Corpus juris civilis und Bürgerliches gesetzbuch: Ausgewählte stellen aus dem Corpus juris civilis

Portada
Hirschfeld, 1904 - 107 pàgines
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 65 - Dedi tibi pecuniam, ut mihi Stichum dares : utrum id contractus genus pro portione emptionis et venditionis est an nulla hic alia obligatio est quam ob rem dati re non secuta? in quod proclivior sum : et ideo, si mortuus est Stichus, repetere possum quod ideo tibi dedi, ut mihi Stichum dares.
Pàgina 94 - Pro herede possidet, qui putat se heredem esse, sed an et is, qui seit se heredem non esse, pro herede possideat, quaeritur: et Arrianus libro secundo de interdictis putat teneri, quo jure nos uti Proculus scribit.
Pàgina 54 - Praetor ait: cQuod ñeque tumultúe ñeque incendii ñeque ruinae ñeque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo'.
Pàgina 62 - Fideiussor non tantum ipse 3 obligatur, sed etiam heredem obligatum relinquit. Fideiussor 4 et praecedere obligationem et sequi potest. Si plures sint fideiussores, quotquot erunt numero, singuli in solidum tenentur. itaque liberum est creditori a quo velit solidum petere. sed ex epistula divi Hadriani compellitur creditor a singulis, qui modo solvendo sint litis contestatae tempore, partes petere. ideoque si quis ex fideiussoribus eo tempore solvendo non sit, hoc ceteros onerat. sed et si ab uno...
Pàgina 50 - Quod igitur in duabus personis recipitur, hoc et in eadem persona recipiendum est, ut, cum ex causa mandati pecuniam mihi debeas et convenerit ut crediti nomine eam retineas, videatur mihi data pecunia et a me ad te profecta.
Pàgina 43 - Qui impleto tempore conductionis, remansit in conductione, non solum reconduxisse videbitur, sed etiam pignora videntur durare obligata. Sed hoc ita verum est, si non alius pro eo in priore conductione res obligaverat: huius enim novus consensus erit necessarius. Eadem causa erit, et si Reipublicae praedia locata fuerint. Quod autem diximus...
Pàgina 34 - Si sciens alienam rem ignoranti mihi vendideris, etiam priusquam evincatur utiliter me ex empto acturum putavit in id, quanti mea intersit meam esse factam: quamvis enim alioquin verum sit venditorem hactenus teneri, ut rem emptori habere liceat, non etiam ut eius faciat, quia tamen dolum malum abesse praestare debeat, teneri eum, qui sciens alienam, non suam ignoranti vendidit: id est maxime, si manumissuro vel pignori daturo vendiderit.
Pàgina 70 - Nam saltus hibernos et aestivos, quorum possessio retinetur animo, licet ñeque servum ñeque colonum ibi habeamus, quamvis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu possessionem ab alio occupatam ignoraret, Dig.
Pàgina 32 - Sed an sine nummis venditio dici hodieque possit, dubitatur, veluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem. Sabinus et Cassius esse emptionem et venditionem putant: Nerva et Proculus permutationem, non emptionem hoc esse. Sabinus Homero teste utitur, qui exercitum Graecorum aere ferro hominibusque vinum emere refert, illis versibus: ev0ev CCQ...
Pàgina 29 - Item per acceptilationem tollitur obligatio. Est autem acceptilatio imaginaria solutio. Quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id si velit Titius remittere, poterit sic fieri ut patiatur haec verba debitorem dicere : QUOD EGO TIBI PROMISI, HABESNE ACCEPTUM ? et Titius respondeat : HABEO.

Informació bibliogràfica