Selections from the Metamorphoses, with Engl. notes by W.B. Marriott

Portada
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Passatges populars

Pàgina 6 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.
Pàgina 147 - Nihil est, toto quod perstet in orbe. cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago, ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen, nee levis hora potest ; sed ut unda impellitur unda, urgueturque eadem veniens urguetque priorem — tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, et nova sunt semper : nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod baud fuerat, momentaque cuncta novantur.
Pàgina 120 - Collis erat, collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae. umbra loco deerat. qua postquam parte resedit dis genitus vates et fila sonantia movit, umbra loco venit: non Chaonis...
Pàgina 23 - Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae, Verque novum stabat cinctum florente corona ; stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat ; stabat...
Pàgina 147 - Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc hue venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus spiritus eque feris humana in corpora transit inque feras noster, nee tempore deperit...
Pàgina 144 - Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto...
Pàgina 147 - Sed tamen ipsa eadem est : animam sic semper eandem Esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Pàgina 18 - ait ; " quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra." 465 dixit et eliso percussis acre pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum : fugat hoc, facit illud amorem ; quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 470 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Pàgina 5 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Pàgina 111 - Icare, ait, moneo : ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas ; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola : nec te spectare Booten, Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem. Me duce, carpe viam.

Informació bibliogràfica