Trattato delle istituzioni del dritto [sic] romano

Portada
Stab. tip. Perrotti, 1866 - 502 pàgines
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 27 - ... quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Pàgina 265 - ... quadruplum autem non totum poena est et extra poenam rei persecutio, sicut in actione furti manifesti diximus: sed in quadruplo inest et rei persecutio, ut poena tripli sit.
Pàgina 272 - Est etiam alia species imaginariae solutionis per aes et libram ; quod et ipsum genus certis in causis receptum est, veluti si quid eo nomine debeatur quod per aes et libram gestum sit, sive quid ex judicati causa debeatur.
Pàgina 27 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
Pàgina 147 - Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. corporales eae sunt, quae sua natura tangi possunt: veluti fundus homo vestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles. incorporales autem sunt, quae tangi non possunt. qualia sunt ea, quae in iure consistunt; sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae.
Pàgina 257 - Mortis causa donatio est, quae propter mortis fit suspicionem, cum quis ita donat, ut, si quid humanitus ei contigisset, haberet is qui accepit: sin autem supervixisset qui donavit, reciperet, vel si eum donationis poenituisset aut prior decesserit is cui. donatum sit.
Pàgina 171 - Si quis a non domino, quem dominum esse crederet, bona fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit; naturali ratione placuit fructus quos percepit eius esse pro cultura et cura. et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sint, cogitur restituere.
Pàgina 339 - Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere : 2 nunc videamus, qui suspecti fieri possunt. Et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint sive non, sed alterius generis tutores, quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum : dummodo meminerimus famae patroni parcendum, licet ut suspectus...
Pàgina 288 - Ergo non omnes nobis uxores ducere licet : nam quarundam nuptiis abstinendum est. inter eas enim personas, quae parentum liberorumve locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam vel avum et neptem vel matrem et filium vel aviam et nepotem et usque ad infinitum : et si tales personae inter se coicrint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur.
Pàgina 417 - Quod quis sibi testamento relictum, ita ut iure civili capere possit, aliqua ex causa non ceperit, caducum appellatur, veluti ceciderit ab eo: verbi gratia si...

Informació bibliogràfica