Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

A.D. 1067. positis et castellis, propriisque ministris impositis, ad Normanniam cum obsidibus Angliæ et thesauris innumeris navigavit; quibus incarceratis et sub salva custodia deputatis, ad Angliam denuo properavit, ubi commilitonibus Normannis, qui in bello Hastingensi patriam secum subjugaverant, terras Anglorum et possessiones, ipsis expulsis, manu distribuit affluenti; et modicum illud, quod eis remanseThe nobles rat, sub jugo posuit perpetuæ servitutis.

leave the

country.

Un

Tunc

de nobiliores de regno indignati, quidam ad re-
gem Scotorum Malcolmum confugerunt, aliique
loca deserta et nemorosa petentes, ibique diu fe-
ralem ducentes vitam, Normannis sæpe infesti
fuerunt. Recesserunt ab Anglia comites Ed-
winus et Morcardus fratres, Mercherus et 'Wel-
theofus nobiles, cum episcopis, clericis et aliis
multis, quos longum est exprimere nominatim,
qui omnes ad regem Scotorum Malcolmum fugi-
entes ab ipso honorifice sunt recepti.
etenim Eadgarus Etheling, de regno Anglorum
hæres legitimus, cernens res patriæ undique per-
turbari, ascensa navi, cum Agatha matre sua et
sororibus Margareta et Christina, in Hungariam,
ubi natus fuerat, conabatur reverti; sed, tempes-
tate suborta, compulsus est in Scotiam applicare.
Hac quoque occasione actum est, ut Margareta
regi Malcolmo nupta traderetur, cujus vitam lau-
dabilem et mortem pretiosam liber inde editus
insinuat evidenter; soror autem ejus Christina
sanctimonialis benedicitur, et cælesti Sponso co-
pulatur. Nati sunt denique reginæ Margaretæ
sex filii et duæ filiæ, quorum tres, Eadgarus sci-
licet, Alexander et David, juxta generis sui no-
bilitatem reges fuerunt, ex quibus regum An-

1 Weltheofus,] or, as he is called in the Domesday Book, 'Wallef.'

gliæ nobilitas, a propriis per Normannos expulsa A.D. 1067. finibus, ad reges est devoluta Scotorum. Sed hæc infra.

Quod Anglia peccatis exigentibus fuerit subjugata.

the Con

in

the nation.

Ecce regni Angliæ dulcis patriæ excidium do- Occasion of lendum, cujus olim reges, primo sui adventus quest to be tempore, vultu et gestu barbarico, usu bellico, the sins of ritu profano incitati, omnes ad omnia provocabant, omnia armis et astutia edomabant; sed postmodum, Christi fide suscepta, paulatim religioni operam dantes armorum exercitium neglexerunt, siquidem reges tunc habitu mutato, quidam Romæ, quidam in patria, cæleste regnum luctati, pro temporali commutabant æternum; multi tota vita sua mundum amplectentes ecclesias et coenobia fundabant, thesauros pauperibus erogabant, et, ut breviter dicatur, omnia misericordiæ opera adimplebant. De martyribus, confessoribus et sacris virginibus, insula adeo plena refulget, ut vix aliquem vicum famosum prætereas, ubi alicujus novi sancti nomen insigne non audias; sed postmodum, refrigescente caritate et aureo sæculo in luteum mutato, religionis studia absolverunt. Sicut prius in adventu Danorum, et nunc in expulsione Anglorum a Normannis, peccatis exigentibus, exterminium accessit incolarum; nam optimates gulæ et veneri servientes more Christiano ecclesiam mane non petebant, sed in cubiculis et inter uxorios amplexus matutinarum solemnia ac missarum a presbytero festinante auribus tantummodo prælibabant. Clerici quoque et ordinati adeo literatura carebant, ut cæteris esset stupori qui grammaticam didicisset; potabatur ab omnibus in commune, qui tam dies quam noctes in hoc studio produxerunt; in cibis urgebant crapulam, in potibus

A.D. 1067.

Siege of
Exeter.

vomicam irritantes.

Veruntamen hæc mala non

de omnibus dicta intelligas, cum multos omnis conditionis homines et dignitatis in eadem gente constet Domino placuisse.

Qualiter rex Willelmus Exoniam obsedit et cepit.

Eodem tempore rex Willelmus urbem Exoniam sibi rebellem obsidione vallavit, ubi quidam stans nudato inguine sonitu partis inferioris auras turbavit, in contemptum videlicet Normannorum; unde Willelmus in iram conversus civitatem levi negotio subjugavit; deinde 'Eboracum petens, eam penitus delevit, civibus flamma ferroque necatis. Qui autem ab hac clade evadere potuerunt, ad regem Malcolmum in Scotiam confugerunt, qui omnes Anglorum profugas libenter recipiebat, et singulis tutamentum, in quantum poterat, impendebat, propter sororem Eadgari Margaretam, quam sibi fecerat conjugalem; cujus causa conterminas Angliæ provincias rapinis et incendiis infestabat. Quapropter

rex Willelmus, coacta militum et peditum multitudine copiosa, aquilonales Angliæ partes petens, totius regionis urbes, vicos, agros et oppida conteri et fruges jubet igne consumi; maritima maxime, cum propter recentem iram, tum quia Cnutonem Danorum regem adventare rumor asserebat, ut nihil circa maris crepidinem vitalis subsidii prædo piraticus inveniret. Malcolmus quoque rex ad manus veniens deditionem cessit.

1 Urbem Exoniam.] Many | lowing year, according to the MSS. have 'Oxoniam,' a reading Saxon Chronicle and Florence. which agrees with a statement in Domesday Book, that at this time Oxford was much spoiled. Introd. to Domesday, p. 194.

3 Jubet igne consumi.] The land which had belonged to Edwin and Morcar in the Domesday Survey is almost everywhere described as 'wasta. See 2 Eboracum petens ;] in the fol- Malmsb. p. 423, note ".

Deinde rex Willelmus, 'compositis in Anglia civi- A.D. 1067. tatibus et castellis, propriisque ministris impositis, ad Normanniam transfretavit, obsides Angliæ cum immensa pecunia secum ducens; sed non multo post ad Angliam rediens, commilitonibus suis, qui in bello Hastingensi patriam secum subjugaverant, terras Anglorum et possessiones affluentiori manu contulit, illudque parum, quod illis remanserat, sub jugo posuit perpetuæ servitutis. Unde recesserunt a regno Eadgarus Etheling, filius Edwardi, legitimus hæres regni, Morcardus et Eadwinus fratres, Mercherus et Wealthefus, Northanhumbrorum comites; ceptis episcopis et clericis, aliisque nobilibus multis, quos longum esset exprimere sigillatim.

De contentione inter duos de papatu.

ex

the papacy.

Hoc igitur tempore, duobus Romæ, Alexandro struggle for et 3Cadelo, de papatu contendentibus, Mantuæ synodus colligitur, et mediante Annone, Coloniensi archiepiscopo, Alexandro de simonia se purgante, in sede apostolica statuitur, et Cadelus expellitur, simoniacus comprobatus. Eodem tempore ad septem millia hominum orandi gratia Hierosolymam petentium ab Arabibus in Parasceue obsessa sunt in quodam castello, et tot ex eis vulnerati vel occisi, ut de omnibus vix duo millia sint elapsa.

Natus est regi Willelmo filius et vocatus est

Henricus.

Anno Domini MLXVIII. natus est regi Willelmo A.D. 1068. filius in Anglia, et vocatus est Henricus; nam Henry I.

1 Compositis in Anglia civita- 2 Alexandro,] the second, bitibus.] The following passage to shop of Lucca; he died in April the end of the chapter is a repe- 1073. tition of what he had before said, p. 1, 1. 16.

3

Cadelo,] bishop of Parma.

Birth of

1

A.D. 1068. primogenitus Willelmus Rufus et Robertus in Normannia nati fuerunt antequam pater eorum Angliam subjugaret. Eodem anno rex Willelmus Roberto comiti dedit Northanhumbriæ comitatum, cui statim homines illius regionis adversantes ipsum cum nongentis viris suorum peremerunt; sed rex Willelmus superveniens omnes hujus rei actores usque ad unum delevit.

A.D. 1069.
Bishop of
Durham
imprisoned.

Egelricus, Dunelmensis episcopus, in carcerem

truditur.

Anno Domini MLXIX. venerunt quidam ad regem Willelmum, Dunelmensem episcopum 2 Egelricum de ejus proditione accusantes ; qui in villa, quæ Burgum dicitur, a regis ministris captus, ad Westmonasterium adductus est, sub carcerali custodia detrudendus; et postea Augusto mense frater ejus Egelwinus, ejusdem loci factus episcopus, fuit in exterminium relegatus. Eodem vero tempore, inter duo festa beatæ Mariæ in autumno, venerunt filii Swani et frater ejus Osbernus de regno Danorum cum cogonibus trecentis in Angliam, ut regem Willelmum ab Anglia exturbarent; quorum adventus cum divulgatus fuisset, exierunt illis obviam Eadgarus Etheling, filius Edwardi, et Waltheofus comes, cum multis millibus armatorum, cupientes eorum auxilio regem Willelmum capere et carceri illum perpetuo mancipare. Tunc fœdere confirmato, junctis viribus ad Eboracum venientes, urbem cum castello quantocius occuparunt, et multa ibidem hominum millia peremerunt; deinde majores urbis et provinciæ vinculis constringentes, tamdiu eos crudeliter torquebant, quousque omnes facul

1 Willelmus Rufus et Robertus.] 2 Egelricum.] Compare above, These names should be trans- vol. i. p. 496.

posed.

« AnteriorContinua »