorsed by his son Robert, who ? Nunc.] ‘Nempe,' C.

upon the discovery immediately 3 Apud Gerberai.] The Saxon gave up his own horse to him.

A.D. 1075.

liæ equo pulsus est, et Willelmus filius ejus vulneratus, et multi de sua familia interfecti; quapropter rex maledixit Roberto filio suo, quam maledictionem, antequam obiret, expertus est evidenter.

Quod Norenses interfecerunt episcopum

Dunelmensem. Eodem' quoque tempore Walcherus, Dunelmen- Murder of

the bishop of sis antistes, contra dignitatem pontificalem curis Durham." se immiscens secularibus, a Willelmo emit Northanhumbriæ comitatum; et, vicecomitis agens vices, ad laica se recedit judicia atque ab omnibus provincialibus, tam nobilibus quam servis, insolenter retorsit pecuniam infinitam. Populus tandem, assiduis episcopi ac ministrorum ejus exactionibus ad extremam perductus inopiam, indignabatur valde sese ad tam gravem redemptionem sine intermissione compelli ; unde provinciales communiter omnes ad secretum convenientes colloquium decreverunt unanimiter, singuli et universi, ut occulte armati venirent ad placita comitatus, ad propellendas injurias, si necessitas immineret. Cumque paulo post ad placita consueta omnes comprovinciales, ut prælocutum fuerat, satis animose advenissent, et de diversis injuriis sibi justitiam fieri exegissent, episcopus nimis crudeliter respondit, quod de nulla injuria vel calumnia ipsis justitiam exhiberet antequam sibi libras quadringentas monetæ optimæ numerassent. Tunc unus eorum pro omnibus loquens licentiam postulavit ab episcopo, super exactione præmissa, ut possent inde habere colloquium, quatenus habita deliberatione sibi quivissent consul

'Eodem quoque tempore.] The chere to 1080. He was murdered Sax, Chron., Florence and Si- at Gateshead on the 14th May ; meon, all refer the death of Wal. Angl. Sacr. i. 703. VOL. II.

с

[ocr errors]
« AnteriorContinua »